Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[blocks in formation]

vestram, tot et tales probos et legales homines de balliva vestra, per quos bona predicta appreciari et de omnibus aliis predictis rei veritas melius sciri poterit et inquiri. Et ipsis inquisitoribus viriliter ad hoc insistatis, prout ipsi vobis scire facient ex parte nostra. Et taliter vos habeatis in hoc mandato nostro exequendo, quod vestram fidelitatem exinde debeamus commendare. Teste me ipso apud Westmonasterium xxviij die Junii, anno regni nostri lvo.

Predictum mandatum proclamatum fuit per Civitatem Londoniarum in crastino Commemorationis Sancti Pauli.

/Et sciendum est quod illa dies Martis qui prefixus est Flandrensibus exeundi regnum Anglie debet intelligi dies Martis proximus post festum Commemorationis Sancti Sancti Pauli, scilicet septimo die Julii.

Eodem tempore misse sunt littere Domini Regis sub eadem forma omnibus Vicecomitibus regni Anglie; sed tamen in litteris, que misse sunt Vicecomitibus in longinquis partibus existentibus prolixior terminus datus est Flandrensibus exeundi a regno Anglie, scilicet usque ad crastinum Sancte Margarite.

Sed

Postea, post festum Sancti Johannis Baptiste, Rex Francie, Dux de Branban, et alii principes de partibus transmarinis, miserunt litteras suas Domino Regi, petentes ut mercatores eorum possent venire in terram suam morari et exire per antiquas consuetudines suas, sicut solebant, et sine impedimento possint lanas et alia mercimonia sua ducere extra regnum, /cum ipsi nichil transgressi sunt versus Regem vel suos. puniatur Comitissa Flandrie solummodo, et illi qui sunt de potestate sua. Unde, habito colloquio coram Domino Rege, provisum est, videlicet, quod omnes mercatores, exceptis illis de potestate Comitisse Flandrie, possint ducere lanas extra regnum in forma provisa in parlamento habito apud Westmonasterium in festo Translationis Sancti Edwardi proximo preterito; que forma scripta est in sexto folio hujus libri precedenti,

[blocks in formation]

sed tamen quod quilibet habeat breve Domini Regis ad hoc exequendum. Ipsis vero, qui sunt de potestate Flandrie remaneant et sint in eodem statu, sicut provisum fuit post festum preteritum Sancte Trinitatis, scilicet, sicut continetur in litteris Domini Regis, que scripte sunt in folio precedenti, ubi inveneris talem figuram. Require in fine hujus libri statuta et Judeis, que facta fuerunt hoc anno, mense Junii.

Hoc anno obiit Johannes, primogenitus Domini Edwardi, puer etate quinque annorum et non plene quatuor septimanarum. Cujus corpus in Ecclesia Westmonasterii, ex opposito basilice Sancti Edwardi in parte aquilonali datum est sepulture viijo die mensis Augusti.

doniarum.

Hoc anno, in Vigilia Sancti Bartholomei, venerunt rumores Londoniis literatorie per Dominum Edwardum, quod ipse mense Maii precedenti, cum uxore sua et omni comitiva, sanus et incholumis applicuit in Terram Sanctam apud Acon. Memorandum, quod cum post prelium de Evesham, Cives De ponte LonLondoniarum supposuerunt se voluntati Domini Regis de vita et membris et omnibus bonis mobilibus et immobilibus pro transgressionibus eis impositis et per aliquos ipsorum factis ; et Dominus Rex cepit Civitatem in manus suas et posuit ibi custodes pro voluntate sua, quod tunc temporis ipse concessit Regine sue custodiam Pontis Londoniarum que ipsam custodiam tenuit in manus suas fere per sex annos, et amotis custodibus Civium, ibidem posuit ibi custodes pro voluntate / sua, qui per fo. 128 vo. totum predictum tempus colligerunt omnes exitus reddituum et terrarum predicte pontis, illos nescio in quales usus convertendo, sed tamen nullam emendationem in predicto ponte ponendo. Tandem cum predicta Regina pro certo intellexisset, quod per hoc magnum dampnum et periculum dicto ponti contingebat, ipsa dictam custodiam Civibus resignavit. Qui, hoc anno, in festo Sancti Egidii elegerunt duos viros ad illum pontem custodiendum, sicut ante prelium de Evesham solebat custodiri.

Postea predicta Regina, infra quindecim dies proximo sequentes, nescio quorum consilio de predicta resignatione se penituit,

fo. 229 1.

et a proposito suo se retraxit, retinens predictum pontem in

manus suas.

Ad festum Sancti Michaelis facti Vicecomites Ricardus de Paris, Johannes de Buddele (Anno M.CC.lxx°. primo in fine anni regni regis lvo).

- Hoc anno factus est Maior Walterus Hervy.

Hoc anno in Parlamento apud Westmonasterium habito post festum Translationis Sancti Edwardi, venerunt coram Consilio Regis illi, qui per preceptum suum missi fuerant per Angliam ad inquirendum de bonis et catallis Flandrencie, dicentes quod bona per eos inventa in debitis et catallis ascendebant ad viiim, libras cum debito Regis.

Tunc vero provisum fuit per consilium Domini Regis quod omnes mercatores Anglie, quibus aliquid Comitissa Flandrie abstulerat, veniant apud Westmonasterium ad proximum festum Sancti Hillarii, ostensuri et certificați Consilium Domini Regis quilibet per se, de valore catallorum, que predicta Comitissa ab eis ceperat, et tunc recepturi de predictis bonis Flandrensium, quilibet suam portionem. Et sciendum quod catalla que Comitissa ceperat ab Anglicis ascendebant ad vijm, libras sterlingorum, exceptis catallis mercatorum Hibernie, Scochie, Wallie, et tenentium Domini Edwardi.

Postea, in Paralamento habito in quindena Sancti Hillarii, quidam, quorum bona capta fuerunt / in Flandria, sicut prenotatur, et maxime Londonienses, sub spe habendi aliquem denarium de debitis Flandrensium, que tunc colligebantur per Angliam, certificaverunt illos, qui ad hoc per Dominum Regem et consilium suum attornati fuerunt, quilibet juramento suo tertia manus a que bona Comitissa ceperat ab eis et valorem ipsorum. Tunc temporis omnes, de quibus coopertum fuit, in inquisitione facta temporibus retroactis, quid habuerunt de bonis aut debitis Flandrensium injunctum fuit, ut ipsi habeant omnes denarios inde provenientes coram Consilio Domini Regis in prima septimana quadragesime. Et tunc, eodem tempore facta est inquisitio per singulas wardas Civitatis, et etiam per

omnes mercatores extraneos in Civitate existentes, qui communicaverunt cum aliquibus de potestate Comitisse Flandrie vel vendendo vel emendo vel mutuando vel bona eorum receptando; et etiam, qui lanas adduxere extra Angliam ad partes transmarinas contra prohibitionem Domini Regis.

Tunc temporis plures Flandrenses inventi in Civitate capti fuerunt, et in custodia positi per aliquos dies; qui, ut deliberarentur a dicta custodia, abjuraverunt regnum Anglie non reversuri, quamdiu predicta contentio duraret inter Regem Anglie et Comitissam Flandrie.

Hoc anno in septimana ante Annunciationem Dominicam delatum est Londoniis subnotatum transcriptum litterarum, quas Rex Tartarorum, nomine Albaga, transmisit Domino Edwardo, tunc existenti apud Acon, cum sexaginta milia Tartarorum et Christianorum, ut dicitur.

Per virtutem Dei vivi et per potentiam, Thaan, Albaga, Domino Edwardo Dei gratia illustrissimo Regis Anglie primogenito. Verba vestra, per virorum providorum et discretorum nuntiorum nostrorum, fratrem Reginaldum Rossel, Godefridum /de Waus, Johannem le Parker, propositis ex parte vestra, dili- fo. 129 vo. genter intelleximus. Super bona vestra voluntate quam plurimum fuimus gavisi. Verum quod, anno preterito, infideles Sarazeni Christiane fidei non modicum injuriantes, Christianis quam pluribus dampna quam plurima intulerunt, eorumque terras, possessiones devastare minime verebantur, placuit nobis, ut inimici nostri pariter et vestri, in medio circumdati, nobis utriusque adversa cogitantes, exercitibus fortibus ex utraque parte, Dei vivi virtute, suprema confusi, extirpantur. Ideoque consulti, ex parte nostra Cemakar exercitus capitaneo, cum exercitibus validis, vobis transmittere curavimus; unde, vos de cetero, una cum dicto Cemakar discrete consulentes, tam de die quam de mense cum inimicis preliandi caute ordinare curetis. Datum Maraga quarto die mensis Septembris.

fo. 130 ro.

Anno septuagesimo secundo incipiente, in fine mensis Martii, obiit Ricardus, Rex Alemannie et Comes Cornubie, frater Domini Henrici Regis Anglie, anno coronationis sue xv. et sepultus est in Abbathia Alborum Monacorum de Heyles, quam ipse construxerat.

In eodem mense venerunt rumores Londoniis, quod novus Papa creatus fuit apud Romam, cum sedes papalis antea fuit vacua per tres annos et amplius. Qui vero Papa vocatus est Gregorius, ejusdem nomine papa decimus, consecratus vj. kalendas Aprilis, tunc temporis dies Dominica.

Hoc anno post Pascha venerunt nuntii missi a Comitissa Flandrie ad Dominum Regem, dicentes, quod ipsa vult satisfacere omnibus mercatoribus regni sui de omnibus bonis et catallis que capta fuerunt in terra sua, sicut prenotatum est; tali conditione, quod ipse Rex obliget se per litteras suas patentes ad solvendum ei redditum quod ipsa exigit ab eo, et etiam omnia debita que ipsa et Regina sua debent Flandrensibus in tres annos proximo sequentes; et nisi fecerit, quod illa possit /licite distringere omnes venientes in Flandriam de regno Anglie per corpora et omnia bona eorum, quousque ei satisfactum fuerit de eo quod a retro fuerit. Quod vero superbum mandatum Rex cum consilio suo audiens et intelligens, indigne tulit et sprevit predictos nuntios, precipiens eis, sub periculo vite et membrorum, ut exeant a regno Angliæ infra tres dies proximo sequentes, et ne aliquis de potestate dicte Comitisse veniat in regnum Anglie sub eodem periculo. Actum vj. die Maii. Sed, tamen, per assensum Consilii Domino Regis concessum fuit quod lana duceretur extra regnum eodem modo quo fieri solebat anno precedenti; hoc scilicet addito, quod quilibet saccus lane signaretur signo Domini Regis. Ita, si in aliqua navi mare transeunte fuisset aliquis saccus inventus sine tali signatione, fuisset forisfactus, et est talis illa signacio; scilicet, in quolibet sacco cum rubea terra de longo in longum

« AnteriorContinuar »