Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XXIII.

Editto di Corrado il Salico intorno ai Feudi, dell'anno 1037.

In nomine Sancte, et individue Trinitatis. Chuonradus gloriosissimus Imperator Augustus. Omnibus Sancte Dei Ecclesie fidedelibus nostrisque, presentibus scilicet, et futuris, notum esse volumus, quod nos ad reconciliandos animos Seniorum, et Militum ut ad invicem inveniantur concordes, et ut fideliter, et perseveranter nobis et suis Senioribus serviant devote, precipimus, et firmiter statuimus ut nullus Miles Episcoporum, Abbatum, Abbatissarum, aut Marchionum vel Comitum vel omnium, qui Beneficium de nostris publicis bonis, aut de Ecclesiarum prediis tenet nunc aut tenuerit, vel hactenus injuste perdidit, tam de nostris majoribus Walvasoribus quam, et eorum. Militibus sine certa et convicta culpa suum Beneficium perdat, nisi secundum constitutionem Antecessorum nostrorum et Judicium Parium suorum. Si contentio fuerit inter Seniores, et Milites, quamvis Pares adiudicaverint illum suo Beneficio carere debere, si ille dixerit, id injuste vel odio factum esse, ipse suum Beneficium teneat, donec Senior, et ille, quem culpat cum paribus suis ante presentiam nostram veniant, et ibi causa juste finiatur. Si autem Pares culpati in judicio Senioribus defeccrint, ille qui culpatur, suum Beneficium teneat, donec ipse cum suo Seniore, et Paribus ante nostram presentiam veniant. Senior autem, aut Miles, qui culpatur, qui ad nos venire decreverit, sex hebdomadas, antequam iter incipiat, ei cum quo litigaverit, innotescat. Hoc autem de majoribus Walvasoribus observetur. De minoribus vero, in Regno, aut ante Seniores, aut ante nostrum Missum, eorum causa finiatur. Precipimus etiam, ut cum aliquis Miles sive de maioribus sive de minoribus de hoc seculo migraverit, filius ejus Beneficium habeat. Si vero filium non habuerit, et Abiaticum ex masculo filio reliquerit, pari modo Beneficium habeat, servato usu majorum Walvasorum in dandis equis et armis suis Senioribus. Si forte Abiaticum ex filio non reliquerit, et fratrem legitimum ex parte Patris habuerit, si Seniorem offensum habuit, et sibi vult satisfacere, et Miles ejus effici, Beneficium, quod Patris sui fuit, habeat. Insuper etiam omnibus modis prohibemus, ut nullus Senior de Beneficio suorum Militum cambium, aut precariam, aut libellum sine eorum consensu facere presumat. Illa vero bona que tenent proprietario jure, aut per precepta, aut per rectum libellum, sive per precariam, nemo injuste eos disvestire audeat. Fodrum de Castellis,

quod nostri Antecessores habuerunt, habere volumus, illud vero, quod non habuerunt, nullo modo exigimus. Si quis hanc jussionem infregerit, auri libras centum componat, medietatem Camere nostre, et medietatem illi cui dampnum illatum est. Signum Domini Chuonradi serenissimi Romanorum Imperatoris Augusti.

-

Kadolohus Cancellariùs vice Herimanni Archicancellarii re

cognovi.

Datum V Kalendas Junii, Indictione V, Anno Dominice Incarnationis MXXXVIII. Anno autem Domni Chuonradi Regis XIII Imperantis XI.

Actum in obsidione Mediolani feliciter. Amen.

XXIV.

Ugo e Teudicio fratelli, avendo ricevuto da Giovanni vescovo di Lucca un sigillo d'argento, promettono al medesimo ed ai suoi successori di prestargli aiuto contro il loro zio Guidone, nell'anno 1051.

In nomine Domini nostri Ihesu Christi Dei eterni. Anno ab incarnationis ejus millesimo quinquagesimo primo. Henricus gratia Dei Imperator Augustus, filio b. m. Conradi Imperatoris, anno Imperii ejus in Italia quinto, tertiodecimo Kalendas Septembris, Indictione quarta. Manifesti sumus nos Hugo, et Teudici gg. filii b. m. item Tendici, quia tu lohannes gratia Dei Lucensis Episcopus dedisti nobis meritum sigillo uno de argentum; propterea per hanc repromissionis paginam repromittimus tibi, ut da admodum in antea adiutor erimus tibi, et ad tuos successores, per bonam et rectam fidem sine malo ingenio de placito et bisonnio contra Widone, filio b. m. Teudici, qui fuit Comes barbano nostro, et contra Adelcita, filia b. m. Rainerii de Sasso, et contra eorum filios, quod modo abent, vel in antea simul abebunt, et contra filios Rainerii, de filio b. m. Tegrimi da loco de Castello qui dicitur Porcari ausque ad silvane, que vocatur Bro ne, que est infra Comitato Rosellense. Et deinces in antea non erimus in consilio, neque in facto per aliquod malo ingenio noscienter ut tu Johannes Episcopus, nec tuos successores perdatis illam portionem Sancti Martini de Castello de Rustica, quod est levata prope Castello de Capannule et nec erimus in consilio, aut facto per aliquod malo ingenio, ut illam portionem suprascripti Sancti Martini de suprascripto Castello nobis (vobis) tultum aut contendutum deinces in antea sit etc. Unde repromittimus. . . Teudici germani una cum nostris heredibus, tibi qui supra Iohannes Episcopus, vel ad successoribus tuis . . . vobis hec omnia non fecerimus, et non con

servaverimus... supra promissum; spondemus nos qui supra Ugo et Teudici gg. etc. . . . penam aurum obtimum . . . ginta, quia in tali ordine hunc promisso Gherardus Notarius scribere rogavimus. Actum infra suprascripto Castello illo, qui dicitur Rustica.

Signum manus domni Hughi et Teudici gg. qui hunc promissio fieri rogarunt.

(Sieguono altri sottoscritti)

(Memorie e Documenti per servire alla Storia Lucchese, t. IV, p. 11.)

XXV.

Giovanni vescovo di Lucca, avendo ricevuto un butterico d'oro dai fratelli Ugo e Teudico, promette ai medesimi di non far pace col di loro zio, nell'anno 1051.

In nomine Domini Ihesu Christi Dei eterni. Anno ab incarnationis ejus millesimo quinquagesimo primo, pridie nonas Septembris, Indictione quinta. Manifestus sum ego Iohannes Episcopus Lucensi, filio b. m. Gotifridi, quia vos Hugo et Teudici gg. filii b. m. Teudici, qui fuit Comes dedisti mihi merito Buterico uno de auro. Propterea per hanc repromissionis pagina repromitto vobis, ut da admodum in antea, quod ego qui supra Iohannes Episcopus cum Wido barbane vestro filio b. m. Teudici, pace, neque fine facere non abeo sine vestro consilio et data licentia. Et si alios homines masculini vel feminan inter me qui supra Iohannes Episcopus et suprascripto Wido barbano vestro, qui supra gg. pace, aut fine, vel ponimentum posuerint, quod ego qui supra Iohannes Episcopus in ipsa finen, neque in ipsum ponimentum stare non abeo per nullis modis ingenio, sine vestro consilio, et data licentia qui supra Ugo et Teudici . . . repromitto ego qui supra Iohannes Episcopus vobis, qui supra Hugo et Theudici gg. etc. omnia que superiors legitur, de quas vobis supra promisimus non adimplevero, et non conservavero per bonam fidem sine ullo malo ingenio, tunc spondeo ego qui supra lohannes Episcopus componere vobis q. s. Hugo et Tendici gg vel ad vestris eredibus penam argentum optimum libras duocenctum. Et ita in oc ordine nunc (hunc) promissio Alboni Notaro Domini Imperatoris scribere rogavi. Actum infra Castello illo qui dicitur Rustica, prope Castello Vecelo de Capannule.. Haipertus Judex Domini Imperatoris subscripsi. (Sieguono due firme, e poi)

+ Alboni Notarius Domni Imperatoris post tradita complevi et dedi.

(Memorie e Documenti da servire alla Storia Lucchese, t. IV, par. 11.)

XXVI.

Trasmondino di Pescia fa giuramento a Gregorio Vescovo di Lucca di difender sempre la sua persona e i suoi beni, nell'anno 1159.

In nomine Sancti Spiritus. Breve ad futuram demonstrationem, sursum in Palatio Episcopatus Lucanae Civitatis, presentia bonorum virorum, nomina quorum inferius scripta apparebunt, Trasmondinus de Pescia juravit per Domini Evangelia ita. Ego deinceps ero fidelis ad prefatum Episcopatum Sancti Martini, et ad domnum Gregorium Lucanum Episcopum et non ero in consilio, vel facto, quod prefatus Episcopus perdat Episcopatum, nec bona Episcopatus, seu proprium honorem ejus lem episcopatus, nec vitam, nec membrum, vel capiatur, aut habeat prensionem ad suam dainnietatem. Et si prefatum Episcopatum, ved de ejus bonis ei fuerit tultum, vel contensum, adjuvabo ei recuperare, et recuperatum retinere contra omnes homines; excepto contra Imperatore et Ducem Guelfum si in Tuscia venerit, sicut legitur in brevi investitionis beneficii, scripto manu Henrigi Notarii. Et quicquid mihi per se prefatus Episcopus, vel per suum nuntium, aut per suas litteras discerit, vel imposuerit, aut manifestaverit per credentiam studiose non pandam ad suam danietatem, immo credentiam tenebo secundum quod mihi impositum fuerit, ut dictum est, observabo me sciente sine fraude et secundum quod intellectum declarabit de bonis ejusdem Episcopatus coram prefato Episcopo, idest adjuvare retinere bona, et honore ejusdem Episcopatus, vel alium bonum intellectum si scrivero. Sic Deus me adjuvet, et illa Sancta Evangelia, super quibus manum imposui. Nec quidem acta sunt presentia Schiate qd. Bonifatii, Tancredi Advocati qd. Sineanime, Uberti filii Gerardi, Gerardi Pasi, Peregrino qd. Guidi Arditi, Ildebrandini filii Malegalii, Lambertucci, Tancrede de Pedone et multorum aliorum, Anno Dominicae Incarcationis Millesimo centesimo quinquagesimo nono, tertio idus Iulii, Indictione septima.

Supradicti Homines ibi fuere.

Rainerius Notarius Domni Imperatoris, qui hec scripsi et ibi fui.

(Memorie e Documenti da servire alla Storia Lucchese t. IV, p. II.)

XXVII.

Rolando Causidico da Ottavo giura fedeltà a Gregorio Vescovo di Lucca, ed è da questi investito di 30 soldi lucchesi per l'antico feudo ec. nell'anno 1147.

In Xpti nomine. Breve recordationis: qualiter infra Lucanam Civitatem, intus Palatium Episcopatus Sancti Martini, presentia bonorum hominum, quorum nomina subter leguntur, Rolandus Causidicus da Octavo, qd. Fralmi causidici, juravit fidelitatem contra omnes homines Episcopati Sancti Martini, et Gregorio gratia Dei Lucano Episcopo, et vitam, et membram et credentiam ipsius Episcopi; et salvare, et retinere, et recuperare res ipsius Episcopatus. Pro qua repredictus Episcopus invesivit suprascripto Rolando, in vita supti Rolandi tantum, de solidis triginta Lucensis denariorum pro feudum omni anno in festivitate omnium Sanctorum, si fecerit jurare fedelitatem supto Episcopo uno de suo fratre, aut Ildebrandino qd. Gitii, aut filio suo pro antico feudo. Et sita, (si ita) non feceret jurare, debet habere soledos viginti, et quinque tantum, ad supto Episcopo, vel suo successores, per suprascripto investitionem. Hec omnia facta sunt in presentia Sineanima Avocati, et Manfredi ludicis, et Brunecti qd. Guarnieri et Pauli qd. Petri Clerici.

Anno Dominice ab incarnationis millesimo, centesimo, quadragesimo, septimo, quartodecimo Kalendas Novembris, Indictione undecima.

Ugo Notarius Donnis his omnibus interfuit, memorie causa scripsit, et ibi fuit.

(Memorie e Documenti da servire alla Storia Lucchese, t. IV,

p. 11.)

Risch. e Doe.

15

« AnteriorContinuar »