Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quantum licentia consulis, vel consulum comunis Ianuae remanserit. Do quoque eisdem Ianuensibus portum Grote cum pertinentiis suis sicut pisani hahebant. Dabo etiam eis salem ex salinis ad colligendum libere, et quibus ianuenses dare voluerint. Et non permittam aliquem pisanorum accipere de sale ad meum posse dono vel precio sine voluntate consulis vel consulum Iauue. Et dabo libras quingentas per annum valens in mercibus secundum quod valebunt in terra Kalari ad laudamentum unius negotiatoris de ianua, et alterius de Kalari usque ad quinque annos venientes post festivitatem sancte Mariae in proximo venientis augusti sub sacramento apretiatum do etiam eis curtem de lesaraxi cum servis, et ancillis atque rebus ad se pertinentibus mobilibus, et immobilibus. Iuro etiam salvare lanuenses in rebus, et personis in toto iudicatu Karolitano bona fide sine fraude pro posse meo, et nuntios comunis Januae cum meis expensis pro posse iuvabo tenere arborense regnum contra omnes personas donec universum debitum sive debita persoluta fuerint, que arborensis iudex debet comuni ianuae vel Ianuensibus sive hominibus de districtu ianuae si forte aliquis esset qui id impedire vellet sive vim inferre ullo modo hoc totum firmum, et stabile comuni ianue tenere iuro, et observare. Et fatiam iurare centum homines laicos Karolitani iudicatus quos consul comunis iannae vel ejus certus missus nominatim quaesierit. qui hanc predictam conventionem inter me, et meos heredes, et Ianuenses firmam pro posse toto teinpore tenebunt et tenere conabuntur. M. centesimo. septuagesimo quarto. Kalendis octubris.

Atto Placentinus Notarius sacri palacii hoc exemplum transcripsi et exemplificavi ab autentico publico plumbeo sigillo rotundo munito. in quo erant ab una parte littere que legi non poterant. ab altera vero parte erat crux in hunc modum .. . . cum literis circa ipsam que quasi caracteres videbantur. Sicut in eo vidi et legi nichil addito vel dempto, preter forte literam vel sillabam. titulum seu punctum. et hoc causa abreviationis, vel melioris lecturae titulos scilicet in literas vel literas in titulos permutando. ad quod exemplum corroborandum iussu, et auctoritate domini pegoloti de girardinis Ianuae potestatis subscripsi, et in publicam formam redegi.

Risch. e Doc.

17

VII.

I Cardinali di S. Cecilia e di S. Maria in Via Lata compongono

per pontificia delegazione diverse quistioni agitate fra le repubbliche di Pisa e di Genova, sui loro diritti nella Sardegna, nell' anno 1177.

Petrus dei gratia titulo sanctae Ceciliae presbiter cardinalis, et Sifreidus Sancte Marie in via Lata diaconus cardinalis apostolice sedis legati. Universi dei fidelibus in pace et dilectione colere pacis, et dilectionis auctorem. Inter cetera que summo pontifici utpote patri, et pastori, et universales ecclesie imminent ex officio pastoralis sollicitudinis exequenda. curam ad hoc tenetur gerere specialem ut materia dedictionis, et scandali prorsus tollatur de medio, et pax tranquillitas inter Dei fidelis per Xpi gratiam, et eius sollicitudinem reformetur. Hac igitur consideratione inducti, et specialiter habentes ad subventionem terre sancte respectum felicissime recordationis papa Gregorius primo, et subsequenter eidem substitutus. Venerabilis pater universalis ecclesie Clemens per se et sibi subditos instantissime laborarunt. ut inter pisanos et ianuenses, quos iniqua, et periculosa guerrarum sedicio diutius non absque suo, et aliorum discrimine fatigaverat. bonum pacis ad plenum posset auxiliante domino refermari. Instanter proinde commoniti consules pisanorum iuraverunt, prout domino predicto papae Clementi placuit. super omnibus controversiis, que inter pisanos, et ianuenses vertebantur stare mandatis eius quecumque per se ipsum vel per certos nuncios aut litteras suas eis imponeret. Et nobiles prudentesque viri Nivelonus Idopicius nuncii ianuensium consulum continuo hoc idem in anima ipsorum consulum iuraverunt. Quo facto gratanter pacis osculum sibi ad invicem dederunt. Dominus autem papa de comuni consilio suorum fratrum incontinenti precepit ipsis ianuensibus, ut mille de civibus suis quos pisani elegerint, et unum hominem in anima tocius populi pacem facerent iuramento firmare. Similiter etiam precepit ipsis pisanis, ut mille de civibus suis, quos iannnenses esigerent, et unum hominem in anima tocius popoli eodem modo facerent pacem iuramento firmare. Quod per Dei gratiam feliciter adimpletum est. Super hoc ergo solitam et paternam gerens sollicitudinem, summus pontifex ad imponendum finem supradictis litibus, et controversiis vos licet insufficientes, et immeritos de comuni fratrum consilio specialiter destinavit certam innonnullis articulis formam diffiniendi pretigens. De speciali itaque apostolice sedis mandato mercandi

immo fenerandi detestabile genus quod donicaliarum consuevistis nomine palliare in Sardinia penitus irritamus vobis ianuensibus. et Pisanis sub debito iuramenti precipientes ne preteritis hujusmodi contractionibus aliquid addatis vel ulterius de novo tales presu matis inire licenciam tamen habeatis ea absque omni dolo et fraude colligere que vobis ex tali mercatione debuntur. Precipimus etiam vobis Pisanis ne quovis ingenio aliquod impedimentum prestetis. quominus ianuensium universa pignora, et possessiones que in Sardinia habentes vel abere debent et precipue pignora Baresonis quondam regis arboree quiete et pacifice teneant quosque ipsis de Sorte plenarie fuerit satisfactum. Hoc ipsum vobis ianuensibus de pignoribus, et possessionibus pisanorum sub districtu simili precipimus, observandum. Vobis quoque pisanis districto sub debito iuramenti precipimus, nec aliquod, per vos vel per alios prestetis impedimentum quominus universi, iudices Sardiniae, et decem de magnatibus et potencioribus in uno quoquo iudicatu interposito iuramento permittant omnem securitatem Ianuensibus et universis de eorum districta in terra, et acqua, et ubicumque habeant possessionem vel facultatem, et ut de suis hominibus quociens ianuenses contra ipsos querimoniam deposuerint faciant eis iusticiae plenitudinem exhiberi. Nec impedimento sitis quominus predicta iuramenta securitatis in terra, et mari firma et illibata serventur. Vobis etiam tam Iannuensibus quam pisanis in comune precepimus sub debito iuramenti ut liberam vobis ad invicem permittatis habere facultatem atque licentiam per pelagus quocumque volueritis navigandi, et ad portum quocumque volueritis applicandi, et exinde mercimonia transferendi. Preterea vobis Pisanis precipimus sub debito iuramenti ne lanuenses prohibeatis ad civitatem, et ad alia loca de districto et forcia vestra libere accedere, et apud vos sicut amicos negociari. Hoc idem vobis ianuensibus sub simili districtu erga pisanos precipimus, observandum salvis decretis ab utraque civitate absque malicia factis. De ceteris autem capitulis id statuentes precipimus observandum, ut si qua parcium se in aliquo senserit pregravatam, et noluerit iusticiam postulare illa pars contra quam fuerit querela deposita de plano sine omni fraude, et absque omni malicia et dilacione et quolibet, maligno subterfugio coram iudicibus sive arbitris ab utraque parte electis ei parti que conquesta fuerit exibeat iusticie complementum, sentencias quoque quas predicti iudices sive arbitri duxerint promulgandas precimus utrique parti ut per consules suos faciant inter quadraginta dies a tempore late sentencie numerandos fideliter et sine omni fraude executioni mandare. Et ut hoc quod statuimus debitum sortiatur effectum. precipimus ut lannuenses de civitate pisana

et pisani de civitate lannuensi ab odie inter menses duos vel plures si voluerint iudices vel arbitros eligant, qui interposito iuramento promittant se quod prediximus de iusticia facienda fideliter adimplere. Ut autem quod infine ponitur melius memorie commendetur, et tam hoc quam supredicta omnia firmius observentur sub debito iuramenti vobis Ianuensibus et pisanis districte precipimus, ut firmam, et perpetuam pacem inter vos de cetero teneatis, et ubicumque tam in terra quam in mari inconcusse servetis, et in nullo in personis vel rebus studiose vos presumatis offendere. Hec autem iuramenta pacis per maiores consules civitatis singulis annis, et per trecentos idoneos viros quos pisani de civitate Ianuense et alios trecentos viros Ianuenses de civitate pisana duxerint eligendos qui tamen pacem istam specialiter non iuratam habuerint, et per unum publicum hominem in animam tocius populi presente et aclamante populo de sexto in sextum annum precipimus innovari. Statuimus quoque ut consules seu rectores qui pro tempore fuerint in alterutra civitate predicta innovationis iuramenta exigant, recipiant, et faciant sine dolo et fraude prestari. si vero quod deus advertat contra pacem superius firmatam per communim alterutriusque civitatis contra alteram offendendo fuerit foris factum pace in suo robore permanente per archiepiscopos utriusque civitatis, et duos viros iuris peritos, quos ipsi archiepiscopi elegerint sine dolo, et fraude, et maliciosa dilatione in integrum emendetur offensa. Ili autem iurisperiti, quos archiepiscopi secum elegerint statuimus ut iurent quod bona fide cum ipsis archiepiscopis ad reformationem pacis laborarunt. Et statuimus atque precipimus ut consules civitatis iuxta quod archiepiscopi ordinaverint fideliter, et bona fide studiant observare adimplere, et executioni mandare. Statuimus etiam ut consules illorum mercatorum qui ad diversas provincias destinantur, iurent quod de querimoniis, que ad eos defferentur bona fide iusticiam faciant, et executioni mandabunt. Et ad pacem inviolabiter observandam absque omni fraude studium adhibebunt et operam efficacem. Hec omnia supradicta ex parte domini papae, et auctoritate qua de mandato eius fungimur in hac parte, et vobis consulibus pisanis, et Ianuensibus, it per vos universitati civitatem vestrarum, quarum vicem geritis in hac parte. Mandamus atque precipimus ut ad bonum, et purum intellectum perpetuo, et inviolabiliter observetis. Ut autem hec deffinitio et statutum nostrum perpetuam firmitatem et irrevocabile robur obtineat presenti scripto et sigillorum nostrorum munimine vobis tradita insignata.

Petrus divina gratia sancte ceciliae presbiter cardinalis et siffredus sancte marie in via lata diaconus cardinalis apostolice sedis legatus universis dei fidelibus in pace, et dilectione complere pacis,

et dilectionis auctorem. Universis ad quos presens scriptura pervenerit volumus ut pubblice innotescat quod inter cetera capitula que in scripto pacis quod inter Ianuenses et pisanos de mandato apostolice sedis inviolabiliter observari promulgavimus illud specialiter duximus exprimendum quod pisani nullum impedimentum prestent lanuensibus quominus universa pignora et possessiones que in Sardinia habent vel habere debent et precipue pignora Baresonis quondam arboree regis quiete et pacifice quo usque, et ipsis de sorte fuerint plenarie satisfactum quod profecto generaliter dictum intelligemus, et per pisanos observari precipimus de universis debitis qui in sardinea Ianuenses recipere debent. Quod autem in sequenti capitulo lubditur quod Ianuenses ad civitatem pisanam, et ad alia loca de districtu suo, et forcia libere accedent, et apud eos sicut amici negotiari possint, et modo pisani in posse et fortia Ianuense salvis decretis ab utraque civitate absque malicia factis sane intelligimus tempore exercende negotiationi vel alio aliquo tempore preterito vel futuro, et sic a partibus inviolabiliter observandum precipimus. Ex hac composita litterarum serie omnibus evidenter clarere appareat quod nos Caietanus filius Burgundii, et Guido quondam Galli, et Bernardus garratula vice comes quondam inter Girardi vicecomitis et Garronus quondam ugonis, et sigerius Berte vicecomites quondam Ildeprandi vicecomitis et segerius quon dam malpilii et panis, et porus quondam Bruneti pisanorum consules omnes actiones, et omne ius quod pisane civitati vel alicui persone pro eadim civitati ex privilegio vel ex privilegiis factis ad non Federigo imperatore de Sardinea vel ab aliqua per alia persona competit remittimus tibi nicole embaco Ianuense consuli de communi tuisque sociis consulibus, et de placitis. Vuillelmo malloni. Ansaldo golie. Ottobono alberiti nec non Ottoni mediolanenses recipientibus hoc pro comuni Ianue, et penitus ac modis omnibus predicta privilegia de Sardinea evacuamus, et vobis predictis promittimus quod nullo modo pisana civitas nec aliqua persona pro ea utentur vel experient vel exceptionem opponet adversus Ianuensem civitatem vel contra aliquam personam pro eadem civitate agentem vel defendentem aliquibus roboribus que exprenominatis privilegiis aliquo modo pisane civitati videantur competere nec ullo modo eadem privilegia, vel sensus eorumdem ullo modo pisane civitati possit prodesse nec in aliquo Ianuensi civitati nec alicui pro ea in aliquo possit obesse. Et hoc omnia perpetuo firma tenere et in nullo revocare promittimus. Quod si contrafecerimus penam quingentarum librarum auri vobis stipulantibus promittinus. Omnibus supradictis in suo statu confirmitate ac robore modis omnibus permanentibus. Acta sunt hec

« AnteriorContinuar »