Imágenes de páginas
PDF
EPUB

lavori, sia fornendomi de' documenti importanti, sia dandomi facoltà di lavorare negli Archivi ch'essi, o per diritto di proprietà o per diritto di ufficio, avevano in cura.

Son persuaso che questo mio Codice Diplomatico del Secolo XIII sarà cosa incompleta; ma spero compatimento da' buoni Italiani, i quali mi terranno certo a merito l'onesta voglia e mi vorranno essere cortesi se non altro per avere con immensi miei sacrifici e con improbo lavoro riunito del materiale che in mano di migliore architetto, che io non sono, potrà servire a non indegno edificio.

Pe' documenti tratti da' libri ho ritenuto la medesima ortografia che ho trovato, quando altri migliori codici non mi hanno autorizzato a correggerla: per quelli copiati dalle antiche pergamene avrei desiderato darle come stanno con tutte le abbreviature del tempo; ma mancando de' segni tipografici mi son veduto nell' alternativa, o di mettere le parole per intero, o di mettere le parole tronche senza i segni corrispondenti; ma come che quest'ultimo mezzo ne avrebbe reso la lettura presso che inintelligibile, ho preferito il primo. Ho io per altro rispettato scrupolosamente il testo, solo non mi son fatto coscienza d' aggiungere un dittongo o di togliere una consonante raddoppiata che non andrebbe, persuaso che in essi non vorranno certamente i lettori rinvenirvi l'oro di Cicerone, di Tacito, di Livio e di Sallustio.

Il presente Appendice dovrebbe racchiudere documenti dal 1191 al 1197, ma vi ho messo qualche diploma del re Arrigo VI anteriore a quell'epoca.

1.

Convenzione tra il re Enrico VI e i Sanesi, nell' anno 1186.

Haec est forma compositionis, per quam Senenses veniunt ad gratiam Domini Imperatoris et Regis Henrigi. In primis resignabunt serenissimo Regi Comitatum senensem et omnia bona et possessiones et jura, quae fuerunt Comitissae Matildae et Comitis Ugolini, si qua habent; et quicquid pertinent ad Marchiam Tucshiae; resiguabunt etiam et restituent omnia castra et possessiones et specialiter Castrum S. Quirici, et omnia Regalia, jura et jurisditiones, quae pertinent ad Imperium infra Civitatem et estra. Et nominatim Monetam, et Pedagium, sive Toloneum, quam facere consueverunt, vel faciunt. Iurabunt etiam fidelitatem Domino Regi a XV aunis usque ad LXX. Praeterea restituere debent Ecclesiis et Nobilibus de Comitatu Senae omnes possessiones, castra et jura si quae abstulerunt. Insuper, si quos Nobiles juramento pro aliquo facto adstrinxerunt, eos a vinculo juramento absolvent. Conjurationem nullam facient, vel compagniam, nec securitatem sine parabola Domini Regis, vel Imperatoris cum aliqua persona, Civitate vel loco, et si aliquam fecerunt, conjuratores absolvent ad mandato D. Regis, Praeterea illa duo Castra, scilicet Montem Acutum et Orgiam, consignabunt et tradent in potestatem D. Regis, salvo tamen jure eorum, si quod habent in jam dictis Castris: ita quod D. Rex cognoscat per se, vel per fideles suos de Curia sua, de jure eorum et illorum, qui de jamdictis Castris conqueri voluerint. Et si coguitum fuerit jam dicta Castra pertinere ad Senenses de jure, eis restituet. Servire etiam debent jam dicti Senenses D. Regi de pecunia sua in quatuor milibus Librarum, et Dominae quoque Reginae sexecentas libras dabunt, et Curiae quadrigentas. Pacem et guerram facient omnibus, quibus D. Rex praecipiet, vel certus Nuntius ejus, sicut est Legatus Italiae, vel alius Nuntius ad hoc destinatus. Et specialiter pacemn servabunt Vulterrensi Episcopo et Hominibus de Monte Alcino, et aliis fidelibus Imperii, juxta mandatum D. Regis. Ecclesias ab omnibus exactionibus et oneribus servabunt immunes ad mandatum D. Regis et nominatim Ecclesias Vulterrani Episcopi. Dominus vero Imperator et Rex suscipient Senenses in plenitudinem gratiae suae, remittendo eis omnes offensas, quas eis et Imperio, aliquo modo fecerunt salvis etiam eis allodiis et beneficiis suis, et pignorationibus, quae vel quas juste habent, vel tenent Anno Domini MC. LXXXVI, mense lunii, Indictione IIII.

II.

Il re Enrico VI accorda la sua protezione ai Monasteri
di Vallombrosa, nell'anno 1186.

In nomine Sanctae et individuae Trinitatis. Henricus sextus divina favente clementia Romanorum Rex Augustus. Cum omnium fidelium petitionibus Regia maiestas subvenire debeat, multo magis his est, impertienda ejus benefici clementia, quos religionis praecipue exuberare facit gratia. His autem potissimum Regiae benignitatis nostrae clementiam specialius debemus impertiri, quibus sincerae devotionis et honestae conversationis intuitu serenissimum Patrem nostrum Fridericum Romanorum Imperatorem Augustum propensiorem gratiae suae favorem impendisse dignoscimus. Eapropter notum facimus universis Regni nostri fidelibus praesentibus et futuris, quod nos divinae mercedis intuitu, et fidelium nostrorum interventu, Ildebrandi Vulterrani Episcopi, et Lanfranci Fesulani Episcopi, Tertio Vallumbrosanae Ecclesiae Praesidente Abbate, cuncta Monasteria Vallumbrosanae Congregationis ubicumque posita, sub nostra regali tuitione suscepimus. Statuimus itaque, ut nullus Archiepiscopus, Episcopus, Dux, Marchio, Comes, Vicecomes, nulla Civitas, nullum Commune, nulla Potestas, nulla denique persona parva vel magna, vel secularis vel ecclesiastica, praedicta Monasteria inquietare audeat, vel eorum possessiones, seu reliqua bona, auferre, minuere, vel quoquo vexare praesumat, sed cuncta quae ejsdem monasterijs oblata sunt, vel in posterum oferre contigerit, vel quae alijs quibuscumque modis juste acquisita sunt, seu in futuro poterunt acquiri libera et quieta servorum Dei servitiis, et utilitatibus subjaceant. Praeterea regali nostra autoritate concedimus, et salva in omnibus regali justitia confirmamus, ut quaecumque in presenti iuste possident, vel in futuro possessuri sunt, ejusdem monasteriis rata et illibata permaneant, et nulla potestas, nulla persona, nulla Civitas, nec Florentia, nec alia fodrum aliquod, vel quamcumque exactionem sive districtum a rusticis, vel conversis praedictorum Monasteriorum accipere praesumat, vel exigere.

Siquis autem hujus regali praecepti nostri violator extiterit, sciat se compositurum centum libras auri purissimi, medietatem nostrae Camerae, et reliqua praedictis Monasterjis. Quae omnia ut firma in perpetuum, et inconcussa permaneant praesentem paginam sigilli nostri impressione munitam roboravimus. Hujus rei testes

sunt Thomas Abbas Sancti Salvatoris, Rudulphus Imperialis Aulae Protonotarius, Petrus Praefectus Urbis, Henricus Comes Dietae, Otto Frangespanem, Lec de Monumento, Ildebrandinus, Ioseph, Henricus, Resta Marescalcus, et alij quamplures. Siginum Domini Henrici VI Romanorum Regis Invictissimi.

Ego Godephridus Imperialis Aulae Cancell. vice Philippi Colonien. Archiep. et Italiae Archicancel. recognovi.

Acta sunt haec Anno Dominicae Incarnationis MCLXXXVI, Indict. III. Regnante Domino Henrico VI, Romanorum Rege gloriosissimo anno Regni ejus XVIII.

Dat. in Castro S. Miniatis Kal. Sept. Feliciter Amen.

III.

Costituzione del re Enrico VI riguardante il Comune di Siena del 1186.

In nomine Sanctae et individuae Trinitatis. Henricus Sextus divina favente clementia Romanorum Rex semper Augustus. Gratiose liberalitatis, et munificentie largitatem Regiae benignitatis nostre clementia passim erga fideles nostros exercere consuevimus, ut coeteros plenius ad obseqium nostrae Maiestatis invitemus. Uberiori vero copia largitatis sinum eis aperimus quorum fidelitatis et devotionis constan tia ex antecedentibus meritis profecto speratur in obsequiis Imperii et nostris jugiter perseveratura. Notum igitur facimus universis Imperii fidelibus praesentibus et futuris, quod nos ex ampla liberalitatis nostrae gratia respicientes merita fidelium nostrorum Civium Senensium, concedimus Universitati ipsorum liberam consulum electionem. Investitura autem de mano nostra, vel gloriosissimi patris nostri Friderici Romanorum Imperatoris Divi Augusti, vel successorum nostrorum annuatim recipient, si fuerit rex vel Imperator iu Ytalia, vel a Legato, sive Nuntio nostro, qui tunc temporis erit in Tuscia, gratis et sine omni exatione. Quod si forte Legatus, sive Nuntius noster non vult investitura praestare, sufficiat eam petivisse. Si autem nec Imperator, nec Rex, nec certus Legatus fuerit in Ytalia, quolibet quinquennio Consules electi ad nostrae Majestatis, vel successorum nostrorum praesentiam venientes, vel certum Nuntium transmittentes, investituram Consulatus, vel Rectoris, si eum eligerint, de manu nostra, vel successoris nostri, sine gravamine recipient. Ad haec ipsis concedimus plenam jurisdictionem in Civitate Senensi, et extra Civitatem, de hominibus quos habuit Episcopus Senensis, libere ad manum suam, et quicumque habitator Senensis in Comitatu

Risch. e Doc.

23

senense, dum haec divalis pagina concessionis nostrae scriberetur, salvo jure appellationi in causis transcendentibus summae XX librarum, vel infra, constitunt, appellationes fieri ad Majestatis nostrae praesentiam inhibemus. Insuper concedimus eidem Universitati Senensium fodrum de ejusdem hominibus et possessionibus habitis jure proprietatis vel Feodi, tunc ab Episcopo Senense, vel quocumque habitatore Senese per comitatum Senensem perpetuo tenendum a nobis et Divis successoribus nostris, salva in omnibus Imperialis Maiestatis et Regiae auctoritatis justitia. Excipimus autem fidelum nostrum Ildebrandinum Iosep perpetuo cum hominibus et possessioninibus suis, quoniam in eodem Ildebrandino cum hominibus et possessionibus suis, Senensibus nullam potestatem habere permittimus. Similiter in Feodo quod serenissimus Pater noster Romanorum Imperator Augustus Guidoni Maez concessit, Civibus Senensibus nullam permittimus potestatem. Omnes quoque Nobiles extra Civitatem et omnes alios per totum Comitatum Senensem hominem, praeter eos, quos determinate in suprascriptis Regiae Sublimitatis apicibus pernotavimus, cum omni jurisditione, fodro et honore ac servitio, in potestate nostra libere retinemus. Item ex uberiori gratia benignitatis nostrae, Regia qua fungimur auctoritate, concedimus ipsis Civibus Senensibus potestatem cudende et faciende Monete in Civitate Senensi. Portam autem in Civitate Senensi et pedagium ad manum nostram libere retinemus. Item, secundum sententiam in Curia nostra latam, castrum Montis Capuli, quod est juxta Orgium, judicamus destruendo, nec illud amplius aedificandum. Similiter statuimus, destruendum aedificium, quod in Podio Liciniano est inceptum et ulterius non aedificabitur. Pro hac tam liberali R. Maiestatis concessione Senenses nobis et successoribus nostris D. Augustis annuntim in perpetuum, quindecim diebus post Pasca, apud Castrum Sancti Miniatis septuaginta Marchas boni argenti, et puri persolvent ad pondus Camerae nostrae. Ut autem haec omnia in perpetuum inviolabiliter observantur, praesentem inde paginam conscribi et aureo Maiestatis nostrae sigillo jugimus insigniri, statuentes et Regali auctoritate sancientes, ut nulla omnino persona humilis vel alta, secularis vel ecclesiastica, hanc nostrae Maiestatis constitutionem audeat infringere, vel aliquo modo attemptare. Quod qui facere praesumpserit centum libras auri puri pro poena componat, dimidium Camarae nostrae et reliquum iniuriam passis persolvatur.

Huius rei testes sunt Rodulfus Imperialis Aulae Protonotarius, Bertoldus Legatus Ytaliae, Comes Montefeltrus, Pantonerius Castaldus de Bretenorio, Petrus Traversarius Comes Ariminensis, Comes Fredericus de Hoëube, Comes Conradus de Doreubure, Crahcto de

« AnteriorContinuar »