Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Bocusberi, Honfridus de Valkestein, Ydo Terdonensis Regalis Aulae Iudex, Burcardus Castaldus de Ymola, Henrigus Mainardi de Bretenorio, Ugolinus de Belmonte, Guido Maiz et Marianus Consules Senenses, et alii quamplures.

Signum Domini Henrici sexti + Romanorum Regis invictissimi. Ego Philippus Coloniensis Archiepiscopus et Ytalici Regni Archicancellarius recognovi.

Acta sunt haec Anno Domin. Incarnationis MCLXXXVI, Ind. V. Regnante D. Henrico Sexto Romanorum Rege glorioso. Anno regni eius XVIII.

Datum apud Cesenam per manum Rudolfi Protonotarii VIII Kalend as Novembris feliciter Amen.

Secondo il Muratori, Antiquitates Italicae Medii Aevi, l'antecedente diploma dovrebbe esistere nell' Archivio dello Spedale della Scala di Siena: io non l'ho veduto; non potrei assicurare che non vi sia. Nè ho veduto però una copia autentica che si conserva nell'Archivio Diplomatico Sanese, alla quale sieguono le parole.

Ego Dainese Dei gratia Domini invictissimi Henrici imperatoris iudex et notarius authenticum hujus praecepti et privilegii vidi, et legi et ab eodem nullo addito vel diminuto hoc exemplavi et subscripsi. Quae omnia fideliter f. In anno Domini Milles. Centes. Nonag. VI. Die VIIII Kal. Iunii, Indiet. XIV.

IV.

Il re Enrico VI riceve nella sua grazia i Cremonesi
nell'anno 1186.

In nomine Domini nostri Iesu Christi. Anno ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi MCLXXXVI, Indictione IV, die Dominico qui fuit sestus intrante mense Iulii. Henricus Dei Gratia Romanorum Rex invictissimus Augustus recepit Odonem de Comite et Diaconum de Persico a parte et nomine totius Communis Cremonae, et pro diviso, seu vice singularum personarum in plenitudinem gratiae suae, et remisit eis nomine Communis, et divisim, omnes offensiones et damna, et malefitia, et indignationes. Et ibi loci praedictus R. Henricus fecit jurare. et super suam animam, quod apud se causa ujus Cremonenses et offensionibus, damnis, malefitiis, Imperio, vel Friderico patri suo, vel sibi a parte Communis Cremonae, vel divisim illatis, et quod propter hoc, quod olim contigit inter D. Imperatorem et Cremonenses, vel inter se et Cremonenses, non

[ocr errors]

incurret contra eos Cremonenses in his qui possident, neque in bonis, neque in aliis.

Actum sub temptorio R. Henrici feliciter, quando erat in obsidione Urbis Veteris. Interfuerunt ibi testes rogati ab ipso R. Philippo de Bolanda, Golferamus de Petra, Otto Frangenspanem Praefectus Romae, Guilielmus de Bara filius Salinbene, Valla de Palatio, Ido de Tertona, Vercellinus Balbus, Rufinus Tortus, Bertoldus de Camio..

Ego Albertus sacri Palatii praedictis interfui, et rogatus ab ipso d. Rege scribere, scripsi.

V.

Il re Enrico VI conferma una sentenza data a favore
de' Sanesi nell' anno 1186.

Henricus VI divina favente Clementia Romanorum Rex et Augustus.

Regiae celsitudinis nostrae sublimitas, qua non solum armis decorata, sed etiam legibus adornata a nostra sollicitudine regrum vel sicut universis Imperii fidelibus in jure suo adesse tenemus, ita ea quae justicia dictante ipsis fuerint adjudicata regali auctoritate rata eis et inconcussa conservemus. Docuerit omnium fidelium Imperii aetas praesens et futura quod nos sententiam illam quam judices Curiae nostrae, scilicet Ydo tertonensis et socii sui, dederunt pro fidelibus nostris civibus Senensibus contra Comites..... Guitta et fratres et filios Ildebrandini et Ugolinum filium Ramuccii, scilicet de edificio quod factum erat in podio de Lianiano destruendo et ampliando, non edificando, et de condepnatione facta contra Quitt. curatorem Ugolini, scilicet de illam partem quam Ugolinus tenet in praedicto podio de Liciano q. fuit quondam Comitis Ugolini q. fuit adjudicata antedictis consulibus more p. sen. et sententiam ab eosdem judicibus lata contra Comites Ardingenos de destruendo castro. . . . . . sicut in pubblico instrumento . . . . . notarii sup. hic conscripto continetur, statuentes et firmiter sancientes ut nulla humilis vel alta, secularis vel ecclesiastica persona eandem sententiam ullatenus audeat violare. Id qui facere praesumpserit quinquagintas libras puri auri componat, dimidium Camerae nostrae reliquum injuriam passis. Hujus rei testes sunt Rudolfus Imperialis Aulae protonotarii, Bertholdus legatus Ytaliae, Guido et Mar. Consulos Sen. Ugolinus Iudex et Cancell. et Ugechon. cives sen. alii quamplures.

Datum Cesene, anno Domi. Incarnat. M.C.LXXXVI. Indicti. quinta, VIII Kal. Novem.

Questo diploma io l'ho tratto da una antica pergamena dell' Archivio Diplomatico di Siena, ma per aver certezza de'nomi, che ho segnato con puntini, non l'ho potuto confrontare con altri testi.

VI.

Il Re Enrico VI riceve sotto la sua protezione il Monastero di San Salvi, nell' anno 1187.

Henricus Sextus Divina favente Clementia Romanorum Rex Augustus. Creditum nobis divinitus Regiae dignitatis officium a nostra celsitudine postulat, et requirit ut Ecclesis Dei, et locis venerabilibus specialem benignitatis nostrae favorem clementer impertientes contra malignantium insidias, ipsum patrocinium nostrae tuitionis apponamus, et benefica eas munificentia respiciamus. Eapropter notum sit universis Imperii fidelibus tam praesentibus, quam futuris, quod nos pro salute animae nostrae, et Parentum nostrorum Monasterium Sancti Salvii situm in Paratinus, cum Capella Sancti Nicolai, et omnibus eius pertinentiis, Abbatem quoque Gibertum, et omnes personas in ipso Monasterio divinis mancipatas ac mancipandas obsequiis, cum hominibus suis bonis ac possessionibus, quas in praesenti habent, aut in posterum juste, et rationabiliter poterunt adipisci in nostram protectionem ac defensionem recepimus. Ad haec ipsi monasterio Abbati, et fratribus, atque eorum Successoribus in perpetuum concedimus, et confirmamus omnia aedificia, quae sive in flumine Arni, sive in aliis acquis in suo proprio fundo habent aut in futuro habebunt: ita ut nulli hominum liceat superius sive inferius aliquod opus construere, quod monasterio laesionem ullo modo possit inferre. Ampliori quoque utilitati ipsorum providere volentes regia eis auctoritate concedimus, ut unum canale de flumine Arni per proprium solum ad monasterium sive ad alium locum sibi. congruum deducant, nulla ipsis obstante contradictione. Ad augmentum etiam Regiae benignitatis nostrae praedictis Abbati et fratribus, ac eorum successoribus concedimus ut in saepedicto flumine Arni, et in omnibus aliis aquis, quae sive per allodium, sive juxta allodium monasterii decumbunt, quae libet utilia sibi aedificia construant sine tamen magno damno, et gravamine aliorum nec ulli hominum ibi aedificare, vel restes aut molendinum ponere liceat sine

Abbatis, et Fratrum consensu. Pro hac autem maiestatis nostrae concessione praenominati monasterii Abbas, et Fratres unum Bizantium aureum annuatim Camerae nostrae persolverit. Ut igitur haec Celsitudinis nostrae concessio, protectio, et confirmatio rata in perpetuum, et inconculsa permaneat, praesentem paginam conscribi jussimus, et Sigilli nostri impressione communiri. Statuentes, et Regali edicto praecipientes ut nullus Episcopus, Dux, Comes Vicecomes, nullus Capitaneus, vel Valvassor, nulla Civitas, nullum Commune, nullus Consul, nulla Potestas, nullus Civis, nulla denique humilis vel alta, secularis, vel ecclesiastica persona, praememoratum monasterium Abbatem vel Fratres, aut eorum homines, datiis, collectis, albergariis, angariis, seu parangariis molestari audeat, vel quibuscumque injuriarum calumniis attentare praesumat. Siquis autem (quod absit) hujus regiae constitutionis nostrae temerarius violator extiterit, in ultionem transgressionis suae decem libras auri puri pro poena componat, dimidium Camerae nostrae, reliquum passis injuriarum.

Hujus rei testes sunt Orlandus Abbas S. Michaelis de Podio Bonitii, Rodulphus Imperialis Aulae protonotarius, Comes Robertus de Nassovia, Federicus Dux de Riets, Robertus de Doma, Comes Guido, Conradus de Amera, Philippus de Bonlant, Guido et Orlandus Vicecomes de Ficiclo, et alii quamplures.

Datum apud Ficiclum per manum Rodulphi protonotarii. Anno Domini MCLXXXVII. Indictione V. Tertio Kalendas Maii, feliciter. Amen.

VII.

Il re Enrico VI conferma le consuetudini che hanno sopra i loro fedeli i canonici della Cattedrale di Asti.

Heinricus Sextus Dei gratia Romanorum Rex, et semper Augustus. . . . . quae ad utilitatem et commodum Ecclesiarum Dei, et ecclesiasticarum personarum statuerimus ad meritum eternae beatitudinis nobis indubitanter profutura confidimus. Notum sit omnibus imperii fidelibus tam praesentibus quam futuris, quod nos dilectis nostris Canonicis Astensis Ecclesiae confirmamus consuetudines quas habent in villis, et in omnibus suis et precipue illarum consuetudinum, quibus homines eorum possessiones, et jura quae ab ipsis habent vendere vel alienare prohibentur, nec hominibus in eisdem villis habitantibus, et ad eorum jurisdictionem pertinentibus. Statuimus itaque, et praecipimus, ut nullus presentem constitutionis nostrae

paginam violare audeat, vel ei in aliquo contraire presumat, quod qui fecerit in ultionem temeritatis sue decem libras auri puri componat, dimidium camere nostre, reliquum injuriam passis. Ad hujus itaque rei perpetuam evidentiam praesentem paginam conscribi, et sigilli nostri impressione jussimus communiri. Datum Voerie in episcopatu terdonensis anno domini millesimo centesimo octuagesimo septimo. indictione quinta. Sexto idus Aprilis.

VIII.

Enrico VI re de' Romani conferma la sentenza de Consoli di giustizia d'Asti nella Causa dei canonici della Cattedrale contra Oddone, ed Enrico Rosso di Quarto, nel 1187.

Heinricus Sextus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus. Cum ex commissio urbis divinitus regiae dignitatis officio unicuique quod suum est equitatis jure conservare teneamur, ea tamen precipue que medietate justicia rationabiliter fuerint diffinita ad perpetuam eorum observantiam inviolabili auctoritatis nostrae munimine roborare decrevimus. Noverit igitur omnium fidelium imperii presens aetas, et successura posteritas, quod nos sententiam illam quam consules justicie de Aste dederunt pro elemosina Praeposito astensis ecclesiae a parte ipsuis ecclesiae contra Odonem Rubeum de Quarto, et Enricum fratrem ejus in causa, que inter ipsos vertebatur super eo videlicet utrum ipsi Odo, et Enricus homines essent astensis Ecclesiae et de ejus posse, et districto, de omni eo quod tenent et possident intra fines Quarti ratam habemus, et regia auctoritate confirmamus, statuentes ut eadem sententia ut perpetuum firma, et inconcussa permaneat sicut in pubblico instrumento per manum Thome notarii super hoc confecto continetur, nec ullus eam infringere aut retractare audeat, vel quovis modo ei contraire praesumat, quod qui fecerit X libras auri componat, medietatem una camerae nostrae, reliquam Ecclesiae injuriam passe.

Datum Casali in episcopatu vercellensi anno dominicae incarnationis millesimo centesimo octuagesimo settimo. indictione quinta. octavo idus aprilis.

« AnteriorContinuar »