Imágenes de páginas
PDF
EPUB

IX.

Enrico VI concede al Principe-Vescovo di Volterra
il diritto di batter moneta, nell'anno 1189.

In nomine Sanctae et individuae Trinitatis. Henricus Sextus divina favente clementia Romanorum Rex et semper Augustus. Eccellentiae nostrae benignitatis Serenitatem nostram indicat ut devota fidelium nostrorum obsequia clementer attendentes liberali munificentia Maiestatis nostrae beneficiis ipsos studeamus sublimare. Notum igitur facimus universis Imperii nostri fidelibus praesentibus et futuris, quod nos considerantes fidem et dilectionem dilecti Principis nostri Ildebrandi Vulterrani Episcopi, quam nobis praeclaris obsequiis constanter ostendit, Regali Excell. ipsi et successoribus suis monetam recto feudo cudendam in perpertuum concedimus, dantes ei licentiam et plenam potestatem cudendi eam in quo pondere, colore et forma voluerint, et in omnibus praedictis eam mutandi pro sua voluntate. Pro hac autem Maiestatis nostrae concessionem praedictus Episcopus cujusque successores Fisco nostro annuatim in pensione persolvat sex marcas puri argenti ad pondus coloniense in festo S. Martini, praeter illam pensionem quam pro aliis regalibus dare tenentur, si vero aliquis successor praedicti Episcopi monetam resignare voluerit, non teneatur ad eurumdem sex marcarum persolutionem etc.....

Dat. apud Vicerbure Anno Dom. Incarn. MCLXXXIX, Ind. VII, XVII Kalend. Septembris et de Regno D. Henrici an. XIX.

X.

Il re Enrico VI conferma i privilegi de’Pisani nell' anno 1190.

In nomine Sanctae, et individuae Trinitatis. Henricus. Sextus Divina favente clementia Romanorum Rex semper Augustus. Regalis excellentiae nostrae benignitas cuin omnes fideles suos in jure suo manutenere consueverit, et defensare eos, specialius dignum ducit munifica liberalitate fovere: quorum fidem, et devotionem ad exaltationem Imperatorii culminis praeclaris obsequiis frequenter est experta. Inde est, quod nostri lectoris arcano praelucida recolentes servitia, quae fideles nostri Cives Pisani, Serenissimo patri meo Friderico illustri Romanorum Imperatori semper Augusto, et nostrae Maiestati prae aliis Civitatibus Tusciae, indesinenter exhibueruut,

et in posterum exhibere semper erunt paratis notum facimus universis Imperi Fidelibus praesentibus, et futuris, quod privilegia Pater noster magnificus Romanorum Imperator Civitati Pisanae contulit, rata habemus, et in omue aevum firma, et illibata volumus conservari; eaque regiae auctoritatis nostrae sanctione per praesentem divalem paginam confirmamus. Ex quoque omnia in perpetuum firma et rata volumus permanere, quae in alia divali pagina nostra apud Novariam eis data continentur. Ad haec etiam quacumque cassationem privilegiorum, vel rescriptorum serenissimus pater noster Divus Romanorum Imperator, vel nos fecimus, statuimus habere debere. Praeterea speciali munificentiae nostrae gratia concedimus liberaliter, et indulgemus, ut ejusdem Civitatis Pisanae Mercatores per universum Regnum Siciliae, Ducatus Apuliae, et principatus Capuae, ab omni telonco sive drictura de coetero liberi sint, et immunes, dationes, concessiones, et jura, quae memoratus pater noster eidem Civitati contulit, firmum robur volente habere in perpetuum. Ut autem hac inviolabili firmitudine in omne aevm roborentur, sancimus, et regali auctoritate statuimus, ut nullus Archiepiscopus, Dux, Marchio, Comes Vicecomes, Capitaneus, Consul, nulla Civitas, Potestas, nullum Commune, nullaque omnino persona, humilis vel alta, secularis vel ecclesiastica, hanc nostrae celsitudinis concessionem audeat infringere, vel ei aliquatenus contraire. Quod si quis facere attentabit, centum libras auri puri pro poena componat, medietatem Camerae nostrae, et reliquam passis iniuriam.

Hujus rei testes sunt Conradus Palatinus Comes. Ram. Comes. Albertus de Dasbure Comes. Simon de Sarebruke Comes. Sibereus de Wercle. Octo de Hunebure. Artimanus de Budusgan. Curro de Minnembers. Gerungus de Heenrent, et aliiquidam plures.

Signum Domini Henrici + Sexti Romanorum Regi sinvictissimi. Ego Dietherus Imperialis Aulae Cancellarius vice Conradi Maguntinae Sedis Archiepiscopi, et Germaniae Archicancellarii recognovi.

Acta sunt haec anno Dominicae Incarnationis MCXC. Indictione VIII. Regnante Domino Henrico VI. Romanorum Rege gloriosissimo, anno Regni eius XXI. Datum Apud Sutram V. Kalendas Septembris.

Risch. e Doc.

24

XI.

Enrico VI re concede a' Bolognesi il diritto di batter moneta, nell' anno 1191.

In nomine Sanctae, et individuae Trinitatis.

Henricus Sextus, divina favente clementia Romanorum Rex, et Semper Augustus. Regalis nostra consuevit benignitas suorum devotionem fidelium benigno serenitatis nostrae favore respicere et eis munificentiae nostrae manum liberaliter extendere. Noverit itaque omnium Imperii fidelium tam praesens aetas, quam successura posteritas, quod nos nostrorum fidelium Communis Bononiensis amore inducti eis concessimus licentiam in Civitate Bononiae cudendi Monetam, et loco Communis ipsius Civitatis potestatem Agnellum hujus concessionis dono investimus hoc tenore, ut secundum quod eis visum fuerit expendiens, faciant Monetam. Hoc excepto, quod Moneta ipsorum nostris Imperialibus nec quantitate, nec forma, nec valentia debet adaequari. Quae nostrae liberalitatis concessio ut firma permaneat, praesentem super hoc paginam fecimus conscribi, et Majestatis nostrae sigillo jussimus communiri, Regali sancientes edicto, ut huic nostrae munificentiae nulla persona humilis vel alta praesumat obviare, vel eam ausu temerario infringere. Hujus rei testes sunt Godefridus Aquilejensis Patriarcha, Guilhelmus Astensis Episcopus, et Ravennas electus Archiepiscopus, Otto Frisingensis Episcopus, Bonifacius Novariensis Episcopus, Gerardus Parmensis Episcopus, Sigifredus Mantuanus Episcopus, Arditio Mutinensis Episcopus, Petrus Reginus Episcopus, Conradus Dux de Ratamberge, Opizo Marchio de Este, Bonifacius Marchio Montisferrati, Petrus Praefectus Urbis, Rainerius Comes de Blandrato, Henricus Testa Marescalcus, Henricus Camerarius de Lut, et alii quamqlures.

Signum Domini Henrici + Sexti Romanorum. Regis invictissimi. Ego Ditherius Imperialis Aulae Cancellarius vice Philippi Coloniensis Archiepiscopus, et Italiae Archicancellarii recognovi.

Acta sunt haec anno Dominicae Incarnationis Millesimo Centesimo Nonagesimo Primo, regnante Domino Henrico VI Romanorum Rege gloriosissimo, Anno Regni ejus XXII.

Data Bononiae Idibus Februarii per manum Henrici Protonotarii, feliciter. Amen.

XII.

Enrico VI prende sotto la protezione e mundiburdio imperiale il Monistero di Santo Ilario, detto in antico Alfiano, nel 1191.

In nomine santae, et individuae Trinitatis. Henricus Sextus Divina favente clementia Romanorum Rex et semper Augustus. Licet ad omnes Dei Ecclesias difensionis nostrae patrocinium universaliter debeat extendi, eas tamen sinceriori favore decrevimus amplecti, quas specialioris debitum fidelitatis ampliori devotione nobis obligavit. Noveit itaque omnium fidelium nostrorum praesentium ac futurorum industria, quod divini cultus amore et pro reinedio ac perenni salute animae nostrae ac successorum nostrorum, atque parentum, ad imitationem quam inclitae memoriae praedecessoris nostri Friderici Divi Imperatoris, monasterium Sancti Hillari Confessoris Christi, Alphianum antiquitus nominatum, et Abbatissam ejus, omnesque Christi Ancillas Deo ibidem famulantes praesentes ac futuras, cum personis omnibus, et possessoribus, bonisque niversis ad ipsum juste pertinentibus intrinsecus, et extrinsecus, sub regularem nostram protectionem ac Mundiburdium perpetuo recipimus, ac pacis et tranquillitatis perennilate feliciter perfrui Augustali hoc nostro edicto jubemus quamquam ijem Monasterium specialem Sacri Imperii nostri Cameram esse, et peculiariter nostrae dispositioni attinere cognoscitur. Universa quoque, quae praenotatum Monasterium nunc juste possidet aut possidere de jure debet, vel in futurum Deo annuente acquiret, et nominatim quidquid juris habet in Castro de Remulo cum Curte sua in Ecclesia Sancti Mauri, quae Pagnano cum pertinentiis suis, tam in terris, quam in aquis, in Ecclesia de loco Peratule, cum pertinentiis suis, in Monasterio de Agnano, in Castro Baiorum cum pertinentiis suis tam in terris, quam in flumine, Decumano in Ecclesia de Valpaiano cum pertinentiis suis tam in possessionibus quam in flumine, Muscae, et possessiones quas habet in Curte de Rinciniae, et in Curte Sancti Gaudentii, et possessiones quas habet in Rovirano, et in Parci, et in Curte Montis Bonis, et possessiones ipsius Monasterii, quae sunt in Curte Montis Acuti, quod est iuxta Imam, et quod habet in Cascia, et quod habet in terra de Parei ibicumque invenitur, et quod habet in Plebe Sancti Petri de Groppina, et quod in Curte de Colle, in Curte de rivo Cacco, et quod habet in Sileruole, in terra de Lascialinga, in Curte de Romena, et quod in Curte de Coua, et in Paterno, et Mereli in Plebe de Villamagna, et ea quae habet in Curte de Pelago, ju

Ferrano, et in Pomino, et in Curte de Rignano, in Curte de Campi, in Curte de Ristuncle, et de Magnale, et ubicumque de praedictis Monasterii rebus seu possessionibus in Alpibus, vel in Montibus, seu in planitie reperirentur praesenti Imperatoriae nostrae maiestatis rescripto perpetualiter confirmamus, corroboramus, omni tempore valitura largitione munimus, atque ab omni Ducum Marchionum, Comitum, Procerum, omnique aliorum maiorum seu minorum personarum illicita exactione libera et absoluta semper esse censemus, ac firmissime praecipiendo statuimus. Ad haec praeceptali hac nostrae serenitatis pagina statuimus, ut possessiones universas ejusdem Monasterii a quibuscumque invasas, seu quantocumque tempore detentas jura, et ejus omnia tam in terris, quam in aquis Abbatissa ipsius Ecclesiae vel per se, vel alium, omni temporis praescriptione remota, nisi centum annorum, libere reposcere valeat, atque recuperare, omnesque ipsius coloni in dicto loco vel manentes, seu ascriptarii nullam unquam injustam exactionem aut aliquam injuriam sub alicujus districti, seu placiti occasione in personis vel rebus suis ab aliquibus patiantur. Flumina etiam, et ripas eorum in quibus a longo tempore Monasterium illud consuerit molendina, et alia aedificia construere nemo ipsi audeat contradicere, aut aliquam injuriam ei irrogare, vel aliquod ibi aedificium sine Abbatissae licentia construere. Item confirmamus praedicto Monasterio confirmationes Sancti Mauri, quas Summus Pontifex eidem confirmasse legitur. Haec omnia saepedicto Monasterio etiam firma jubemus permanere, salva in omnibus Imperiali nostra iustitia. Siquis vero, quod absit, huic perenni nostro edicto violator extiterit aut temerarie aliquo in tempore contraierit centum libras auri obrizi componat, medietatem Imperiali nostrae Camerae, reliquum Ecclesiae supradictae, et hoc nostrum praeceptum in sua stabilitate permaneat. Utque verius haec credantur et ab universis inviolabiliter observentur, praesentem paginam manu propria roboratam, sigillo nostro praecepimus insigniri. Hujus rei testes sunt:

Modestus Patriarcha Aquileiensis.

Octo Phrisingen. Episcopus.

Praepositus Sigeleus.

Conradus Dux de Rethemburg.

Petrus Praefectus Urbis Romanae.

Robertus de Aurnne.

Henricus Testa Marescalcus noster.

Henricus Camerarius noster de Luc.

Lotharius de S. Gemino, et
Ugo Terdonen

Iudices Curiae nostrae.

« AnteriorContinuar »