Imágenes de páginas
PDF
EPUB

VIII.

Giovanni Vescovo di Lucca, ed il suo avvocato Moretto citano Normanno a dichiarare dinanzi a Pietro Giudice Imperiale se possa provare di non essere servo della Cattedrale di S. Martino, e confessando Normanno di non poterlo dimostrare, il giudice dichiara che continui ed essere servo di detto Vescovo, e dei suoi successori, nell' anno 1025.

[ocr errors]
[ocr errors]

+ In Xpti nomine. Notitia brevis pro modernis, et futuris temporibus securitatis, hac firmitatis ad memoriam abendam, vel retinendam: qualiter infra Lu....(Lucanam Civitatem ).... prope Ecclesia Domni Episcopatui Sancti Martini, in presentia Petri Judex Domui Imperatoris, et aliorum bonorum hominum, quorum nomina supter leguntur: ibique horum veni.... tiis ( praesentiis) Johannes Lucensis Episcopus, una cum Morecto Avocato suo, filio Hughi, ex alia parte... que Normanno vocatum filio b. m....altercatione inter... Cepit dicere ipse Iohannes Episcopus: volo scire hic vestris presentis, ut si juste Normanno, qui hic presens est, si de persona sua de servitio meo, et de meis supcessoribus . . . . trare, vel pro eo quod nascempto (nascendo) servo, et famulo Ecclesie Episcopatui nostro Sancti Martini esse debeat, an non? Ad hec respondebat ipse . . . . . . que Norman vocatur: Vere de persona mea de servitio istius Iohanni Episcopi, et de suis supcessoribus me suptraere nullamodo volo: pro eo quod nascendo Servo, et famulo supte Ecclesie Episcopatui sancti Martini. His peractis, et manifestatio, ut supra, facta; rectum eorum omnium par . esse qui supra Iudices, et auditores; ita et ipse Petrus Iudex Domni Imperatoris judicavit, ut justa ecrum altercationem, et ipsius.... que Narmanno vocatur, profexsionem, et manifestationem da admodum in antea sit servo ipsius Iohanni Episcopi, et de suis supcessoribus . . . . . (juxta) legem, et manerent ipse Normanno de persona sua omni tempore tacitos et complentos, hac remotos: Nam ipse Iohannes Episcopus supcessoribus manerent ex indi omni tempore de persona ipsius Normanni securos, et indepnis, sine contradictionem ipsius Normanni. Factum est hec professionem, et manifestationem in presentia suprascripti Petri Iudex Domini Imperatoris Gherardi, que Moretto vacatur f.... (filio) b. m. Gherardi, Huberti, que Carboncello vocatur filio Hughi, Gherardi filio b. m. Christofani, et Gennari. Anno ab

Risch. e Doc.

.....

..

12

incarnationis Domini nostri, Ihesu Xpti Dei Eterni, Mille vigesimo quinto, sexto Kalendas Iulii, Indictione octava,

Petrus Iudex Domni Imperatoris ibi fui.

+ Ego Gherardo ibi fui.

Ego Uberto ibi fui.

+Flaipertus Notarius Domni Imperatoris, qui hunc breve scripsi, et ibidem fui.

(Memorie e Documenti da servire alla Storia Lucchese, v. IV, p. II)

IX

Placito dell'anno 1080 innazi a Costantino vescovo di Arezzo, in cui Giovanni figlio di Rustichello, che diceasi uomo libero, è convinto servo del Monastero delle sante Lucilla e Flora.

In Dei nomine, Amen. Dum infra castrum Monasterii sanctarum Virginum Florae et Lucillae, Domnus Constantinus Aritinae sedis Episcopus adesset, et Guido Abbas ejusdem Monasterii cum Monachis suis, simulque cum eis Ugo Comes et filium quondam Supponis et locundus Praepositus atque Archidiaconus, et Paganus filius quondam Gerardi Primicerii, et Guido et Gerardus filii bonae memoriae Guidonis, et Ubertus filius quondam Iohannis Iudicis, et alii quamplurimi. Veniens Iohannes filius quondam Rusticelli, proferens se liberum hominem esse, nulloque jugo servitutis innexum; tunc praedictus Guido Abbas attulit testes e contra, videlicet Bonizonem filius quondam Venerandi, et Martinum filium bonae memoriae Fulconis, et Petrum et Martinum filios quondam Petri, dicentes, se certissime vidisse Patrem et Avum jam dicti Iohannis ad famulatum jam dicti Monasterii semper vixisse. Cumque diutius causa agitaretur, et hinc et inde altercatio multa fieret, tamdem praefatus Domnus Constantinus Episcopus cum consilio jamdicti Ugonis Comitis et aliorum circum adstantium, dedit ei indutias ac protelationes usque in quintum diem, ut sese consiliaret, ac libertatem suam, siquolibet modo posset, legitime definiret. Adveniente autem statuto die, adfuit idem Domnus Constantinus Episcopus, ut causam quam statuerat, diligentissime examinaret. Tunc in praesentia jamdicti Domni Constantini, et praenominati Abbatis, Monachorunque qui aderant, et locundus Praepositi etc. . . . et aliorum hominum, quorum nomina longum est ad scriben lum: in istorum omnium praesentia advenit praefatus Iohannes et professus est se famulum esse jam

dicti Monasterii, ac insuper junctis manibus et se ipsum in manus jam dicti Guidonis Abbatis ad famulatum tradidit: hac idem Guido Abbas omnia, quae ante habuerat ex parte praedicti Monasterii, ei ad famulatum tradidit. Ac deinde praenominatus Episcopus interrogavit omnes parentes ejus, qui aderant, si aliqui ex eis Libertatem, quam ille causaverat, causarent. Tunc nullus ex illis professus est se liberum esse, aut libertatem causare.

(Sieguono la data e le firme)

(Muratori, Antiquitates Medii Aevi, d. XIV).

X

Placito di Boderado conte del sacro Palazzo, nel quale definisce, che certo Maurino della valle di Susa era Servo dell' abbazia di S. Pietro della Novalesa, nell' anno 880).

Dum in Dei nomine civitate papia in Sacro Palacio. Ubi Dominus Karolus Rex preeratiu iudicio intus caminata minore qui est antea martia in iudicio resederet boderadus comes palacii singulorum hominum iustitiam faciendum, ac deliberandum. residentes cum eo iohannes Sancte Tizinensis ecclesie. et Aicardus Vimentine Ecclesie venerabilibus episcopus. Supo, et berengerius comitibus. Adelbertus. Leo. Petrus. Fulbertus. Urspertus. ragunbertus. Ritpertus. iohannes Leo. et item natalis. Ursus, et martinus iudices Sacrii palatii. handepertus et Pelprandus iudices tizinensis. Ato delampermalo Gotefredus despariani. et reliquis multis. ibique eorum veniens presencia Amblulfus Abba monasterii Sanctorum Petri, et Andree. Sito Novalitio. una cum Rodericus Scavinus taurinensis. advocatus ipsius monasterii. Necnon, et maurinus filius quondam Petri de valle Sensia. de villa que dicitur Ulces. una cum Ansevertus filio suo, altercationem abentes. dicebant ipsi Amblulfus abba, et rodericus advocatus. Dudum in iudicio vestri presentia mallaverunt nos isti Maurinus. et Ansevertus filio suo quod pars monasterii nostri malo ordine et contra lege eos ad servitium detinere. Et nos dedimus eorum responsum. quod pars monasterii nostri eos ad servitium detineret nec non contra legem. eo quod civitas taurinis in iudicio presencia istius Suponi comiti, et Scavinorum per iudicum iudicium istum Marinum advincissemus. et talem notitiam iudicati haberemus. Isti maurinus, et Ansepertus filio suo dederunt nobis responsum. Notitiam ipsam nichil eorum impedire eo quod omnia quidquid inde factum esset per fortiam factum fuisse, nam non per iudicium. Tunc

[ocr errors]
[ocr errors]

per vestrorum iudicum iudicium dedit nobis uuadia ad probandum per iudices aut per notitiam qua legitur istius maurini in eodem iudicio fortia facta fuisset. et nos dedimus eorum uuadiam de placito, et de ipsa notitia iudicum ad placitum deducendum. et hodie inter nos exinde constitutum placitum missum est. Ecce nos parati cum ipsa notitia sicut eorum uuadiam dedimus. et querimus ut ipsam nobis faciat consignationem sicut uuadia dedit. Responderunt ipsi maurimus. et Ansepertus filio suo. Veritas est quia omnia taliter inter nos actum, et uuadiatum est. et odie inter nos constitutum placitum missum est. Ecce nos parati querimus ut ipsam nobis ostendatis notitiam sicut uuadiam dedistis. Tunc ostenserunt ipsi Amblulfus abba, et Rodericus scavinus, et Advocatus notitiam iudicati, ubi continebatur inter cetera qualiter presencia Suponi comiti, et scavinorum in iudicio civitatis taurinis malasset Rodericus scavinus, et advocatus monasterii Sancti Petri Novalitio sito in valle Seusia. una cum Amblulfus abba ipsius monasterii maurinus filius quondam Petri commanente in valle bardonisca in villa que dicitur ulces. quod de sua persona servus ipsius monasterii esse debuisset. Ipse maurinus vetaiset, quod non servus. sed liber esse debuisset. pro ea quia de libero patre, et libera matre natus esset et taliter per testes ad probandum uuadiam dedisset. Sed in constituto que inter eis positum fuerat ad placitum ipse maurinus venire neglexisset. Hoc actum dum supo illoruni comes resederet in iam dicta civitate taurinis curte ducati in placito publico venisset reclamandum maurinus quod pars monasterii novalitio eum pigneratum haberet. et paratus esset suam libertatem per testes ad probandum sicut uuadiam dederat. tunc ipse comes dedisset ei licentiam foris de ipso placito exiendi. Sua testimonia ad ducenda sicut professus fuerat. Quod cum foris perexisset statim reversus fuisset, et professus dixerat quod ipsos testes ibidem non haberet, quod professus fuerat habere. Tunc ipse comes dedisset eidem maurini inducias usque ad alium placitum. Sed in constituto quod inter eis positum fuerat ipsos testes non aberet. Sed professus dixerat quod inquisitum habebat. et nec testes, nec ullam firmitatem de sua libertate non abuisse. nec invenire potuisset. pro eo quia Petrus genitor suus servus de predicto monasterio fuisset . et servum pertinuisset, et ipse ex nascendo servo Sancti Petri de prefato monasterio esse debuisset. et nullatenus se de ipso servitio subtrahere potuisset. Cum taliter egissent. et secum credisset. tunc ipse comes dedisset eidem maurini inducias, ut fortasse potuisset invenire testes, aut ullam firmitatem de sua libertate, et constitutum inter eis posuisset. In constituto die dum resedisset ipse supo

illorum comes in predicta civitati taurinis in curte ducati una simul cum aldarico comes. et grauso iudex missi directi domini Karoli Regis in placito publico singulis hominibus. causas audiendas. et iustitias faciendas resevissent cum eis petra peritus. Aolalmundus. Alfedrus iohannes galuspertus. Item petrepertus. Alardo. Joanam. et ursus Scavinus. Witelnius, et Almaricus Scavinus romani, et reliquis multis ibique in eorum venisset presentia. Ablulfus abba cum jam dicto Rodericus advocato prefati monasterii, et ipse Rodericus dixisset adversus iam dictum Maurinus da nobis testes ipsos, quos tu per uuadiam obligasti de tua libertate. ipse Maurinus respondisset dudum professus fuisset presentia istius comiti, vel Scavinorum, et reliquorum hominum, et iterum professus fuisset, quod testes nec nullam firmitatem non haberet sicut per uuadiam obligaverat, sed servus ipsius monasterii esse debuisset pro eo quia petrus genitor suus servus prefati monasteri Sancti Petri fuisset. et ipse ex nascendo servo ipsius monasterii esse deberet. Cum taliter professus et manifestatus fuisset rectum eorum iudicium et scavinorum paruisset esse et indicassent ut amodo et in antea fuisset servus Sancti Petri ipsius monasterii iuxta sua professione. Erat notitia ipsa firmata ab Sapone comes et ab Aldarico comes. et Grausone missi . et ab Amolus episcopus, et ab scavinis. atque a ceteris nobiles homines. et scripta per manus iohanni notarii. et emissa. Anno domini Karoli Regis hic in italia primo mense Aprile, indictione tercia decina. Notitia, ipsa ab ordine relecta, interrogati sunt ipsi Maurinus, et Anservertus filio suo quod adversus notitiam ipsam dicere volerent. quod dixerunt. et professi sunt. quod sic primitus dixerant. ita, et nunc dicebant. quia omnia per fortia nobis factum fuit. Cum taliter professi fuissent. interrogati sunt ipsi Maurinus et Ansevertus filio ejus si haberent iudices. aut notitia. qualiter clarescere potuisset, quod in ipsas placitus eidem Maurini fortia facta fuisset. Quod dixerunt. et professi sunt. quod iudices. nec notitiam ex inde non haberent. nec invenire poterant. qualiter clarescere poterat quod ei fortia facta fuisset. Cum taliter professi fuissent. rectum eorum omnibus paruit esse, et iudicaverunt ut iusta eorum altercationem et professionen, et justa ipsa notitia iudicum . ut ipse Maurinus, et Ansevertus filio suo, de suorum personis amodo, et in antea servi ipsius monasterii Santi Petri, et Andreae Sita Novalitio esse deberent, et finita est causa. Et hanc notitiam pro securitate ipsius monasterii facere comonuimus. Quidem, et ego Aldegrauso notarius ex nostrorum iudicum admonitionem scripsi. Anno Regni Domini Karoli gloriosi Regis hic in italia secundo, mense novembre, indictione quartadecima.

« AnteriorContinuar »