Imágenes de páginas
PDF
EPUB

hus sitam pertinente; item quinque libras reddituum denariorum Viennensis uel Patauiensis monete pro cera et decem grossos pro offertorio in festis ss. virginum Catherine et Margarite, exceptis duntaxat nonaginta grossis, qui specialiter pro lumine perpetuo in eadem ecclesia nostra et viginti grossis pro pauperibus distribuendis per eundem dominum meum sunt deputati, perpetue per ciues in Crumpnaw mihi assignari mandauit et meis successoribus; item decimum forum siue thelonium, quod in decimo foro in ipsa civitate Crumpnaw euenire potest, et vsufructus vniuersos, qui veniunt in decima septimana de molendino Morronis in sepedicta civitate Crumpnaw sub capella sancti Wenseslaj sito perpetuis temporibus mihi et ecclesie mee assignauit. Item offertorium, quod super altare offertur in hospitali sito ibidem in Crumpnaw ad pedem pontis sub castro et in capella sua in castro Crumpnaw, quociescunque et quantumcunque fuerit, sine inpedimento quolibet michi meisque deputauit successoribus perpetue, ita tamen, quod capellani dominorum dominorum meorum predictorum de Rosenberg absque meo et meorum successorum inpedimento coram ipsis ad placitum eorum, quocies opportunum fuerit, missas possint celebrare. Item donauit mihi et successoribus meis perpetue vnum continuum piscatorem in inferiori parte Multaue sub ciuitate Crumpnaw, cui tanquam vni ex suis piscandi cum omnibus instrumentis sit facultas, prout hec omnia in literis dominorum meorum predictorum de Rosenberg expresse continentur. Igitur non inmerito tanta beneficia percipiens tanquam rector ecclesie predicte legitimus, de perceptis fructum anime mee successorumque meorum nec non animabus, in quarum remedium predicta donata existunt, desiderans reportare cupiensque diuinum cultum magis augeri quam minui, offero me presentibus ad onera infrascripta non compulsus nec coactus, sed mea bona et spontanea voluntate inductus sanoque consilio prehabito et cum bona animi deliberacione. Et primo promitto adiungere vnum socium sacerdotem ad duos alios vicarios, qui ab antiqua consuetudine per meos predecessores fouebantur, sic quod ego et successores mei vniuersi perpetue metquartus sacerdotum circa ipsam ecclesiam parrochialem esse debeo et deo seruire, tali eciam condicione, quod per me et successores meos vniuersos singulis diebus ad minus vna missa et vespere sub nota habeantur perpetue et singulis secundis ferijs, nisi solempne festum inpediuerit, missa defunctorum sub nota debet celebrari pro animabus omnium de Crumpnaw dominorum ac predecessorum meorum dominorum omnium de Rosenberk, specialiter tamen pro anima Pilgrimi de Czyzkraiowicz pie memorie, ita quod fiat memoria omnium predictorum animarum et oracionibus plebium per me et meos successores recommendentur. Insuper promitto, ut singulis annis in die s. Jacobi apostoli per me et successores meos procurentur perpetue vigilie nouem leccionum decantarj et in crastino sex misse procul omni inpedimento pro anima predicti Pilgrimi, cuius anniuersarius illo die agitur, celebrarj et nutrire quindecim pauperes cum sacerdotibus, quos ad missam uocauero, illos karitatiue pertractando. Nichilominus promitto in capella dominorum meorum de Rosenberch, sita in castro Crumpna w, singulis septimanis perpetue tres missas pro beneplacito purcrauij, qui protunc castro prefectus fuerit, celebrandas procurare. Promitto eciam, ut singulis septimanis per me et successores meos ad minus vna missa in capella s. Wenceslaj eo die scilicet, quem festum s. Wenceslaj singulis annis occupauerit, procuretur. Presertim promitto, quod in hospitali ibidem sub castro Crumpnaw ad pedem pontis sito omnj die perpetue ad minus vna missa per me et successores meos celebrari procuretur, promittens ex superhabundanti deo omnipotenti et sanctis suis sincera fide ac eciam dominis meis de Rosenberg antedictis presentibus literis pro me et successoribus meis vniuersis sub penis, quas venerabilis pater dominus meus generosus dominus honestus, sancte Pragensis ecclesie archiepiscopus, in me et in predictos dominos meos de Rosenberg tulerit et suis literis confirmacionis desuper

confectis promulgauerit, prescripta omnia et quelibet eorum sub iuramento inuiolabiliter et perpetue obseruare. In cuius rei euidens testimonium et robur perpetuo valiturum presens scriptum fieri iussi et sigillo meo proprio ac testium infrascriptorum per me ad hoc rogatorum, honorabilis videlicet domini Ludolfi, abbatis protunc monasterij s. Corone, Bohdanzij plebani in Welesin, protunc decani Dudlebensis provincie, sigillis duxi communiendum. Datum Chrumpnaw anno domini MCCC LVII°, die sancte Prisce virginis gloriose. Marienthaler Kodex und dessen Ab

Enthalten in der erzbisch. Bestätigungsurkunde 1357, 3. Mai. schrift in Hohenfurt. Teilweise mitget. von Böhm: Notzbl. III 418 f.

106.

1357, zwischen 26.-29. März. Heiratet Agnes v. Walsee den Jost v. Rosenberg.
Marienthaler Kodex, Emler, O rukop. 323; Notzbl. d. k. Ak. IV 337 f.

1357 zw. 26-29. März.

107.

[ocr errors]

1357, 3. Mai, Prag. Erzbischof Ernst bestätigt die Stiftung Peters und Katharinas v. Rosenberg (1347, 15. Juni; 1347, 7. Sept.; 1354, 11. Nov.) sowie die Bestätigungsurkunde der vier Brüder v. Ros. (1357, 17. Jänn.) und den Revers des Pfarrers Nikolaus (1357, 18. Jänn.) (P.)

In nomine Domini amen. Ad perpetuam rei memoriam. Pastoralis officij cura nos ammonet, vt mente peruigili intendere debeamus, quatenus ea, que ad diuini cultus augmentum ecclesijs et pijs usibus legittime applicantur, iuxta largiencium vota valida permaneant roburque habeant perpetue firmitatis. Igitur nos Arnestus, Dei et apostolice sedis gracia sancte Pragensis ecclesie archiepiscopus, notum esse volumus presencium inspectoribus vniuersis, quod venientes ad presenciam nostram nobiles viri Petrus, prepositus capelle Omnium Sanctorum in castro Pragensi et canonicus nostre Pragensis ecclesie, Jodocus, Vlricus et Joannes fratres de Rosemberk nobis exposuerunt, quod felicis memorie dominus Petrus de Rosenberg, genitor ipsorum, summus regni Boemie camerarius, et pie recordacionis domina Katharina, ipsorum genitrix, ad laudem omnipotentis Dei et sanctorum Jodoci et Viti martyrum hospitale infirmorum in Crumnow ciuitate ipsorum in honore s. Jodoci fundato ac ecclesie parrochiali ibidem in Crumnow sub titulo s. Viti martyris patroni nostri insignite ob suorum et progenitorum suorum animarum salutem certos redditus, possessiones et alia bona de bonis et possessionibus eorum proprijs de consensu ipsorum Petri, Jodoci, Vlrici et Joannis donauerunt libere et dederunt sub certis condicionibus per dictos parentes eorum expressatis, super quibus diuerse litere cum sigillis eorum pendentibus confecte dignoscuntur, quarum tenores inferius describentur. Quas quidem literas sanas et integras, non rasas, non abolitas, nec in aliqua parte sui suspectas veris sigillis dictorum parentum ipsorum sigillatas vna cum litera ratificacionis et approbacionis facte per ipsos dominos Petrum, Jodocum, Vlricum et Joannem et ipsorum sigillata sigillis ac eciam literam recognicionis, promissionis et submissionis Nicolai rectoris parrochialis ecclesie in Crumnow supradicte suo eciam sigillatam sigillo coram nobis exhibuerunt, omnia et singula per dictos parentes eorum in dictis literis donata, concessa, ordinata et disposita ad maiorem certitudinem in nostri presencia viua voce ratificantes et eciam approbantes, petentes humiliter et deuote, ut easdem literas et omnia et singula in eis contenta de benignitate solita approbare, ratificare, auctorizare et

1357

3. Mai.

confirmare dignaremur. Quibus literis per nos receptis, visis et diligenter perspectis attendentes, quod peticioni dictorum dominorum tamquam pie, iuste et racionabili non sit denegandus assensus, donaciones, condiciones, voluntates, promissiones ac omnia et singula in eisdem literis contenta quoad omnes clausulas ipsorum auctoritate ordinaria approbamus, ratificamus, autorizamus et ex certa nostra sciencia confirmamus, statuentes ac sub attestacione diuini iudicij ac intimacione malediccionis eterne districte precipiendo mandantes prefatis dominis Petro, Jodoco, Vlrico, Joanni fratribus ac ipsorum heredibus ac successoribus quibuscumque nec non Nicolao, plebano dicte parrochialis ecclesie in Crumna w, qui pro nunc est, ac suis successoribus ac omnibus et singulis alijs, quorum interest uel intererit, cuiuscumque status, gradus et ordinis aut condicionis existant, quatenus omnes et singulas donaciones, ordinaciones et disposiciones, sicut et prout per dictos dominum Petrum de Rosenberg et dominam Katherinam consortem suam donate, ordinate et disposite sunt, prout ad ipsos pertinet, integre et inuiolabiter obseruare et adimplere studeant cum effectu, nec eas in aliquo infringere audeant uel inmutare presumant. Si quis autem dictas ordinaciones, donaciones et disposiciones violare et infringere presumpserit, preter penas alias arbitrarias per nos et successores nostros huius transgressoribus summaria cognicione continuo premissa infligendas, quas nobis et nostris successoribus specialiter reseruamus, indignacionem omnipotentis Dei et sanctorum Jodoci, Viti martyrum se nouerit incursurum. Tenor uero literarum, de quibus supra fit mencio, videlicet illius super donacione hospitali facta talis est: Teste beato Joanne, Si dixerimus . . . [1347, 15. Juni, Krummau (80)]. Item tenor secunde litere, videlicet ratificacionis et approbacionis dictorum dominorum Petri, Jodoci, Vlrici et Joannis, cui includitur litera super donacione facta per dictum genitorem eorum ecclesie parrochiali prefate, que talis est: Nos Petrus de Rosenberg, prepositus... [1357, 17. Jänner, Krummau (104)]. Item tenor litere videlicet Nicolai plebani predicti talis est: Que geruntur in tempore... [1357, 18. Jänner, Krummau (105)]. Item tenor quarte litere videlicet prefate domine Catherine talis esse dignoscitur: In nomine Domini amen. Cuncta que geruntur in tempore ... [1354, 11. Nov., Krummau (97)]. In quorum omnium testimonium presentes literas fieri et sigillorum nostrorum appensione iussimus roborari. Datum Prage MCCCLVII, die 3a mensis Maji.

Abschrift.

Angehängtes längliches Siegel in gewöhnl. Wachse mit rotem Sekretsiegel auf der Rückseite.
Orig. auf Perg. Schlossarch. Krummau I 3 S 3 Nr. 1, c. Marienthaler Kodex und dessen Hohenfurter
Regest bei Böhm: Notizenblatt III 419; Arch. f. öst. Gesch. 61, 2, 460 f.; Emler: O rukop. 322.

-

108.

1357

14. Juli.

1357, 14. Juli.

† Margareta, Schwester Peters v. Ros., Gemahlin Bawors v. Strakonitz, begraben in Hohenfurt.

F. r. A. XXIII 386 und Msc. CXXXIII der Hohenf. Stiftsbibl.; Hohenf. Nekrol. Millauer Fragm. 35. Im Wittingauer Nekrolog zum 15. Juli.

109.

1357

1357, 27. Aug., Krummau (Crumpnaw).

Die vier Brüder v. Rosenberg stiften

27. Aug. dem Kloster der Dominikaner in Pisek 1 Schock Gr. in Barau zu einem Seelengedächtnis für Margareta v. Barau, ihre Tante.

Vier Hängesiegel in rotem Wachs.

Lat. Orig. auf Perg. Univ.-Bibl. Prag. B 48 Nr. 268.

Regest bei Schubert S. 186 n. 1386 (fälschl.

25. August).

110.

1357, 11. November, Krummau. Die Rosenberger bestätigen den Kauf eines Ackers durch den Krummauer Bürger Wernzlin geheissen Preweri von Diepold, ihrem ehemaligen Küchenmeister, dem sie heimgefallene Ackerteile der Witwe des Gilko und des Radosta, ehemaligen Türmers, aus denen dann der obige Acker entstand, geschenkt hatten; ferner machen sie Wernzlin und seine Erben und Nachfolger des Stadtrechtes teilhaft.

Nos Petrus, Judocus, Vlricus et Johannes fratres de Rosemberch notum esse volumus vniversis in hijs scriptis, quod Wernczlinus dictus Preweri, ciuis ciuitatis nostre Chrumnaw, duo iugera agrorum terre aratorie minus vno quartali iugeris data per nos prius Dyepoldo, protunc procuratori nostre coquine, pro sua melioracione et in suum releuamen, de quibus pars eorundem agrorum per genitricem nostram sancte memorie, dum in humanis ageret, a relicta Gilkonis felicis memorie pro duabus sexagenis fuit empta et alia pars per mortem Radoste, quondam nostri turreani, ad nos est deuoluta, qui quidem agri iam in vnum campum sunt redacti, siti quoque prope viam, qua transitur in Chwalssing retro castrum nostrum Chrumpna w, quos aqua dicta Polecznicze circumfluit, ab ipso Dyepoldo iusto empcionis tytulo emphiteotico iure, de certa nostra sciencia et voluntate ac beneplacito pro quatuor sexagenis grossorum et quindecim grossis emit et comparauit, quas ipse Dyepoldus in parata et numerata recognouit se ab ipso percepisse pecunia, tali tamen condicione adiecta, quod ipse Wernczlinus, heredes et successores sui censum et alia iura, que dicta duo iugera tangent, nobis et successoribus nostris soluent et dabunt. Ipse quoque Wernczlinus, heredes et successores sui eodem iure, quo et alii ciues seu incole predicte ciuitatis nostre Chrumpnaw vtuntur, gaudeant et fruantur. In quo ipsum, heredes et successores suos graciosius promittimus conseruare. In cuius rei testimonium sigilla presentibus sunt appensa. Datum Chrumpnaw anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo septimo, sabbato in festo sancti Martini confessoris.

Auf der 3. pergam. Pressel: „Na kusu pod Dobrkowicz" (15. Jhrh.].

Orig. auf Perg., Stadtarch. Krumm. III B Nr. 21, chron. Katal. 423. 4 Hängesiegel (an pergam. Presseln) in rot. Wachs. 1. Rose S PETRI * DE ✶ ROSENBERG *. 2. Rose (auch als Helmzierde) † S · JVDOCI · DE ROSENBERG. 3. Rose (auch als Helmzierde) † S VLRICI DE. ROSENBERG. 4. Rose (auch als Helmzierde) S JOANNIS D ROSENBERK.

[ocr errors]
[ocr errors]

.

[ocr errors]

1357

11. Nov.

111.

1357, 17. Dezemb., Hirschberg. Metzl (Mechtild) v. Rosenberg, Gemahlin des Landgrafen Johann v. Leuchtenberg, bestimmt ihrer Niederkunft entgegensehend über die 500 Schock Gr. ihrer Morgengabe. 300 Schock sollte das zu erwartende Kind erben, falls es aber stürbe, sollten 200 Schock ihrem Ehewirt zufallen, das dritte Hundert aber dem Kloster zu Krummau; ausserdem vermacht sie dem Kloster 80 Schock Groschen.

.... vnd daz dritte hundert schock grosser schaffe ich dem closter zu Chrumpnaw, daz nv newes in vnser vrowen ere gestift ist, får mein sel vnd für mein voruodern. Darczy schaffe ich sunderlichen zu dem selben closter zu Chrumpna w achczig schock grosser....

Hängesiegel in gewöhnl. Wachs.

Deutsch. Orig. auf Perg., Witting. Arch. II 98 Nr. 1.

1357

17. Dez.

1357 8. d.

112.

1357, s. d. Die Minoriten nehmen vom Kloster in Krummau Besitz.

Item anno Domini MCCCLVII° fratres ceperunt locum huius monasterij. Klarissinnennekrolog, Prag. Univ.-Bibl. VI B 9. Höfler: Scriptores rer. hus. II 83; Emler: Dvě nekrol. Krumlovská, Sb. d. b. G. 1887 S. 198, Klimesch, Urkdb. d. Klariss. 1.

113.

1358

4. März.

[merged small][ocr errors][merged small]

sprechen, dem Spruche Reinprechts v. Walsee in ihrem Streite mit dem Bischofe Gottfried von Passau bis auf künftige Pfingsten nachkommen zu wollen.

Deutsch. Orig. im Münchener Reichsarchiv.

Mon. boic. XXX, 2, S. 235; Urkdb. d. L. o. d. E. VI 561.

1358

1358, 6. April.

114.

Supplik Peters und Jodoks v. Rosenberg bei Papst Innozenz VI. um 6. April. die Erlaubnis zur Errichtung eines Minoriten- und Klarissinnenklosters.

Supplicant S. V. nobiles viri Petrus et Jodocus de Rosemberg, barones regni Boemiae, quatenus ministro fratrum ord. Minorum provinciarum Boemie et Polonie recipiendi et construi faciendi in loco seu opido ipsorum Crumlow locum pro fratribus Minor. cum ecclesia, campana, campanili, cimiterio et aliis officinis necessariis licenciam dignemini impartiri. Fiat in forma G. Item quatenus eidem ministro recipiendi in dicto opido unum locum seu monasterium pro monialibus seu sororibus ordinis s. Clare cum ecclesia et aliis ut supra licenciam concedere dignemini de gracia speciali. Fiat in forma G. Vatikan. Archiv; Suppl. Reg. Innoz. VI. a VI. Bl. 104. Abschrift im b. Landesarchiv.

wirth 4665.

Neu

115.

1358

1358, 6. April, Avignon.

Papst Innozenz VI. gibt die Erlaubnis zur Errichtung des 6. April. Minoriten- und Klarissinnenklosters in Krummau (Crumlow). Im Klarissinnenkloster sollen ausser der Äbtissin 12 Schwestern sein, im Minoritenkonvente 12 Brüder.

1358

s. d. (ca.

31. Mai.)

2 lat. Orig. auf Perg. im k. u. k. Haus-, Hof- und Staatsarch. Wien. gestenbuch des Klarissinnenklosters in Krummau 36 ff.

Klimesch, Urkunden- und Re

116.

1358, s. d., (ca 31. Mai?). Das Kloster wird vom Weihbischof Albert eingeweiht.

Item LVIII consecratum predictum monasterium per venerabilem dominum Albertum episcopum Saray ensem, ordinis fratrum Minorum et sancte theologie doctorem, in honore Corporis Christi et gloriose Virginis Marie.

Klariss. Nekrol. Prag. Univ.-Bibl. VI B 9. Höfler: Scrr. rer. hus. Ilsa; Emler: Dvě nekrol. Kruml. 198.

« AnteriorContinuar »