Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Georgius Huszti de Raszinya, peregrinus Syna montis, atque Hierosolymorum pio lectori salutem precatur.

Quisquis tandem fueris pie lector, cui has meae captivitatis et praesertim peregrinationis consignationes intueri libuerit, videlicet loca quaedam terrae sanctae, montis Syna ac Hierosolymorum, quamvis non uberem fructum ex eiusmodi commemoratione capere possis, tamen, nisi fallor, admirationis, delectationis et consolationis aliquid ex ea cognitione adipisci licebit. Quemadmodum enim e scripturis sacris veterum miraculorum vestigia concipimus animo, fidelique et iucunda quadam contemplatione venerantur; ita haec lectioni et tanquam oculorum iudicio subiecta pium et cordatum lectorem haud dubie mirum in modum afficiunt. Ego vero cum haec ago, tantisper per presens adesse his locis, quae studiose perlustravi, denuoque illa videre mihi videor, atque ut mens eius, qui bene et beate vitam instituere cupit, ad exemplar quoddam absolutissimarum virtutum aut, ut manus et cogitacio pictoris, ad ideam alicuius pulcherrimae imaginis dirigenda est: ita ego speciem et quasi iutuitum horum locorum mihi animo informans, plane extra me totus isthuc rapior, et me dulci illa imagine rerum pasco atque oblecto.

Queso igitur, pie lector, ne contemnas meum hoc institutum, quo non tam meo animo satisfacere, aut gloriolae nonnihil et aurae popularis captare, quam huius peregrinationis, cuius olim multos scriptores fuisse varieque eam tractasse constat, veram, planam, atque perspicuam quandam delineationem tibi proponere adprime cupio. Neque vero libet ab historicis vetustis quicquid mutuari, sed ut praesencia mihi praesenti visa sunt, atque ut didici testimonio recentium incolarum, videlicet Graecorum, Latinorum, Aranicis decederem, patrone mi magnificentissime, semper propositum habui redire patriam, ac statutus, exiguam mei aliquam memoriam apud dominos patronos et pios christianos ubique relinquere; nemo nostri primum occurrit vestra dominatione ex omni munificencia et charitate et insigni prudencia prudencior, ac preclaris meritis erga me ab infancia illustrior, quem ut doctorem ita et munificentissimum in has oras semper veneratus sum, quare inter omnium patronum nostri habere perspicio, quapropter vestram generosam dominationem in maiorem modum rogo, ut has meas mee peregrinationis consignationes, quas sub hac forma regie majestati quoque 19 die augusti Vienne porrexi; nec in eum finem, ut aliquem uberem fructum adferrent, sed ut de mea calamitate et peregrinatione consolacionem et admirationem portendent, quarum copiam, tamquam pignus mee humillime servitutis erga suam amplitudinem, ea complecti dignetur charitate, qua me aliquando coram frontis hilaritate aura excepit. Me certe, quamvis infra

omnem mediocritatem positum in omni foris ac vel longissimo locorum spacio abreptum sibi addictissimum servulum habet. Quare deus optimus maximus ad vota reique publice ad communem commodum servet. Amen. Posonii die 10 novembris anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo octavo. (E codice bibliothecae palatinae vindobonensis, num. 9528.)

bum, Jacobitarum, et Armeniorum compertissima quaeque referre; qua in re si quid humanitus erratum fuerit, tuae modestie erit venia dignari, cum non ambitionis alicuius studio, sed inprimis quidem veritatis, quatenus illam adipisci licuit, et instruendae augendaeque cognitionis tuae, liberali ac candido amore munus hoc a me susceptum sit. Caeterum falso peregrinationis titulo sibi blandientes et vana iactancia sese venditantes, nihil moror. Quippe fretus testimonio conscientie meae non dubito, quin et per haec mea qualiacunque veritas illis satis, quandoque ora possit obstruere ; interim candide lector tu bene vale.

Compendiosa ac brevis captivitatis et peregrinationis meae

enarratio.

Anno, ab incarnatione domini millesimo quingentesimo tricesimo secundo, cum Turcarum caesar, Szuliman nomine, validissimo et crudelissimo exercitu in Hungariae civitatem Kewzegh dictam, alias germanice Güns, adiacentem finibus Austriae oppugnaret, et re infeliciter gesta per Sclavoniam, patriam mihi dulcissimam, iter faciendo ad propria redire contenderet, vastatis compluribus locis, ac depopulationibus factis, inter captivam multitudiuem comprehensus et ipse, rectaque Constantinopolin perductus, multis illic aerumnis, verberibus, caeterisque iniuriis expositus fui, dum per quatuor annos in curia tum temporis praefecti, supremique thesaurarii Turcarum caesaris (quem Turci ex officio thevterdar vocant, nomine quidem suo Zkender Celebiam nuncupatum), heu miserandum et tam afflictissimum quam contemptissimum mancipium agerem. Comperit autem patronus ille (si modo homo barbarus ac tirannus ita appellandus est), me utcunque scire literas latinas, utpote quibus paulo ante Quinqueecclesiis, licet brevi quidem tempore, operam dederam. Itaque mox illic traditus sum sacerdotibus sive doctoribus eorum, quos ipsi vocant hoyalar ad discendas mahometicas literas. Sperabat enim ita me vel induci, vel urgeri posse commodius ad denegandum Christum. Verum mihi tunc illud in memoriam percurrebat, literas his parum conferre, qui illis apposite et in loco uti nesciant, non Hercle magis quam cithara prodest ei, qui ad canendum usum illius haud accomodare novit. Denique nihil ex affectuum impotencia agere, sed pocius ex rationis iudicio res meas instituere, et posthabita vanitate temporali, solidam atque perpetuam foelicitatem preoptare et sequi malui. Spretis igitur illorum literis et opinionibus, expedivi artem tubicinariam, qua instructus bella frequentare, et per occasionem ex barbaricae ac idolatricae tirannidis iugo auffugere possem. Porro re succedente ex voto meo, artis eius discende gratia, commendatus fui ad magistrum caesaris tubicinem, qui Chalate in urbe proxima habebat aedes (cui nomen erat Uzta pervanna), quo in loco inquietudine, laboribus et afflictionibus variis me conflictari oportuit. Nihilominus cogitatio fructus propositi retinebat me in

illis difficultatibus; ac quod dicitur: spes praemii minuebat mihi vim flagelli, eamque spem post aliquantulum temporis praecio non emptam, sed pacientia adeptam habui deo propicio. Per id temporis sequente videlicet anno 1533, circiter mensem septembrem legatus ab Hungaria a Johanne rege Stephanus Werbeczi ad caesarem Szulimannum cum pompa non modica advenit, et memoria teneo quendam Gritti Ludovicum, nothum (quem Turci appellabant nomine Frenk begh oghli, idest dominum seu filium Italicae prosapiae). valde gratum tunc in aula Turcarum caesaris et familiaritate, usuque graeci idiomatis cum passa Ebrahimo coniunctissimum fuisse, cuius palatium in summitate supra Chalatam urbem et supra tophanam caesaris extabat, ubi et tentoria Werbeczi planeque in propinquo tophanae colloccata erant (sic autem Turci vocant domum aerariam, ubi conflantur et reconduntur machinae bellicae ex aere factae). Postquam igitur legatum illum advenisse audiveram, occulte accessi, deprecans, me ex manu mahometica, si posset, in suum famulicium transferret. Verum ita responsum ab eo tuli, quod et si vellet, nullo praecio me redimere posset, summi enim viri me esse mancipium, eum nec egere pecunia, nec me venumdaturum esse. Sicque multorum hominum boni et mali sermones animum meum obstupescere faciebant. Consultis demum illius duobus sacellanis et quodam Hieronimo Adurno doctore, animadverti, clam me et furtim finita legatione una cum illis discedere posse. Cum itaque uno vespere in curru ipsorum occultatus fuissem, in festo undecim millium virginum mane discessimus, et Spendorobum1 usque, quae est ad Danubium e regione Hungariae civitas munitissima, die tercio ante festum Catharinae virginis pervenimus, cum destinatis a caesare Szulymanno comissariis, quos vocant cyavoglar, qui scilicet pro custodia et administrandis ubique victualibus ipsi Werbeczi aderant. Comitantibus istis nos, neque in via, neque in curru manus iniicere persecutores mei in me unquam acesi fuerunt; et putabam tot dierum itinere iam me periculum omne evasisse, nec quenquam me ulterius persequi, siquidem stationem semper habebamus in tentoriis iuxta villas aut civitates, nec aliquis ex Turcis praeter commissarios in tentoria nostra venire ausus fuit. At postquam in civitatem Spendorobum, sitam in ripa Danubii fluminis, aliquot nostrum ingressi fuimus, mox exclamant alta voce Turci unacum persecutoribus meis: me esse profugum illum et mancipium supremi thesaurarii, pro quo comprehendendo emissi tot aspera itinera et molestias susceperint. Facto igitur in me impetu, remotis Hungaris, detentus et captus, de novo plagis et verberibus additis in cathenas detrudor, compedibusque ferreis constrictus, atque custodiae traditus, dura premente bruma, et variis opprobriis subsannatus tantisper, donec fatigatis equis propriasque molestias demerent, postea iterum in equo Constantinopolin retro in aulam perducor.

1 Nunc Smederevo.

Interea, iam castris motis patronus meus supradictus cum basca Ebrahimo in bellum contra Persas profectus fuerat, caesare adhuc Constantinopoli remanente, vernumque tempus expectante. Ibi per magistrum curiae sive provisorem (quem vocant illi kyhaia) iussus post dies aliquos e carcere produci, lat que capitali sententia, prostratus humi, baculis bis binis crudel ter caesus, tandem quasi semimortuus relictus fui. Postera die his non contenti, plantis pedum in instrumentum velut in laqueum iniectis (quod Turci vocant falaka), me ita miserrime caesum decumbere fecerunt. Hinc paulatim curatus, postremo et vi circumcisus, atque iterum ad magistrum tubicinem loco pristino restitutus fui. Ecquid dicam aliud, nisi in talibus aut in similibus poenis et erumnis, pii discant deum semper sibi adesse solatio, iuxta illud psalmi 49: invoca me in die tribulationis et eripiam te et glorificabis me. Cui et Ecclesiasticus consonat, capite 27: vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis. Proinde ethnici quoque nos ad patienciam adhortantur, ut illud opud poëtam:1

Nate dea quo fata trahunt retrahuntque, sequamur;
Quicquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est.

Et apud Pithagoram: Quotque diuinis fortunis inortales dolores habent horum quamcunque partem habeas, aequo animo fer, neque aegre feras.

Erat itaque eo tempore bellum quod dixi, motum contra Persas iussu Turcarum caesaris, quod continuabatur indesinenter per triennium, iuchoatum anno domini 1533 sub finem. Siquidem verno tempore post et ipso caesare subsequente cum reliquis copiis in quartum et quintum annum duravit. Demum excussa omni molestia belli, Szulimanno caesare rerum potito, atque Babilonia capta, et sub iugum redacta. Subinde, tum et repente illa victoria patroni seu domini illius, cuius mancipium fueram, sanguine cruentata ac polluta est; lata enim, nescio quas ob caussas, sententia caesaris in illum fuit, tradicionis eum notam incurrisse (a quo maiore formidine et callidiore timiditate omnium illorum vita pendet), mox que eiusdem iussu suspensus, et porte urbis Babiloniae affixus, triduo ibi antequam sepeliretur in terrorem conspectui publico expositus fuit. Quid enim hic estimare poteris adversus malorum regum impotenciam tutum esse, aut quo consilio, quo remedio effrenate eorum tirannidi occurras, apud quos, nihil pium, nihil pensum est, nec ius, nec fas, nec racio quicquam valet, quorum pectora nulla pietate formantur.

Interea bassa Ebrahim, qui solus Szulimanni caesaris stemmata prae ceteris tunc gessit, iussit per commissarios, meae artis complices, nonnullosque ex pocioribus mancipiis Constantinopoli existentes, omnes subiici et astrictos esse suae servituti, qui, et de victoria et capta Babilonia, ita ut iussi erant, triumphum denun

1 Aeneidos, 1. V., v. 710, ed. Gossrau.

ciantes, totam tum perambulabant, tum personabant Constantinopolin. Commissum erat hic a caesare ut omne genus laetitiae non tantum in victoriam, sed et in sui nominis gloriam (quod Turci vocant suo vocabulo donanma, id est ornamentum victoriae) celebraretur. Cuius sententiae consona haec verba Ovidii astipulantur: Victorque volentes per populos dat iura

Victaque pugnaci iura sub ense iacent.

Itaque omnes turpitudines, luxus, libidines, crapula, lasciviae, pudoris prophanacio, libere in euneium (?), obscena convivia noctu dieque impune et summa licentia per octiduum exerceri conspiciebantur. Erant et in plateis omnes vici illorum, domus et testudines purpura et pannis splendidissime exornatae. Nec deerant ubique custodes vigilantissimi baculati, quas vocant Turci haszazlar, qui rixas et discordias arcerent et tumultus atque homicidia publice committi prohiberent (hoc enim inveterati moris est, et observant, quociescunque victoria potiti aut regnum, adepti triumphantes sese obscenis baccabundi involvunt). Hoc genere stultitiae imo magis contumeliae coguntur omnes inhabitatores Christiani cum Turcis pariter sese polluere, quibus hoc dictum merito ascribere possum: video meliora, proboque, deteriora sequor. Addi huc potest et illud psalmi: et cum viro electo electus eris, et cum perverso perverteris. Vidi tunc Chaelate, in proxima urbe, venetorum mercatorum testudinibus tabulas affixas figuris et imaginibus pulchre concinnatas, quae, haud dubie historias seu fabulas aliquas repraesentabant. Erant ad quamvis tabulam duo carmina ascripta, quae memoriae mandata hic subiicio:

Non modo mortales omnes, sed et ipse triumphans
Caecus amor pharetris vincit et igne Deos.
Nigra pudicitiam superat mors, namque trucidat
Omnia, quae tellus, pontus et aer alit.

Mors non cuncta coepit quanquam metat omnia falce
Post mortem siquidem splendida fama manet.
Nil nomen nil fama iuvat, nil candida virtus,
Tempus enim rapido singula dente vorat.
Cedit amor, cedit pudor, et lethum, inclita fama,
Tempus, quod solum non perit, usque manens.

Tu autem domine in aeternum permanes.

Considerabis hic pie lector, quid ex his omnibus perspicitur, quam vere illa dicta sunt, ut Ecclesiastes primo: „vanitus vanitatum, et omnia vanitas". Idem septimo: cor sapientium, ubi tristitia est, et cor stultorum, ubi letitia est". Et Esdre 4, capite 13: „beatus homo qui vitam suam disponit in sapientiam". Nunc redeo ad propositum. Cum itaque tanto post intervallo, caesar et bassa Ebrahimus iam cenfecto bello babilonico domum se recepissent, et circa inicium quadragesimae proximae suae, quam ipsi observant per dies triginta a novilunio mensis, quem robazan

« AnteriorContinuar »