Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ROMANIA.

129. 1214 febr. 4 Constantinopoti. Pelagius Albanensis cardinalis episcopus, ap. sed. legatus, hospitali s. Iacobi de Andrevilla in apostolicam protectionem suscepto enumerata bona et privilegia confirmat augetque.

Pelagius, miseratione divina Albanensis episcopus, apostolice sedis legatus, dilectis filiis Bernardo magistro et fratribus hospitalis sancti Iacobi de Andrevilla tam presentibus quam futuris in perpetuum. Cum universis ecclesie filiis debitores' ex iniuncto nobis officio existamus, illis tamen locis atque personis propensiori nobis convenit karitatis studio imminere, qui secularibus vanitatibus derelictis post Ihesu Christi unguentorum odorem laudabili intencione festinant pietatis opera exercendo. Eapropter, dilecti in domino filii, cum elegeritis magis abiecti esse in domo domini, quam habitare in tabernaculis peccatorum2, ne forte, quod absit, cuiuslibet temeritatis incursus aut vos a proposito revocet aut robur vestre sacre religionis infringat, prefatum locum, hospitale sancti Iacobi Andrevillensis3, in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus hospitalibus subiacentibus eidem in imperio Romanie et aliis pertinenciis suis a iurisdictione cuiuslibet ecclesiastice secularisve persone eximimus et ipsum ad ius et proprietatem beati Petri et sedis apostolice reservantes personas vestras et locum prefatum sub beati Petri et sedis apostolice protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus, in primis siquidem statuentes, ut ordo vobis concessus a vobis perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur; preterea, quascunque possessiones, quecunque bona idem hospitale iuste vel canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largicione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum, in quo prefatum hospitale situm est, cum omnibus pertinenciis suis; hospitale sancti Iacobi de Macra Atteniensis diocesis; hospitale sancti Iacobi Spicacenensis et alie domus, possessiones cum pratis, vineis, erbis, nemoribus, usuagiis, pascuis, in bosco et plano, in aquis et molendinis, in viis

et semitis, et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, tam de terris cultis quam incultis sive de ortis et virgultis et piscationibus vestris vel de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos et mulieres eciam e seculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere; illud districtius inhibentes, ne terras aut quodlibet beneficium ecclesie vestre collatum liceat alicui personaliter dare sive alio modo alienare absque consensu omnium fratrum vel maioris aut sanioris partis ipsorum. Si que vero donaciones aut alienationes aliter quam dictum est facte fuerint, eas irritas esse censemus. Crisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a diocesano suscipiatis episcopo, siquidem catholicus fuerit et communionem sacrosancte Romane sedis habuerit et ea vobis voluerit sine pravitate aliqua exhibere; alioquin liceat vobis quemcunque malueritis catholicum adire antistitem gratiam et communionem apostolice sedis habentem, qui nostra fretus auctoritate vobis quod postulatur impendat. Porro si episcopi vel alii ecclesiarum rectores in hospitale vestrum vel in personas ibi constitutas suspensionis, excommunicacionis vel interdicti sententias promulgaverint sive eciam in mercenarios vestros pro eo, quod decimas non solvitis, sive aliqua occasione eorum, que a nobis de benignitate et misericordia vobis indulta sunt, seu benefactores vestros pro eo, quod aliqua vobis beneficia vel obsequia ex caritate prestiterint vel ad laborandum adiuverint in illis diebus, in quibus vos laboratis et alii feriantur, eandem sententiam pertulerint, ipsam tanquam iniustam prolatam decernimus non tenere. Preterea, cum commune interdictum terre fuerit, liceat vobis in vestro hospitali nichilominus exclusis excommunicatis et interdictis divina officia celebrare et eos maxime confratres eidem hospitali annua beneficia exhibentes, qui in iam dicto hospitali elegerint sepulturam, nisi pro suis excessibus fuerint excommunicati et nominatim vel specialiter interdicti, libere et sine contradictione aliqua tumuletis. Paci quoque et tranquillitati vestre paterna in posterum sollicitudine providere volentes, legatione qua fungimur inhibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere seu interficere seu violenciam audeat exercere. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum hospitale temere perturbare aut eius possessiones auferre aut ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine dei et domini nostri Ihesu

Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Ihesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Datum Constantinopoli ii nonas februarii pontificatus domini Innocencii pape tercii anno septimo decimo.

1. bis B.

3. Andrevill' i. e. de Andravida. Caroli Hopf Veneto - byzantinische 1859. Nov. p. 367 sq. (5 sq.) sub

I, 56 v. n. 110. 2. Ps. 83, 11. Caeterum de historia ordinis Theutonici ballivae Romaniae cf. Analecten in Sitzungsberichte der k. k. Akademie zu Wien. titulo: Der deutsche Orden in Griechenland, et eiusdem: Geschichte Griechenlands vom Beginne des Mittelalters bis auf unsere Zeit in Ersch et Gruber encyclopaedia A. 85. Lipsiae 1867. 4. seu B.

130..... Robertus de Insula donat hospitali S. Iacobi de Andrevilla duo estagia prope Vilegourt in pertinencia de Chimeron.

Sachent tuit cil qui sont et qui cestes presentes letres veront, que mesire Robert de l'Isle' chavaliers a done a la maison de mon seignour sant Jaque d'Andrevile por deu et en aumoisne et par sa arme et par l'arme ma dame Peronele sa femma et par l'arme de son pere Johan et de Mehant sa mere et de feu Comes son frere dos estacges, qui sont ens el contorn de Vilegourt de la pertinence deu Chimeron de son propri fieu et de sa droite conqueste ab tota la terra et ab totas las vignes, qui apartinent als i estacges devant nomes, sans ce que il en a retenu una pece de terra de iiii muis de forment de semeure. E avec les ii estaies devant nomes a done li davant dis Robers a la maison davant dite Johan Lagor et ses dos freres et lor meismes et Johan Catomerite et Vasile son frere et Curiache et Johanni Gonople et les meismes de tos ces homes nomes. E ceste aumosne a receu da frere Guillelmes maestre de la davant dite maison par la volente et par consel des freres de cele meisme maison par tel convenent, que li freres de la davant dite maison saint Jaque' d'Andrevile devent tenir pardurablement vii prestres Latin messe chantant sur cele meisme aumosne, qui davant est nommee. Et si il avenoit, que li frere de la davant dite maison defalissent al novre fois del prestres tenir en la davant dite aumosne le termine de ii mois, li davant ditz Robert de l'Isle ou seu erez reprendoient et auroient l'aumosne davant nomee et en faroient com de lour chose sans home raimbre ne femme jusque aitant que li prestres Latins messe chantans i seront remis. Et quant li prestre i seront remis, li frere davant dite maison reprehendroient la lour chose et revendroit l'aumosne davant dite en lur mains por faire lo servise de Jhesu Crist et por tenir la covenence, si com davant es devisee. Et por ce', que ceste chose parmaigne ferme et estable pardurablement, je frere Guillelmes maestre de la davant dite maison par lo consel et par la volente des freires de cele meisme maison i ai mis le seel de la davant dite maison. Et je maestre Ni

3

choles par la grace de deu avesques de Couronne i ai mis lo mien seel el non de tesmoignagne ceste.

I, 58 n. 112.

2. Jaqe B.

1. V. cl. Hopf docet e gente Carpiniorum de Vostitza oriundum fuisse. 3. a lour foi? 4. co B.

131. 1237 iunio ap. Andrevillam. Goffridus prior et fratres hospitalis s. Iacobi de Andrevilla Gregorium papam IX rogant, ut ipsos cum hospitali suo ordini s. Mariae Theutonicorum uniat.

Sanctissimo et universali in Christo patri ac domino Gregorio dei gracia sacrosancte Romane ecclesie summo pontifici Goffridus prior hospitalis sancti Iacobi de Andrevilla una cum capitulo et universitate fratrum et sororum eiusdem hospitalis pedum oscula beatorum. Qualiter dominus Goffridus princeps Achaye bone memorie domum hospitalis sancti Iacobi de Andrevilla pro salute anime sue ad pauperum sustentamen fundaverit, vestram sanctitatem credimus bene scire. Et cum nos, qui sumus fratres dicti hospitalis licet indigni, non simus sufficientes ad distributiones dicti hospitalis elemosinarum pro pauperum sustentatione et regula nostri ordinis observanda, quoniam nullam inter nos possumus invenire personam ad hoc ydoneam et timemus, sicut apertissime cotidie' videmus, ne bona dicti hospitalis pro defectu gubernatoris pessime pertractentur, immo, quod deterius est, ad nichilum redigantur, ad vestram sanctitatem, sicut debemus et tenemur, recurrimus confidenter, quoniam post deum nullum scimus habere certum refugium nisi vestrum, vestre sanctitati cum lacrimarum effusione humiliter supplicantes, quatinus preces, quas vobis fundimus, dignemini exaudire. Et quoniam secundum dispositionem fundatoris hospitalitatem tenemur modis omnibus observare et, ut iam diximus, pro defectu pastoris regulam et elemosinarum officium congrue non possumus gubernare, petimus humiliter et devote, quatinus nos ordini sancte Marie Theotonicorum vestra dignetur sanctitas submittere atque unanimiter sociare, ut eorum vestigia sequentes et regulam eorum observantes nos, qui deviare videmur, viam veritatis consequi valeamus. Nam, si eorum ordini suberimus tanquam eorum alii fratres tocius ordinis, terra domini principis propter residenciam armatorum, qui in eodem loco permanebunt, securior permanebit; secundo in eadem domo pauperes misericordiam miserisorditer consequentur; tercio nos, qui nullum extra Romaniam refugium habere videmur, quod deus avertat, si terra dominium amitteret Latinorum, ab eis nos fratres et sorores possemus congrue sustentari3. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla nostra apposuimus. Et nos Benedictus Cephaloniensis et liacinetinus episcopus et Iohannes Andrensis episcopus et Gerardus decanus Thebanus ad peticionem prioris et capituli sancti Iacobi de Andrevilla sigilla nostra presentibus litteris apposuimus. Datum apud Andrevillam mense iunii anno domini m° cc xxx° vii°.

I, 53 n. 100 mancum in fine; cum chronologia 55 v. n. 106. 1. c. a. 53 v. 2. ut 55 v. 3. caetera desunt 53 v.

132. c. 1237. Fratrum hospitalis sancti Iacobi de Andrevilla querelae contra Iohannem praeceptorem suum.

Fratres sancti Iacobi proponunt contra fratrem Iohannem et dicunt, quando ipsum fecerunt preceptorem, quod iuravit et promisit bona fide servare bonos usus et consuetudinem regule, et promisit, quod alius frater domus deberet portare bursam et expendere ea, que domui essent necessaria, et quod non debebat solus equitare sine uno fratre vel capellano boni nominis; quod omnino non servavit; unde fratres dicunt eum periurum. Proponunt eciam contra ipsum, quod sine eorum consilio vendidit equos, dextrarios, mulos, boves et bubalos, poledros, frumentum, vinum et oleum, et de thesauro domus extraxit aurum et argentum, omnemque istam peccuniam dedit ubi voluit et quibus voluit sine fratrum consilio et assensu, cum regula dicat, quod eorum summus magister non possit dare ultra dimidiam marcham absque fratrum consensu; unde fratres dicunt, quod propter hanc causam debet amittere domum. Dicunt eciam contra ipsum, quod vi habuit rem cum quadam sorore domus, sicut ipsa publice conquesta fuit capitulo et clericis ac laicis secularibus. Item proponunt fratres, quod habebat puellas, cum quibus ad libitum suum concumbebat et postea maritabat eas dando eis bona domus, que fratribus et pauperibus erogare debebat. Item dicunt, quod alienavit possessiones ecclesie, sicut apparet et manifestum est. Dicunt eciam, quod sine licencia et voluntate eorum recessit de domo et fuit apud Iacinctum ad domum predictorum fratrum, que dicitur sancti Leonis, et expulit inde fratrem et sororem, qui ipsam domum custodiebant, et detinuit eam vi et, quod peius est, bona ipsius domus dedit Templariis et, quamdiu ibi fuit, vixit luxuriose. Item, quod contra libertatem et privilegia domus fuit Patras et impetravit ab archiepiscopo et ab electo Olonensi sentenciam excommunicacionis et interdicti domus et fratrum, cum omnibus constet domum sancti Iacobi et personas ibi constitutas alium prelatum non habere nisi dominum papam. Item dicunt, quod sine consensu fratrem quendam violenter rapuit de domo et fugiebat in eo; postea fratres invenerunt ipsum in domo domini Thome et rogaverunt eum, ut rediret ad domum, cuius se dicit esse fratrem; et omnino recusavit dicens: „Nunquam evo vobiscum, quia vos estis ex parte Theutonicorum; et ideo nolo redire." Prior et fratres dixerunt: „Nos habemus habitum sancti Iacobi, quem tu portas, unde precipimus tibi per illam obedienciam, quam fecisti ecclesie sancti Iacobi, et per habitum, quem portas, ut venias nobiscum ad domum nostram!"; quod omnino facere recusavit. Item privilegia domus furtive abstulit et in tali loco deposuit, quod fratres ea rehabere nequaquam possunt, nec ipse reddere vult. Item sine conscientia fratrum navigio fecit asportari frumentum de quadam domo eorum, que dicitur Rotumni, et nesciunt, quid de ipso frumento fecerit. Hec et alia plura perpetravit contra regulam ordinemque domus destruendo et dissipando bona ecclesie, que sibi per comune fratrum capitulum sunt comprobata. Tandem ipsum secundo furtive fugientem fratres ceperunt et posuerunt in custodia. Nos autem Benedictus

« AnteriorContinuar »