Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sedis auctoritate. Si quis igitur huius nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonitus nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate reumque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi alienus fiat atque in extremo examine districte subiaceat ultioni. Conservantes autem hec omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius benedictionem et gratiam consequantur. Amen, amen, amen.

Ego Honorius catholice ecclesie episcopus subscripsiR.

Ego Guido Prenestinus episcopus subscripsi.

Ego Hugo Hostiensis et Veletrensis episcopus subscripsi.
Ego frater Nicolaus Tusculanus episcopus subscripsi.

Ego Leo tituli sancte crucis in Hierusalem presbiter cardinalis subscripsi.
Ego Guala sancti Martini presbiter cardinalis tituli Equitii subscripsi.
Ego Gregorius tituli sancte Anastasie presbiter cardinalis subscripsi.
Ego Thomas tituli sancte Sabine presbiter cardinalis subscripsi.
Ego Guido s. Nicolai in carcere Tulliano diaconus cardinalis subscripsi.
Ego Otto sanctorum Sergii et Bachi diaconus cardinalis subscripsi.
Ego Gregorius sancti Theodori diaconus cardinalis subscripsi.

Ego Rainerus sancte Marie in Cosmedin. diaconus cardinalis subscripsi.
Ego Stephanus sancti Adriani diaconus cardinalis subscripsi.

Ego Petrus s. Georgii ad velum aureum diaconus cardinalis subscripsi. Datum Laterani per manum Wilhelmi sancte Romane ecclesie vicecancelarii, xviii kal. ianuarii, indictione ix, incarnationis dominice anno m° cc° xx°, pontificatus domini Honorii pape tertii anno quinto.

[ocr errors]

Cum dato: 1220 xviii kal. ianuarii indict. ix: ex originali ed. (Feder) Historisch - diplomat. Unterr. n. 35. — IV, 231 v.; Ioh. 44. E copiario saec. xv cum subscriptionibus, quae in B. et R. desunt, ed. Hennes Cod. ord. Theut. I, 50 n. 49. Ante ediderunt Caorsinus C. 7 v.; Senner F. iii; Duellius Hist. ord. Theut. dipl. app. 1 n. I; male ex or. Kotzebue Gesch. Preufsens I, 351. In Regimontano archivo asservantur tria transsumta: 1. Confirmationis de 1417 aug. 12 auctoritate et sub sigillo Gerhardi Pomesaniensis episcopi ad instanciam Nicolai Schouemberg, procuratoris magistri, per duos notarios confectum d. d. 1426 dec. 20 in castro nostro Marienwerder. 2. Eiusdem confirmationis auctoritate et sub sigillo Iohannis Pomesaniensis episcopi ad instanciam Casparis Linke, capellani et syndici magistri, per notarium Martinum Alwer de Dirsaw d. d. 1438 sept. 26 in castro nostro Resemburg. 3. Transsumti sine dato, quod sigillatum erat per Nicolaum tituli sancti Eusebii et Vitalem tituli s. Martini in montibus presbyteros cardinales, subscriptum per notarios Iohannem Petri Gualterii de Aquamundula, Petrum Iohannis de Verulis, Michaelem Ludovici de Summervelt, sigillatum per Henricum Wladislaviensem et Iohannem Revaliensem episcopos ac Iohannem abbatem Polpelinensem petente Wennemaro de Bruggenoye magistro per Livoniam, scriptum per Nicolaum de Pantelitz Roskildensis diocesis notarium d. d. 1393 maii 29 in suburbio castri Marienborch. Cum dato: 1227 v kal. augusti ind. xv Anagnie. Latine et Germanice A. 20 h. 79 cum nota „Gregorii simile in Mergentheym". Sed facile patet, scribam duo similis tenoris privilegia alterum Honorii III alterum Gregorii IX in unum conferruminasse. In designatione Mitoviensis archivi Holmiae asservati ap. Schirren 1. c. 127 citatur: 1220. Transsumptum bullae Honorii III, in qua continetur prima fundatio et confirmatio ordinis Teutonici, cum beneficiis et gratiis tempore Hermanni primi magistri ipsis concessis". 1. 1 Cor. 3, 7. 2. K. pacto F, H, Du. 3. s. q. F. 4. K. quis F, H. 5. K. minuere F. 6. F. potius: subscribo.

4

8

5

6

307. 1220 dec. 16 Laterani (cf. 1221 ianuar. 21). Honorius III iubet violatores ad domos ois. Thci. pro salute confugientium censura ecclesiastica coerceri. Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis', decanis et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Pervenit ad nos ex conquestione religiosorum virorum, fratrum hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani3, quod, cum aliqui ad domos eorum pro salute sua se transferunt aut res suas deponunt, hostes eorum infra ambitum domorum ipsarum eos et res suas, dei reverencia et timore postposito, capiunt et captos incarcerant et ad redemptionem compellunt. Quoniam' igitur id" indignum est penitus et absurdum et fidelium saluti prorsus contrarium, universitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus", quatinus universis" generaliter sub excommunicationis interminatione prohibere curetis, ne qui in illos, qui ad domos predictorum fratrum pro salute sua confugiunt, vel in res eorum infra ambitum domorum ipsarum manus iniciant violentas. Si qui autem nostre prohibitionis fuerint transgressores, ipsos contradictione et appellatione cessante vinculo anathematis astringatis et faciatis usque ad satisfaccionem" condignam sicut excommunicatos ab omnibus arcius evitari. Provideant tamen fratres, ut homicidis et pestilentibus hominibus ad dispendium pacis atque iusticie sub hac indulgentia nisi forte intercedendo presidium non impendant". Datum Laterani xvii kal. ianuarii pontificatus nostri anno v.

13

15

Sine dato I, 70 v.; II, 106 v. n. LVI. A. 20 n. 54 Latine et Germanice cum nota: „In Akon invenietur privilegium istud". D. 57. Cum dato: xvii kal. ianuar. Laterani p. n. a. 5: R. 56 inter Ratisponensia n. 8. In Regimontano archivo transsumta duo ad instantiam et preces fratris Iohannis, magni praeceptoris d. h. s. M. Th. I., per Bonacursum, Tyrensem archiepiscopum, vicarium patriarchatus Ierosolimitani et episcopatus Acconensis, et Gailardum, Bethlehemitanum episcopum, d. d. in domo episcopali Acconensi 1277 oct. 19; cf. Napiersky Index I, 3 n. 11. Legitur in sigillis rubris cereis: 1. quod tantum in altero exstat: „S. fris. Bonacursi ord. pdic. dei gra. archiepi. Tyrensis"; ex aversa parte „Secretum + Tyrus metropolis Syrie"; 2. „S. fris. Gailardi dei gra. Bethleemitan. epi."; ex aversa parte super pastoribus et angelo: „t gloria in excelsis deo". Tertium huiusmodi transsumtum de eodem die in archivo Vindobonensi ordinis Theutonici asservatur, unde edidit Hennes I, 225 n. 258. Cum dato: Laterani xii kal. februarii p. n. a. 5: IV, 186 v. — Originale cum bulla in filis sericeis appendente, quondam Mergenthemi, nunc Vindobonae in archivo ois. Thci. asservatur. 1. d. a. I. 2. virorum religiosorum T, R. 4. eorum domos II, domus eorum I. 5. deest T, p. s. se t. ani7. aut deponunt TT deest, pro quibus: animarum. 10. deest II. 11. mandamus atque precipimus R. 14. dignam satisfactionem IV. 15. deest I, IV. dant deest T, II, R.

3. Ierosolimitanorum T.

marum R.

6. sua IV.

9. Quia I.

stringatis R.

8. abitum IV.

13. con

12. deest I. 16. Provideant - impen

308. 1221 ianuarii 9 Laterani. Honorius III confirmat oi. Theo. usum mantellorum et aliarum vestium secundum statutum.

Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis Hermanno' magistro et fratribus etc. salutem et apostolicam benedictionem.

Ea, que sta

tuta sunt provide et apostolice sedis munimine roborata, inconcussa decet et2 illibata servari et gaudere perpetua firmitate. Cum igitur ordinem fratrum Hospitalis Ierosolimitani circa pauperes et infirmos, fratrum vero milicie Templi circa clericos et milites ac alios fratres in domo vestra statueritis observandum, idque sit sedis apostolice privilegio confirmatum; auctoritate vobis presencium indulgemus, ut nullius contradictione obstante libere utamini mantellis et aliis vestibus secundum statutum ordinis vestri nostro privilegio confirmatum, districtius inhibentes, ne quis id aliquatenus prohibere vel impedire presumat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et inhibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani v idus ianuarii pontificatus nostri anno quinto.

"

Sine dato: 1, 70 v.; II, 92. A. 20 n. 8 Latine et Germanice, ubi Hermanni nomen deest. D. Cum dato: Laterani v id. ianuar. p. a. 5. R. 66 inter Mergenthemensia 6. A. 16 p. 4 Venetiis". Partem ed. Hennes I, 55 nota 1. 1. deest II, A. 20. 2. deest II. 3. Cf. bullam n. 309. „Vestra religio“. d. d. 1221 ianuarii 9.

309. 1221 ianuarii 9 Laterani (cf. 1223 ianuarii 12, 1226 iulii 1). Honorius III ordini Theutonico concedit immunitates Hospitalis et Templi. Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis Hermanno magistro et fratribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani salutem et apostolicam benedictionem. Vestra religio, cuius bonus odor longe lateque diffunditur, specialem' apostolice sedis favorem et gratiam promeretur. Cum igitur ordinem fratrum Hospitalis Ierosolimitani circa pauperes et infirmos, fratrum vero milicie Templi circa clericos et milites ac alios fratres in domo vestra provide institutum laudabiliter observetis, nos volentes, ut sitis pares in assecucione apostolici beneficii, quibus in operatione virtutum pio studetis proposito adequari, omnes libertates, immunitates ac indulgencias venerandis domibus predictorum Hospitalis et Templi ab apostolica sede concessas domui vestre concedimus; et, ut eis utamini libere sicut illi, vobis auctoritate presencium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani v idus ianuarii pontificatus nostri anno quinto.

Hoc privilegium ut papa ordini Theutonico daret, Fridericus II in coronatione sua imperiali Romae 1220 nov. 22 ab Honorio III sese impetrasse dicit; v. supra p. 147. - Sine dato: R. 143 inter Treverensia; R. 11 ex domo Nurenbergensi n. 20 in apographo transsumti per Ottonem Herbipolensem episcopum confecti. A. 20 n. 1 cum nota: „Et est in Confluencia vel Treveri; Gregorius eiusdem tenoris in Marcburg et Allexander in Wysenburg". Cum dato: Laterani vidus ianuar. p. n. a. 5. I, 63 v.; II, 90; IV, 178. R. 53 inter Ratisponensia n. 2. A. 16 p. 112 Treviris". Or. quondam Mergenthemense cum bulla plumbea in filis sericeis appendente

nunc Vindobonae est. E copiario saec. xv ed. Hennes I, 54 n. 50. Cum dato: Laterani ii id. ianuar. p. n. a. 7 „Venetiis“ A. 16 p. 22; „Hoc privilegium invenitur eciam in Mechelinia" p. 67 in margine. Cum dato: Laterani kal. iulii p. a. 10. Or. iam dudum domus Vindobonensis cum bulla in filis sericeis appensa in archivo ois. Thci. Vindobonensi. 1. spüalem I, sedis apostolice A. 20.

310. 1221 ianuarii 15 Laterani. Honorius III interpretatur constitutionem apostolicam, ut ordinis Theutonici novalia et aliae terrae, quos fratres propriis manibus aut sumptibus excolant, seu animalium eius nutrimenta minime decimis onerentur. Iubet violatores fratrum excommunicari.

Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archiepiscopis et epicopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis, decanis et aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Audivimus et audientes mirati sumus, quod, cum dilectis filiis fratribus hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani duxerimus indulgendum, ut de laboribus, quos propriis manibus aut sumptibus excolunt, nemini decimas solvere teneantur, quidam ab eis nichilominus contra concessionem nostram decimas exigere ac extorquere presumunt' et prava ac1 sinistra interpretatione privilegiorum nostrorum capitulum pervertentes asserunt de novalibus debere intelligi, ubi de laboribus noscitur esse scriptum. Quoniam igitur manifestum est omnibus, qui recte sapiunt, interpretationem huiusmodi perversam esse et intellectui sano contrariam, cum secundum capitulum illud a solutione decimarum tam de terris illis, quas duxerint vel deducunt ad cultum, quam de terris etiam cultis, quas propriis manibus vel sumptibus excolunt, liberi sint penitus et immunes, ne ullus contra eos materiam habeat malignandi, universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus, quatenus omnibus parrochianis vestris auctoritate apostolica prohibere curetis, ne a memoratis fratribus de novalibus vel de aliis terris, quas propriis manibus aut sumptibus excolunt, seu de nutrimentis animalium ullatenus decimas exigere vel quomodolibet extorquere presumant. Quia vero' non est conveniens vel honestum, ut contra sedis apostolice indulgentias temere veniatur, que inviolabilem firmitatem obtinere deberent, mandamus vobis firmiterque precipimus, ut, si qui monachi, canonici, clerici vel laici contra privilegia sedis apostolice memoratos fratres super decimarum exactione gravaverint, laicos excommunicationis sententia percellentes, monachos, canonicos sive clericos contradictione, dilatione et appellatione cessantibus ab officio suspendatis, et tam excommunicationis quam suspensionis sententias faciatis usque ad dignam satisfactionem inviolabiliter observari, salva semper in omnibus moderatione concilii generalis. Ad hec presentium vobis auctoritate apostolica precipimus, quatenus, si quis eorundem parrochianorum vestrorum in sepe dictos fratres violentas manus iniecerit, eum accensis candelis excommunicatum publice nuntietis et tamquam 10 excommunicatum" faciatis ab omnibus cautius evitari, donec eisdem fratribus congrue satisfaciat et cum litteris

5

[ocr errors]

diocesani episcopi veritatem" continentibus" apostolico se conspectui representet. Datum Laterani xviii kal. februarii pontificatus nostri anno quinto.

Sine dato: II, 99 n. 33; A. 20 n. 33 Latine et Germanice; D. 32 Germanice. dato: A. 16 p. 38 sq. „Baruli". 1. presumant A. 16. 2. et II.

4. nec A. 16.

nus si quis II, diu A. 16.

Cum

3. duxerint II, A. 20. 5. nullatenus A. 16, A. 20. 6. quamlibet II. 7. vero A. 16. 8. quatesi quis deest A. 16. 9. iniacientes A. 16, iniecerint eum II. 10. et tam 11. II.

12. deest II.

311. 1221 ianuarii 15 Laterani (cf. 1225 maii 31 Tybure). Honorius III concedit ordini Theutonico, quod, si contra privilegia eius quid a sede apostolica fuerit decretum, non teneatur respondere.

Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fratribus hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani salutem et apostolicam benedictionem. Cum vos tanquam speciales ecclesie Romane filios religionis intuitu et consideratione obsequii, quod in ultramarinis partibus in defensione nominis christiani deo ferventer impenditis, semper apostolica sedes sincera caritate dilexerit et specialia curaverit privilegia indulgere; nostro imminet officio providendum, ut, si per falsam suggestionem aut tacendi fraudem littere a nobis contra ipsa privilegia emanaverint, nullum ex eis libertas vestra sustineat detrimentum. Eapropter auctoritate vobis apostolica indulgemus, ut, si contra privilegia vestra littere a quoquam per subrepcionem contra privilegiorum ipsorum tenorem obtente nisi ex certa conscientia nostra procedant, in iudicio alicuius non teneamini disceptare, salva moderatione concilii generalis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu tenerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani xviii kal. februarii pontificatus nostri anno quinto.

-

Sine dato: 1, 74; II, 96 n. 21; A. 16 p. 94 „Iuncis", p. 112 „Treviris"; R. 153 „Iuncis“. A. 20 n. 21 Latine et Germanice cum nota: in Bysen. Cum dato: Laterani xviii kal. februar. p. n. a. 5. R. 142 inter Treverensia. Citat catalogus archivi ois. Thci. Vindobonensis privilegium eiusdem dati et tenoris cum bulla plumbea in filis sericeis appensa, quondam Treveris asservatum, quod tamen incipiat: „Vestra religio". Cum dato: Tybure ii kal. iunii p. n. a. 9. R. 77 inter Mergenthemensia n. 30. Or. cum bulla in filis sericeis appendente quondam Veteribus Iuncis, nunc in archivo ordinis Theutonici Vindobonensi.

312. 1221 ianuarii 15 Laterani. Honorius III vetat praelatos ordinem Theutonicum de eleemosynis vexare.

Honorius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis etc. salutem et apostolicam benedictionem. Quanto dilecti filii, fratres domus hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani, maiori religione et honestate preminent et contra christiani nominis inimicos graviori iugiter labore decertant; tanto et universis christianam professionem

« AnteriorContinuar »