Imágenes de páginas
PDF
EPUB

NUM. 180.

Fueros de la villa de Larraon dados por el rey de Navarra don Sancho el Fuerte en el mes de octubre del año de 1192.

Archivo de la cámara de Comptos de Pamplona, cartulario del rey don Teobaldo, fol. 14.

In nomine Domini nostri Jesu-Christi. Ego Sancius per Dei gratiam rex Navarre facio istam cartam ad illos de Larraon de confirmamento de foro quod dono ad illos. Notum sit itaque omnibus tan presentibus quam futuris, quod placuit mihi et ideo libenti animo et spontanea voluntate concedo et dono pro foro ad illos de Larraon quod unusquisque illorum de Larraon qui pectum debet dare, et est proprius villanus regis, pectet quatuor solidos in ultima septimana de mayo unoquoque anno: et ille villanus qui fuerit de rege et de seniore solariego, pectet duos solidos in unoquoque anno. Similiter de mulieribus, aut viduis concedo et estabilio quod si aliqua mulier vidua tenuerit in sua casa hominem pro quo habeat pectare pectam integram per forum, pectet tantum quomodo unus, homo de inter illos qui pectam habeat ad dare. De illis autem viduis quæ non teneant in suas casas tales homines pro quibus habeant ad dare pectam integram per forum, volo et mando, quod quatuor vidue tales pectent tantum quomodo unus homo de inter illos qui pectam debeat dare, et mulieres pectent suam pectam singulis annis in mayo quando varones pectaverint suam. Concedo autem ad infanzones quod defendant et emparent suos excusatos et suos caseros quomodo solebant facere ante quam ista carta fieret istos excusatos, et illos caseros, dando predictam pectam quomodo alii villani de Larraon. Post hæc supra scripta concedo et statuo illis, quod non donent ad seniorem nec ad merinum, nec ad alium hominem ullam aliam pectam nisi superius nominatam et homicidia et

alias calonias quando evenerit. Istud forum supra scriptum dono et concedo ad illos de Larraon et ad totam posteritatem eorum salva mea fidelitate et mex posteritatis per secula cuncta. Ad maiorem igitur confirmationem huius supra scripti fori presentem cartam meo signo quod subsequitur mea propia manu facto, corroboro, confirmo et statuo. Et quod villani qui manent in villis incartatis et habent hereditates in Larraon, pectent pectam integram quomodo illi qui manent in Larraon. Signum Sancii regis Navarre confirmantis supra scripta. Facta carta in Pampilona mense octobri era millessima ducentesima trigesima. Regnante me Sancio rege in Navarra et in Alava: Petro existente episcopo in Pampilona: Eneco d'Oriz, tenente Ergam: Ladron Arluceam. Ferrando Roderici, tenente Stellam per mahum meam. Garcia de Baztan Dicastellum: Petro Ramiriz Victoriam: Almoravid Ayvar: Fortunio de Baztan, Tafallam. Garcia Petri de Morieta Portellam: Michaele de Lesas Sangosam: Petro Martini de Lehet Artasonam: Martino Eneguez Laguardiam: Martino de Subiza Casedam : Garcia de Oria, Atauri: Furtado de Alava, Zaytegui. Preter hæc omnia supra scripta concedo insuper quod unus quisque illorum de Larraon, sive sit homo sive sit mulier, si porcos tenuerit suos propios, det de illis unum et non magis, unoquoque anno (quanto illos tenuerit; et donet illum circa festum sancti Andree: si vero aduxerit aliquos porcos ad montem, det quintam de illis. Ferrando Archo existente cancelario, Dominicus Sancii scripsit istam -cartamo ing si 9.1mmbai sheng'a bretenamo “Ai "NOTA, 1917 0215

>

Esta escritura demuestra que no es necesario entregar voluntariamente los pueblos su independencia para que se concedan fueros. Tambien hace ver que don Sancho el Sabio reynaba en Alava, y que gobernaban en su nombre como señores honorarios don Ladron.em Arlucea; don Pedro Ramirez en Vitoria; don García Perez de Morieta en Portilla;

[ocr errors]

don Martin Iñiguez en Laguardia; don Furtado de

Alava en Zaitegui.

NUM. 181.

i...1

el rey

Fueros de Salinas de Añana en Alava por de Castilla don Alonso VIII en 28 de noviembre a bude & quo di de 1192.

Landazuri: historia de Alava.

riz

Christus alpha et omega. Presentibus et futuris notum sit ac manifestum, quod ego Aldefonsus Dei gracia rex Castelle et Toleti una cum uxore nostra Alienor regina, et cum filio nostro Ferrando facio cartam concessionis, absolutionis, et stabilitatis vobis, toti concilio de Salinis presenti et futuro, perpetuo valituram. Concedo itaque vobis, et statuo, ut habeatis forum de valle Salinarum. Et illi, qui debent pectare fossaderas, pectet unusquisque duos solidos pro fossadera, et non amplius et vidue pectent singulos solidos pro fossadera. Absolvo etiam vos ut de cetero non detis, neque ministretis nec queratis alicui domino vestro mantelas, neque forteras, neque vasa aliqua per forum, neque per violentiam aliquam in perpetuum. Si quis vero hanc cartam infringere presumpserit, iram Dei omnipotentis plenarie incurrat, et regie parti centum aureos in coto persolvat, et damnum, quod vobis intulerit, duplicatum restituat. Facta carta in Toleto, era millessima ducentesima trigesima, quarto kalendas decembris. Et ego rex Aldefonsus regnans in Castella et Toleto, hanc cartam roboro et confirmo. Martinus toletane ecclesie archiepiscopus, et Hispaniarum primas confirmat. Martinus burgensis episcopus confirmat. Martinus oxomensis episcopus confirmat. Garsias calagurritanus episcopus confirmat. Julianus conchensis episcopus confirmat. Comes Petrus confirmat. Petrus Roderici de Guzman, maiordomus curie regis confirmat. Didacus

Lupi de Faro, alferiz regis confirmat. Ordonius Garsie confirmat. Gonzalvus Roderici confirmat. Egidius Gomez confirmat. Rodericus Sancii confirmat. Alfonsus Telli confirmat. Didacús Lupi merinus regis confirmat. Didaco Garsie, existente cancellario, magister Mica domini regis notarius scripsit. Signum Aldefonsi regis Castelle ..

NOTA

J

Esta escritura confirma la dominacion de don Alfonso VIII en el valle de Salinas, y la pertenencia de fueros por sola concesion del soberano rey de Castilla.

NUM. 182.

·Fueros de Larraga, villa de Navarra, dados por el rey don Sancho VII el Sabio en marzo de 1193.

Archivo de la cámara de Comptos de Pamplona.or

1

In nomine summi et eterni Dei. Ne gestarum rerum memoria processu temporis evanescat et pereat, discretorum vi→ rorum prudentia solet eas eternare per literas, quod presens etiam pagina contestatur. Indé est quod ego Sancius per Dei graciam rex Navarræ facio istam cartam donationis et confir mationis de foro, quod dono omnibus illis de Larraga. Notum sit itaque omnibus hominibus tam, presentibus quam futuris, quod placuit mihi et ideo libenti animo et spontanea voluntate dono et concedo omnibus illis de Larraga pro foro, quod omnes insimul pectent unoquoque anno pro pecta mille moravetinos bonos et de pesso, quales cùderint in mea terra, vel pectum in denariis valentibus mille aureorum ad festum sancti Michaelis annuatim, sed unusquisque illorum secundum posse quod habuerit, in movili et in hereditate pectet. Et quod non pectent ad seniorem neque ad alium hominem ullam no

[ocr errors]

venam, neque carnale, neque cenam, neque ullam aliam causam, sed homicidia, et alias calumnias quando evenerint. Concedo eis etiam quod non habeant alium seniorem neque prestamerum, nisi potestatem, que villam tenuerit per meam manum. Et quod ego, neque aliquis succesor meus, non habeamus illic aliquem clavigerum, neque aliquis alius per forum. Et ipsi non habeant similiter alium merinum, neque submerinum, neque saionem, nisi meum merinum: et quod ipsi, neque eorum homines sive bestie non vadant in aliquam meam facenderam, neque in facenderam nullius hominis; sed in exercitum vadant de unaquaque casa unus homo, et in apellitum vadant omnes qui ad arma ferenda suficiant. Concedo eis propterea quod non aliquis senior, nec merinus, neque aliquis alius non inferat eis violentiam in aliquibus suis rebus sed omnia in pace, et quiete et sine exactione aliqua habeant et posideant, dando tantum annuatim prescriptam pectam. Et quicumque illorum equum, et scutum, et capellum ferreum habuerit, non recipiat, nisi voluerit aliquem hospitem in domo sua. In omnibus vero aliis concedo et confirmo quod habeant illos foros, quos solebant habere usque in illum diem, quo presens carta fuit-facta. Istud forum suprascriptum dono et concedo omnibus illis de Larraga, quod habeant illud ipsi, et eorum posteritas, salva mea fidelitate, et meæ posteritatis per secula cuncta. Ad maiorem autem confirmationem huius carte, eam modo et signo quod subsequitur mea propia manu scribo, corroboro et confirmo. Signum Sancii regis Navarre laudantis et confirmantis istam cartam. Facta carta in Tutela mense marcii, era millessima ducentesima trigesima prima, regnante me Sancio rege in Navarra, et in Alava. Hoc est signum regis Sancii. Filius regis Sancii id ipse fecit in uno anno quo regnavit ad confirmationem istius carta. Petro existente episcopo in Pampilona: Ferrando Roderici tenente Stellam per meam manum; Almoravid tenente Ayvar; Michaele de Leet, Sangossam; Martino de Subiza, Casedam; Martino de Rada, Caparrosam; Garcia de Baztan, Dicastellum; Fortunio de Baztan, Tafallam; Petró Martini de Leet, Artasonam; Ene

« AnteriorContinuar »