Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Petri Diaz; quintus vero in sèntero Medrano, qui ager fuit Emiliani fornarii: sextus denique ager in illo particero circa Dominico Zuleman. Quinque etiam vineas, quarum una novella est circa illa torre ubi est illo molino episcopi, quam volo ut sit ad opus luminariorum altarium cum una cupa capiens tredecim leocas: cæteras quatuor vineas clericis do servientibus sub jussione episcopi, et jure consistentibus, et sunt omnes iste quatuor in campo de Benesat, quarum una est inter illas portiones vinearum de domna Sancia, matertera, et filios de Joannis Marcux: altera vinea illa, quam creavit Ju-` nez; altera vinea, quam plantavit Dominico Nazares: quarta demum est super via de Olivo, quam plantavit Pasqual filio Sancii Stephani. Insuper et meam domum in barrio sanctæ Mariæ ad parietem domus domna Solis amitæ meæ, sororis videlicet patris mei. Hæc omnia superiùs comprehensa, videlicet sex agros, et quinque vineas cum domo, ego Petrus Joannis mea propria voluntate in timore, et ardenti amore Jesu-Christi pro salute mex animæ, proque requie meorum parentum dono, offero et firmo omnipotenti Deo, et ecclesiæ sanctæ Mariæ, sanctorumque martirum Emeterii, et Celedonii, ut sint in perpetuam, hereditatem inconcusso tenore ab episcopo et clericis perpetuò possidenda. Si vero quælibet persona ecclesiastica, sæcularisve, seu quis mex propinquitatis hoc meum votivum donativum in aliquo defraudare, inquietare vel diminuere tentaverit, nisi plenè satisfecerit ecclesiæ, et episcopo, clericisque illius a diabolo correptus, et horribiliter invas→ sus, nec in hoc sæculo, neque habeat requiem in futuro, sed cum Datham, et Abiron, Saul, et Juda domini traditore crutietur in inferno inferiori, ubi nulla est redemptio: hæc tamen nostra oblatio firma, integra, illibataque supradicta perma-, neat ecclesiæ, et Deo ibi servientibus. Et ad testimonium perpetuæ confirmationis mea manu hoc signo corroboro coram testibus idoneis, clericorum, laicorumque totius calagurritani concilii, scilicet istis: Joannes prior: abbas Joannes senior: Joannes Felicis: Petrus Carbonis; Blasco Sacrista: Petrus Semeni: Petrus Zait de sancto Andrea: et Didaco Dominico: et

1

de pueris clericis Joannes nepos Juliani presbiteri: Francellus nepos Dominici. De laicis testes legales Martin Stephano: alcalde Fortun Joannis: Petro Dominicoz: Nuño Pelaiz: Petro filio de domno Petro: Munio Gueiza: domnus Michael: Dominico Pasqual filio de Pasqual Dulquit: Joannes de Alcalde: Joannes Martin minor. Istis præsentibus, videntibus, et audientibus in conspectu totius populi virorum ac mulierum attendentium fuit lecta, recitata, et prædicata, et altari oblata et impossita a me Petro Joannis scriptura hujus votivæ, ac voluntariæ donationis, et oblationis in majori missa, et post dictum evangelium, et offerenda decantata, die dominico. Facta, et roborata, sive testificata carta votivæ donationis era millessima centesima septuagesima, dominica prima adventus Domini, natale sanctorum Facundi et Primitivi quinto kalendas decembris. Regnante domino nostro Jesu-Christo sine fine, et sub eo Adefonso Sancii regnante de Montson usque Bilforato, et antiqua Castella, et usque Sancto Stephano de Gormaz, et Monterregale versus Baracina, et usque castello Orta dicto, sex millibus distans a Tortosa et infra: venerabili episcopo Sancio oscitano alumno præsidente præfatæ sedi, et universo ejus episcopio. Dominantibus Calagurræ sub præfato rege Capoz Fortun Azenariz: Fortun Lobo de Soria: Bertran de Larbasa: alcalde Fortun Joannis: judice domno Crispino: sajon Lope Anguila. Ipso tempore, octavo die omnium sanctorum, præfato episcopo insistente, et strenuè elaborante, translatio sanctorum corporum Emeterii et Celedonii, simul et dedicatio altaris, ac statuta solemnitas eorum singulis annis præfato die ab episcopo oxomensi, et archiepiscopo ausciensi; quo que dum imperator jam dictus præcidebat ligna in montibus sancti Emiliani, et deponebat ea ad Iberum fluvium, ut perinde navigio ea deferret ad opugnandam civitatem Dertosam, et capiendam divino adjutorio, amen.

NOTA.

La escritura presente contiene muchas y muy importantes noticias para la historia de la catedral

de Calahorra, de todo su obispado, y de la nacion entera; pero por ahora fixo mi atencion solo en que señala los límites del territorio en que dominaba don Alfonso el Batallador; y por lo respectivo á mi objeto se ve que no subia el año de mil ciento veinte y siete por noviembre mas arriba de Vilorado y su cordillera hasta lo que se nombraba entonces Casti-: lla la Vieja, reducido al distrito de Valpuesta y su comarca; lo qual unido á la circunstancia de que don Diego Lopez seguia la corte de la reyna doña Urraca, como hemos visto en otras escrituras, hace creer que Vizcaya tenia el partido de Castilla, y no el de Navarra.

NUM. 103.

Cambio de heredades entre el obispo de Calahorra don Sancho, y su cabildo, con don Sancho Fortuñez, dia jueves 16 de agosto del año 1134.

Archivo de la catedral de Calahorra.

In nomine simplo ac triplo sanctæ Trinitatis ac individua unitatis Patris videlicet et Filii et Spiritus Sancti. Ego Sancio Fortunionis, et meo neto Fortunno de nostra bona voluntate, et sana mente facimus cambio cum vobis domno Sancio episcopo, et cum vobis clerici de sancta Maria. Damus namque vobis illam nostram eram in illas eras de jusso inter ipso vestro palatio, et illa vinea de los peros, in cambio de illas duas vestras vineas, quas donastis nobis in illa Lampajana pro ista nostra era: quam Deo, et sanctæ Mariæ, et vobis affirmamus, ut habeatis illam totam integram, et possideatis jure hereditario ritu ecclesiastico, inconcusso tenore, absque alicujus contradictione perpetuo tempore. Si quis vero illam vel ex parte, vel ex toto tollere illam præsumpserit, pectet vobis et regi mille

aureos,

et ecclesiæ vestræ alteram tam magnam componat eram, quanta est ista ad ejus limitem, quam vobis damus et affirmamus, in perpetuam hereditatem ecclesiæ vestre profuturam. Testes legales de isto cambio facto et roborato meo suprascripto, Petro Dominico Adelquerim: alcalde Fortun Joannis: Sancius de Arbidio: Dominico Michael: Zageith Quiram, et concilio de clericos et laicos de sancta Maria. Facta et roborota scriptura de isto cambio era millessima centesima septuagesima secunda, feria quinta mediantis augusti, altero die assumptionis sanctæ Mariæ, post illam multam et malam mactationem christianorum in Fraga, in qua ferè omnes gladio ceciderunt, perpauci vero vix inermes per fugam evasserunt cum rege, feria tertia, die sanctarum Justæ et Rufine: episcopo præfato Sancio regente felicitèr sedem episcopalem calagurritanam, et totum episcopatum usque in fines Alave. Sub eo in cathedrali ecclesia calagurritana Joannes Quiram prior: Giraldus sacri custos: Blasco subsacrista: Petrus Carbonellus capellano: regnante Adefonso Sancii de Montson usque Bilforatum: sub eo in Calagurra seniores Forton Lopez de Soria, Beltran de Larbasa cum suppare Gonzalo cognato suo, Fortun Azenariz, et alii: alcalde Fortun Joannis: adelantato Dominico Crispino: saion Lope Anguila.

NOTA.

Esta escritura, que tambien interesa mucho para la historia nacional, confirma la especie de la extension de dominios del aragones con los límites explicados en la donacion de veinte y siete de noviembre de mil ciento treinta y dos.

I

NUM. 104.

·Donacion y confirmacion de donaciones de varios lu

gares, y derechos al monasterio de Náxera

por el em

perador don Alfonso VII de Castilla en 11 de
noviembre de 1135.

Archivo del inonasterio de Náxera.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Adefonsus Dei gratia Hispaniarum imperator una cum conjuge mea imperatrice domna Berengaria pro redemptione animæ meæ et parentum meorum, facio cartam donationis et confirmationis senioribus sancti Petri de Cluniaco, et vobis domno Stephano priori, et ecclesiæ vestræ beatissimæ virginis Mariæ de Najara, et monachis ibidem Deo servientibus, et omnibus eorum subsequentibus monastico ordine in præfata ecclesia degentibus de omnibus quæ dedit mater mea Urraca, pii regis Adefonsi filia, ecclesia beati Petri de Cluniaco, et ecclesiæ beatissimæ Mariæ de Najara, et monachis in præfata ecclesia Deo servientibus, videlicet de illa albergueria ad opus pauperum. Deinde concedimus quandam villam, quæ dicitur Aleson ad illuminationem altaris. Dehinc sanctum Georgium de Oliacastro, et Covamcardellem, et villam Almundar; et in Alcozer barrium del Murel cum suo collazo, et ecclesiain sancti Martini de Oca, et ecclesiam sancti Romani de Gallinero; et in Asturiis sanctam Mariam de Portu, et quandam villam eremam, quæ Præbo vocitata est cum suo termino, et quoddam monasterium, quod dicitur sancti Fausti. Has supradictas ecclesias, et villas, et hereditates damus cum omnibus directis, et totam decimam de portatico de Logronio, et de Najara. Insuper confirmamus vobis, et ecclesiæ vestræ omnes illas ecclesias, et villas, et hereditates, et testationes, quas parentes mei et avus meus domnus Adefonsus, et comites, et principes pro remedio animarum suarum ecclesiæ vestræ tradiderunt. Has præfatas ecclesias,

« AnteriorContinuar »