Imágenes de páginas
PDF
EPUB

NUM. 112.

Donacion de los monasterios de Mañarrieta, Urrecha, Oro, Estivaliz y otras cosas al de santa María de Náxera por doña María Lopez año de 1138.

Landazuri suplemento á los quatro tomos de la historia de Alava, núm. 18, pág. 240.

[ocr errors]

Sub nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, amen. Fgo Maria Lopiz, cogitans, et per tractans verbum quod dicit apostolus:,,Nolite diligere mundum neque ea quæ in mundo sunt, quia mundus transit, et concupiscentia ejus:" Et iterum quod dominus in evangelio dicit: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque erugo, neque tinea demolitar; et ubi fures non efodiunt, neque furantur:" nullius cogentis imperio, nec suadentis ingenio, sed solo amore Dei, et desiderio vitæ æternæ, et timore gehennæ, statui, et decrevi pro remedio animæ meæ, et remissione peccatorum meorum, et pro requie animarum patris et matris meæ, Lupi Gonzalvez et Tota Lupiz, et pro animabus omnium parentum meorum ex his quæ parentes mei reliquerunt mihi, et jure hereditario successerunt mihi, facere donationem Deo, et sanctæ Mariæ naxarensis ecclesiæ, ubi mater mea tumulata requiescit, et ipsis monachis de Cluniaco, qui ibi modo sunt, et postea futuri sunt. Dono igitur Deo, et sanctæ Mariæ, et supra nominatis senioribus, domno scilicet Stephano priori de Najara, et aliis omnibus, in primis monasterium de Magnarieta, quod est in Zufia cum omnibus sais pertinentiis, populato et eremo; et sanctam Mariam de Urrecha cum omnibus pertinentiis suis, quæ ad me pertinent; et sanctam Mariam de Oro cum Magnarieta, et illud manzanare de Murguia cum casis de Alvaro de Zuniate, et Arenam; quantum ego ibi habeo, scilicet, collazos, terras, vineas, intratus, et exitus, et solares, quæ ad

me pertinent; sanctam Mariam de Estivaliz cum tota sua pertinentia; et donavi ad servitium sanctæ Mariæ de Estivaliz unum solarem in Gaonna cum suo directatico, et alterum in Argandonia cum toto suo directatico, et altero in Matauco cum tota sua hereditate, et altero in Betriquez cum toto suo directatico, et in Oretia unas casas cum suo introitu, et exitu, et illas casas de Galia de Assono cum toto suo directatico. Et similitèr dono Deo, et sanctæ Maria de Najara, et sancto Petro de Cluniaco illam villam francorum de Estivaliz, quantum ego ibi habeo intus in villa, et foris villa, intratum, et exitum tali foro cum quali eos pater meus populavit, et dimissit mihi jure hereditario. Et de isto donativo, quod feci Deo, et sanctæ Mariæ, et sancto Petro de Cluniaco donavi fidiatores secundum consuetudinem terræ, senior Lope Enneguez de Arzamendi: et Gonzalvo Veilez de Franco; et suo germano Fortun Veilez; et suo germano Gonzalvo Veilez de Riotorto; Alvar' Diez de Sarochio; Lope Diez de Zuazu; Alvar Gonzalvez de Sancto Martino; Sancio Garces de Urano; Fortun Alvarez de Aci; Garcia Semenez de Villanova; Petro Martini de Trasponte; Garcia Martinez de Arzunia; Petro Martinez suo germano. Gonzalvo Gonzalvez de Garachio; Lope Gonzalvez de Mendoza; Munio de Foronda; Lope Sarracinez de Zurbano; Gonzalvo de Mendoza; Gonzalvo Garces de Gamiz; Fortun Semenez de Zurbano; Sancio Garcez de Annio; Lope Veilez de Betriquez; Gonzalvo Veilaz de Betriquez; Garcia Munioz de Oro; Garcia Sanz de Illarraza. Facta carta in era millessima centesima septuagesima sexta, regnante imperatore Adefonso in Toleto, et Legione, et Alava, et Cæsaraugusta, et sub eo dominante Najara comite Lope, et Michael Felicis. Comite Lope in Alava. Comite Latron in Viguera. Episcopus Sancius in Najara, et episcopus Sancius in Pampilona. Ego quidem Maria Lopez istam cartam fieri præcepi, et coram parentibus meis legere feci, et lectam laudavi, et roboravi. Si quis autem de mea gente vel de extranea quæcumque persona clericalis, seu laicalis, hoc meum testamentum, sive donativum infringere tentaverit, sit maledictus

PARTE III. TOMO IV.

I

et anathematizatus, sicut Dathan, et Abiron, quos vivos terra absorbuit, et cum Juda traditore habeat portionem in inferno: insuper et ad partem sanctæ Mariæ pariat mille millia talenta auri, et hoc meum donum firmum maneat in sæcula sæculoamen: Maria Lopiz ✈.

rum,

NOTAS.

I La donadora doña María Lopez era nieta del conde don Lope Iñiguez, señor de Vizcaya, tercero del nombre por doña Toda Lopez, su madre, muger de don Lope Gonzalez su padre.

2 Dona señoríos y patronatos de iglesias alavesas, lo qual confirma mi disertacion sobre los patronatos de Alava.

3 El conde don Lope Diaz, señor de Vizcaya, era primo hermano de la señora otorgante, como hijo de don Diego Lopez, el primero, y seguia la corte del emperador, á quien servia en los gobiernos de Alava y Náxera, segun esta escritura.

NUM. 113.

Donacion del monasterio de Carracedo por la infanta doña Sancha de Castilla en 6 de noviembre

de 1138.

Yepes: crónica benedictina, tomo 5, esc. 30.

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, a quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, cujus natura bonitas, cujus opus misericordia, cujus voluntas potentia, cui servire, obedire, venerari, adorare, a quo

inflamari et regi cupimus, anhelamus, et pio affectu desideramus. Hoc testamentum, quod statuimus, indisolubili perseverantia teneatur, quandoquidem peccaminum gravamina, quæ invido suggerente hoste quotidie in nobis augemus, per misericordiam Dei deponere valemus, misericordiæ operibus sine intermissione vacare debemus, et quia jejunium, oratio, et eleemosina peccatum depellunt, nos, qui jejunare nequimus et orare sicut oportet nescimus, servorum Dei jejunium et orationem per misericordiam et eleemosinam nostram facere debemus, seminantes eis nostra carnalia, et metentes eorum spiritualia, ut in perpetuum utrique gloriemur. Igitur ego domina infans Sanctia, nobilis comitis domini Raimundi ac nobilissimæ reginæ domina Urraca filia, atque Hispaniarum imperatoris domini Adefonsi germana, consilio venerabilium pontificum, abbatum, comitum, potestatum Hispania, ad honorem Dei, et beate Mariæ semper virginis, et omnium sanctorum, damus pro animabus nostris, et animabus regum, et reginarum, et omnium parentum nostrorum, qui fuerunt ante nos, et post nos futuri sunt, et jure perpetuo concedimus monasterium sancti Salvatoris de Carracedo cum omnibus sibi pertinentibus domino Florentino abbati, et monachis sibi subjectis, atque successoribus eorum, ut ibi nostro adjutorio, et aliorum fidelium, monasterium secundum regulam sancti Benedicti, ubi possint ordinem tenere in honore Dei, et beatæ Mariæ, et omnium sanctorum suorum ædificetur. Et quia locus eorum, videlicet sanctæ Mariæ, per nimium strictus et angustus est, nec potest ferre maximam monachorum multitudinem, placuit domino Florentino abbati, et aliis fratribus hoc nobis requirentibus, ut mutetur abbatia in Carracedo tali conditione, ut sit caput omnium monasteriorum, quæ habuerint. Hoc autem monasterium, regia potestate liberum et absolutum ab omai jugo servitutis,, Deo et monachis qui in eo permanserint offerimus, ut perenniter eum habeant cum suis villis, decaniis, cautis, famulis, junioribus, et omnibus pertinentibus ad eum, quæ habuit a die qua ædificatum est a domino Beremundo rege (qui in eo sepultus est) usque in diem hanc. Insuper fornitium abstrahimus

[ocr errors]

ab eo, et omni merino prohibemus, ne intret in eum ad cautum ejus vel aliquam villam illius absque permissu abbatis, sive aliorum fratrum. Si quis autem vir vel foemina hoc nostrum privilegium infringere vel anullare aliquando tentaverit, sit anathema a Christo, et cum Datane, et Abiron, quos terra vivos absorbuit, et Juda traditore qui suspensus crepuit, damnatus, nisi pœnitentia congrua satisfecerit: insuper et mille marcas argenti pectet, et hæc carta firma et integra omnibus perseveret diebus. Facta carta donationis octavo idus novembris era millessima centesima septuagesima sexta. Regnante glorioso imperatore Hispaniarum domino Adefonso in Legione, Toleto, Naiara, et Cæsaraugusta, et diversis provinciis ab Ibero fluvio usque ad Iriam. Domina Berengaria imperatrix. Reimundus archiepiscopus Toletanus confirmat. Petrus segoviensis episcopus confirmat. Ximenus burgensis episcopus confirmat. Didacus archiepiscopus compostellanus confirmat. Petrus legionensis episcopus confirmat. Petrus episcopus palentinus confirmat. Gida episcopus lucensis confirmat. Berengarius episcopus Salamantinus confirmat. Osorius comes confirmat. Rodericus comes confirmat. Didacus Froilaz confirmat. Didacus Moniz majordomus confirmat. Martinus Nempzani confirmat. Sanctius Anaiz confirmat. Muño Petri confirmat. Zit testis, Bellit testis. Petrus testis. Ego Adefonsus imperator Hispania hoc scriptum, quod fieri jussi, propria manu roboravi, Petrus Hortoñez, sancti Isidori canonicus, scriptor.

NOTA.

En esta escritura despues de haber especificado que don Alfonso VII reynaba en Leon, Toledo, Náxera y Zaragoza, se añade que tambien era rey de las otras provincias sitas desde el rio Ebro hasta Iria, hoy Padron de Galicia, lo que parece indicar la potestad soberana en las provincias de Rioja, Bureba, Alava, Guipúzcoa, Vizcaya y Astúrias de Santillana.

1

« AnteriorContinuar »