Imágenes de páginas
PDF
EPUB

futuris, regularem vitam professis, in perpetuum. Officii nostri nos ammonet et invitat auctoritas, pro ecclesiarum statu satagere et earum quieti ac tranquillitati salubriter auxiliante domino providere. Dignum namque et honestati conveniens esse dinoscitur, ut qui ad ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequicia tueamur, et beati Petri atque sedis apostolice patrocinio muniamus. Ea propter, dilecti in domino filij, vestris iustis postulacionibus clementer annuimus, et prefatam ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione (sic) suscipimus et presentis scripti privilegio communimus. Statuentes, ut quascunque possessiones, quecunque bona eadem ecclesia in presentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largicione regum vel principum, oblacione fidelium seu alijs iustis modis, deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec proprijs duximus exprimenda vocabulis. In Plozica (3) prebendam Zaxichov (4); in Cirvenzk decimum et nonum forum, decimam et nonam marcam, decimam et nonam navim, decimum poletrum, decimum diem in clausura (5). Totum Lomina (6) cum pertinentiis suis; Gostezlaw (7) cum pertinentijs suis; [Scol] atove (8) cum pertinentijs suis; Targoscine (9) cum pertinentijs suis; Nasidlzk (10) cum pertinentijs suis; caccabum in Segovend (11);

(3) Urbs Plock sui nominis provinciae caput.

In apographo hujus bullae notariali anno 1404 exarato, et privilegio legati apostolici Opisonis anni 1254, quod inferius Nro XLIII exhibuimus, villa haec appellatur Zasków, Sasków. Est autem Zaszków villa parochiae oppidanae Nurensis, territorii Ostrolencensis, in propinquo aliorum coenobii bonorum sita.

(5) Legatus apostolicus Opiso in privilegio, de quo superius mentionem fecimus, non de decima die, sed de decima nocte in clausura loquitur, et singulas bic commemoratas donationes uberius denotat.

8

Łomna villa publica parochialis in Varsaviensi regione.

Sine dubio villa Goclaw regionis Plocensis ad parochiam Łętowo pertinens. In apographo antiquo legitur Gotslaw.

(8) Verba, quae rimae chartam laedentes legere impediunt, hic uncis interclusa, secundum apographi tenorem restituimus. Skolatowo parochialis villa in regione Plocensi.

(9) Targosczine in apographo: sed neque Targoscina, neque ulla alia villa, cujus nomen simile sit, in hac regione reperitur. Proximum vero videtur agi de villa Kargoszyn non procul a Nasielsk sita, in territorio et regione Prasznicensi ad parochiam Ciechanoviensem pertinente. (10) Est autem Nasielsk oppidum parochiale in Pultusciensi territorio et regione. et in privilegio Opisonis occurrit, in his regionibus plane ignota sunt. Est tamen villa Zgłowiatka seu

Garvolionem (12) quam Bartholomeus Comes cum uxore et filio pro redemptione anime sue ecclesie beate Marie devotionis intuitu dedit et scripto suo firmavit; [forum] in Cohov (13) ex dono Henrici Ducis; Chrominnam totam; Scriseva cum lacu; Chomissinam (14); Guiduam (15); Parlin (16). Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam Cervenensem perturbare, aut eius possessiones auferre, vel oblatas retinere, minuere aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernacione et sustentacione concessa sunt usibus omnimodis profutura; salva sedis apostolice auctoritate et Masoviensis Episcopi canonica iustitia. Si qua ergo in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens, [contra eam] temere venire temptaverit, secundo terciove commonita, si non satisfactione congrua [emendaverit], potestatis honorisque sui dignitate egeat, reumque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat; atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta servantibus, sit pax domini nostri Jesu Christi; quatenus et hic fructus bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen.

Zgłowiączka parochialis in territorio Cujaviensi regione Brestensi, prope oppidum Lubraniec; nec non rivus apud Długossium (I. 14, 26) Zgowiątka dictus, cujus caput est lacus Orle dictus, inter Lubraniec et Piotrkowo oppida situs, ostia vero prope Vladislaviam in Vistula fluvio.

(12) Garwolewo villa publica regionis Plocensis, ad parochiam Czerwińsk pertinens. (13) Duae ejus nominis villae in possessione coenobii fuisse videntur, quarum una plerumque simul cum Kobylnica citatur Podlachiensis provinciae, regionis vero Želechoviensis et parochiae Maciejovicensis, non procul a Kobylnica. Altera ejus nominis reperitur in Sandomiriensi regione, parochiae Strzyżovicensis, de qua hic agi verisimile mihi videtur ex decreto judicii Sandomiriensis, lato 1373 anno, in causa coenobii Czervinscensis cum possessore vicinae villae Strzyżowice, quod in libro privilegiorum monasterii bujus reperitur pag. 4 et 5.

(14) Cromnova in apographo: Kromnow (unum polonicum, alterum germanicum) publica villa est Masoviensis provinciae regionis Sochaczoviensis, parochiae Brochoviensis. Strużewo autem situm est in regione Plocensi, parochia Wronensi; ibidemque Komsin villa ad parochiam Czerwińsk pertinens.

(15) Suidva in apographo dicta villa, quae una cum Wilkowiec, Olszyny, Golawice, Pomnichowo, multisque aliis monasterio proximis bonis, in privilegio Casimiri Magni anni 1361 inferius exhibito, in districtu olim Zacrotimensi sita fuisse traditur; nec in tabulis geographicis, nec in indice locorum Regni Poloniae inveniri potest.

(16) Parlen villa publica est in Plocensi regione sita, parochiae Czervinscensis.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Ego Guido presbyter cardinalis tituli ss. † Ego Imarus Tusculanus Episcopus. ss. Ego Odo Diaconus Cardinalis sancti Georgii ad velum aureum. ss. Ego Gregorius Sabinensis Episcopus. ss. † Ego Aribertus Presbyter Cardinalis tituli sancte Anastasie. ss. Ego Julius Presbyter tituli sancti Marcelli. ss. † Ego Odo Diaconus Cardinalis sancti Nicolai in carcere Tulliano. ss. Ego Octavianus Presbyter Cardinalis tituli sancte Cecilie. ss.

Datum Rome apud sanctum Petrum per manum Rolandi sancte Romane ecclesie Presbyteri Cardinalis (et cancellarij, XIIII) kalendas Maij, Indictione III Incarnationis dominice anno M° C° L° V°. Pontificatus vero domini Adriani Pape IIII" anno primo.

IV.

Anno 1176, die 10a mensis Augusti.

Casimirus dictus Justus Dux Poloniae, monasterium Cisterciensis ordinis Sulejoviae fundat (1).

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Ego Casimirus Dux Poloniae notum facio praesentibus et futuris, quod ego ob animae meae remedium et

(1) Ex apographo confirmationis Boleslai Pudici an. 1262, quod e libro donationes ecclesiae metropolitanae Gnesnensi factas exhibente, in archivo Capituli ejusdem ecclesiae asservato descriptum erat. De fundatione monasterii Sulejoviensis anno 1176, vide quod refert Długossius Lib. VI. p. 531. Conf. etiam Damalevicii,,Series Archiep. Gnesn". p. 118. Privilegium confirmationis an. 1262 praedictum, inferius descripsimus Nro Lo.

omnium tam praedecessorum quam successorum meorum, contuli deo et beatae Mariae et fratribus ordinis Cisterciensis ad claustrum construendum cum dei adjutorio et nostro, villam et fundum quae Siliow (2) vulgariter appellatur, cum omnibus pertinentiis suis, videlicet Strzelce et Dambrowa (3); et ut nostrae devotionis benevolentia clarius elucescat, conferimus eam cum familiis suis et utilitatibus universis. Insuper addimus ad juvamen monasterii supradicti Beldrzykow montem et Buchine (4). Confero etiam Campa(5), Pucenow (6), Manow, Szczepanow et Petrow (7), sicut Comes Rescelaus (8) tenuit. His addimus Chennam cum haeredibus suis et Thandow (9). Conferimus etiam eidem claustro singulis annis tredecim plaustratas salis integraliter, sicut de Russia ducuntur, de theloneo in Sandomiria (10) recipiendas; et alveum salis in Cracovia, et novem castores annuatim de camera mea recipiendos. Foro autem praedictae ecclesiae et omnibus quae contuli,

(2) Sulejów nunc oppidum in sinistra ripa fluminis Pilicia dicti, ecclesia parochiali insigne, in regione Petricoviensi; et ejusdem nominis contiguus pagus in dextra Piliciae ripa situs, regioni tamen Opocznensi adscriptus.

(3) Strzelce, pago Sulejoviensi proxima villa. Dąbrowa, villa parochialis in territorio Opocznensi, regione Szydłoviecensi.

(+) Baldrzychów góra, villa parochialis in regione Zgiersensi sita: Busina villa parochiae Bałdrzychoviensis, regionis autem Szadcoviensis; Buczina autem secundum Długossium. In apographo perperam Bechine legebatur.

(3) De eadem villa Campa privilegium Boleslai Ducis Siradiae anno 1233 monasterio Sulejoviensi collatum, et inferius Nro XXIIIto descriptum loqui videtur, eandemque a flumine Ner dicto, quin et a pago Baldrzychów non longe distare docet. In confirmatione vero antiqua privilegiorum et donationum monasterio impertitarum, per Conradum Ducem Cracoviae et Siradiae anno 1242 edita, inferius Nro XXXio afferenda, in qua omnes hae villae recensentur, nulla fit de villa Kampa vel Kępa mentio; neque in Baldrichoviae oris et prope Ner flumen est aliqua hujus nominis villa: quare de pago, Kępina dicto, in parochia Graboviensi, regione vero Lanciciensi sito, hic agi non dubitandum putem.

(0) Pucenów falso authographon exhibet, Paczanow autem Długossius: quorum nominum quum neutrum ad ullam hujus provinciae villam applicari possit, multo verius praedictum Conradi privilegium anni 1242, Pucenoviae loco Prasinów villam recenset, quae hodie Prusinovice vocatur, parochiae Leźniczka, territorii Lanciciensis, regionis Zgiersensis.

(7) Mianów villa regionis Zgiersensis, parochiae Kałów; Szczepanowo in regione Lanciciensi, parochiae Umienie; Piotrów, ni fallor, in regione Szadcoviensi, parochia Wierzchy; aliud enim Piotrków, quod in regione Orłowiensi prope Gostynin in parochia Białotarsk situm est, nimis longe ab aliis praefatis bonis distat.

($) Ruslaum Długossius I. c. memorat, verius tamen Ratslaus in praedicto Conradi Ducis anni 1242 privilegio nominatur.

(9) Vide inferius adnotationem 13am.

10) Sandomiria urbs ad Vistulam, olim provinciae, nunc territorii regionisque caput.

confero plenam libertatem et omnis tributariae servitutis immunitatem, ita quod homines eorum, cujuslibet conditionis sint, ad nullam saecularem audientiam provocentur praeter nostram, et cum litera nostra quidem et sigillo. Ad castra vero construenda vel constructa linienda, vel expeditiones communes nullatenus ire compellantur. Powoz non ducant, naras et alias solutiones omnino non solvant. Theloneum et naulum, vendendo vel emendo sive itinerando, non solvant. Sciendum praeterea, quod forum monasterii supradicti cum pertinentiis suis conductum nullum ducit. Fratres autem causas, quae inter homines suos ex utraque parte contigerint, sive civiles sive criminales judicabunt, solutiones libere recepturi. Sciendum denique, quod dominus Petrus Gnesnensis Archiepiscopus, hujus sancti operis coadjutor esse cupiens, divina instinctione et mea et Fulconis Cracoviensis Episcopi petitione, decimam de Sylio cum pertinentiis suis, decimam de Bela, de Lanchno, de Milejow (1), de Stampis, de Stibor et Domecelavz (12) contulit eisdem fratribus. Ecclesiam quoque de Beldrzyków cum decimis, decimam de Standau, de Chenna, de Pasturow (13) contulit, et sigilli sui et nostri et Fulconis Episcopi Cracoviensis munimine roboravit. Acta sunt haec anno ab incarnatione domini MCLXXVIo in ecclesia sancti Blasii.

(11) Biala et Łęczno villae ad parochiam Sulejów pertinentes, Milejów villa parochialis, omnes Sulejoviae proximae, in regione Petricoviensi sitae,

(12) Stampis, Stibor, Domecelavz (Domeczelan apud Długossium), corrupta nomina esse puto villarum Stępiew parochiae Wojkoviensis, regionis Siradiensis, vel Stępka parochiae Wygiełzoviensis, regionis Szadcoviensis; Stobniciae parochiae Sulejoviensis, et Domiechowice parochiae Bełchatoviensis, ambas vero regionis Petricoviensis.

(13) Standów quod paulo superius Tandów, apud Długossium etiam Taniow dictum est, nec non Chennam et Pasturów frustra in hac provincia quaesiveris. Vero non absimile mihi tamen videtur, hic de villis Dioecesis Cracoviensis omnibus simul regioni Szydłoviensi adscriptis agi, quarum scilicet Staniowice ad parochiam Chomentów, Chańcza ad parochiam Kutuszów, Pasturka vero ad parochiam Pińczoviensem pertinet.

« AnteriorContinuar »