Imágenes de páginas
PDF
EPUB

(Hieraan bevestigd is het volgende transfix:)

Nos Guydo Dei gracia.. episcopus Trajectensis notum facimus universis, ad quos presentes littere pervenerint, quod nos locacioni decimarum, per venerabiles viros..decanum et.. capitulum ecclesie sancti Petri Trajectensis facte Alardo de Buren et Ottoni filio suo, sub modis et condicionibus expressis in litteris, quibus hec nostre littere sunt transfixe, nostrum consensum et auctoritatem competenti deliberacione prehabita adhibuimus et in hiis scriptis adhibemus, eamque approbamus, auctoritate ordinaria confirmantes eandem. Datum apud Gore, anno Domini M.CCC. quintodecimo, feria II post Trinitatem.

(Origineelen zonder zegels [het zegel van den proost van St. Jan in bruine was los daarbij]. Arch. St. Pieter No. 397.)

4. Alard, heer van Buren, erkent, dat, wanneer in het dorp Tricht (ressorteerende onder de aan het kapittel van St. Pieter behoorende parochiekerk van Malsen) eene kapel of kerk gesticht wordt, de collatie daarvan aan het kapittel zal toekomen en dat de dienstdoende priester geen recht zal hebben op de tienden van Tricht. 11 Augustus 1315.

[ocr errors]

Universis presencia visuris et audituris nos Alardus dominus de Buren et Otto filius ejus notum facimus per presentes, quod, cum villa de Tricht nostri dominii ad ecclesiam parrochyalem de Malsen pertineat, que quidem ecclesia de Malsen ecclesie beati Petri Trajectensi incorporata consistit, cujus incorporacionis virtute collacio ipsius ecclesie necnon omnes decime, tam majores quam minores, tocius parrochye de Malsen et ville de Tricht predictarum ad ecclesiam et capitulum dicte ecclesie beati Petri pertineant pleno jure, hiis nostris litteris presentibus recognoscimus, quod si propter spaciosam et diffusam amplitudinem dicte parrochie de Malsen aut quamvis aliam causam racionabilem in dicta villa de Tricht de consensu reverendi patris et domini.. episcopi Trajectensis capellam seu ecclesiam a nobis seu quibuscumque aliis construi et dotari contingat, quod ipsius capelle vel ecclesie collacio ad dictos decanum et capitulum per

petuo pertinebit; nec quicquid juris in decimis terrarum dicte ville de Tricht majoribus et minutis et aliis bonis quibuscumque, nunc ad dictos decanum et capitulum pleno jure pertinentibus, presbyteri pro tempore celebrantes ibidem sibi poterunt vendicare. In cujus rei testimonium sigilla nostra unacum sigillo religiosi viri domini.. abbatis monasterii in Insula sancte Marie, quod presentibus in testimonium apponi rogavimus, duximus apponenda. Et nos.. Henricus, abbas monasterii Insule sancte Marie predicti, ad preces Alardi domini de Buren et Ottonis ejus filii prefatorum, sigillum nostrum apposuimus huic littere in testimonium premissorum. Datum anno Domini M.CCC. quinto decimo in crastino beati Laurencii martyris.

(Origineel met 2 zegels in bruine was, 1 verloren. Arch. St. Pieter No. 362.)

5. De vicaris-generaal van den bisschop geeft zijne toestemming tot de stichting eener kapel te Tricht, waarvan de dos wordt aangewezen en waarvan de collatie zal behooren aan het kapittel van St. Pieter. 2 November 1315.

Universis, ad quos presentes littere pervenerint, nos Gerardus.. decanus ecclesie sancti Petri Trajectensis, vicarius generalis reverendi patris ac domini Guydonis, Dei gracia.. episcopi Trajectensis per civitatem et dyocesem Trajectensem, ipso in remotis agente, notum facimus in his scriptis, quod nos, ob cultum divini nominis augmentandum, vice et auctoritate dicti domini nostri.. episcopi, ad fundacionem capelle ville de Tricht, site in parrochia ecclesie de Malsen, pro cujus dotacione infrascriptorum bonorum nobis fuit facta assignacio, videlicet ex donacione Theoderici et uxoris sue de Alcmade duo hont terre, item ex donacione Alardi filii Mechteldis dimidium juger terre op Sculwert, item ex donacione Eghen filii Conradi quatuor hont terre super Bergherswade, item ex donacione Pape Keye quinque solidi Turonensium nigrorum annuatim perpetuo super duo hont terre op den Breden wert, item ex donacione Boneken et Alberti met den Stave dimidium hont terre in manso domine Peinsen, item ex donacione Alardi dicti Keye quinque hont terre cum dimidio in campo Florencii de Alcmade, item ex do

nacione Lise Gedden unum hont terre op den Borgh-putte, item ex donacione Johannis filii Eghen viginti solidi Turonensium nigrorum annuatim perpetuo super unum juger terre in manso dicto Heiligen, item ex donacione Reynoldi et Mechteldis viginti solidi Turonensium nigrorum annuatim perpetuo super unum juger terre in manso dicto Heyligenhoven, item ex donacione Johannis dicti Hacke quadraginta solidi Turonensium nigrorum, item ex donacione Alardi ut der Cokenen quinque solidi Turonensium nigrorum annuatim perpetuo super duo hont terre op Bergherswade, item ex donacione Foys filii Arnoldi dicti Coes quinque solidi Turonensium nigrorum annuatim perpetuo super unum hont terre op den Perric, item quatuor jugera terre cum dimidio de terra communitatis, de consensu.. capituli eeclesie nostre beati Petri predicte, consensum et auctoritatem nostram adhibuimus et in hiis scriptis interponimus eo modo, videlicet quod collacio ipsius capelle, dum vacaverit, ad.. decanum et.. capitulum ecclesie nostre sancti Petri, pro eo quod ipsa capella et villa de Tricht cum omnibus agris pascuis et pratis et terris eidem ville attinentibus site sunt infra limites parrochie ecclesie de Malsen, que quidem ecclesia de Malsen ecclesie nostre sancti Petri cum omnibus decimis ipsius parrochie et juribus, ad ipsam ecclesiam spectantibus, ecclesie nostre beati Petri ab olim incorporata existit, pertinere debebit, et quod omnes oblaciones in dicta capella offerende parrochiali ecclesie de Malsen cedent, et quod capellanus capelle pro tempore existens nichil de juribus. parrochialis ecclesie de Malsen sibi poterit vendicare. Et si dictam capellam postmodum forsan in parrochialem ecclesiam erigi contigerit, quod omnes decime ville de Tricht, tam majores quam minute, presentes et future, ad ecclesiam nostram beati Petri, sicut nunc racione incorporacionis antique pertinent, pertineant in futurum, dantes in hiis scriptis exnunc, predictis omnibus salvis, in prenotata capella divina officia et missarum sollempnia in altari portatili consecrato licenciam celebrandi, donec ipsa capella et altare in eadem convenienter poterint consecrari. Et nos prenotatam capellam, prout premittitur auctoritate ordinaria fundatam et dotatam, domino Wilhelmo filio Mechteldis de Tricht presbytero, auctoritate et nomine..capituli nostri, nobis specialiter ab ipso..capitulo hac vice concessa, contulimus et in hiis scriptis conferimus, ac ipsum vice et auctoritate dicti domini nostri.. episcopi, tamquam ejus vicarius generalis, ad predictam capellam admisimus et in hiis scriptis admittimus, dantes ei deinceps in dicta capella missarum sol

III.

21

lempnia et divina officia exnunc inantea plenam licenciam in Domino celebrandi. Datum anno Domini M.CCC. quintodecimo in crastino Omnium sanctorum.

(Origineel met zegel in bruine was. Arch. St. Pieter No. 363.)

6. Lambert heer van Buren erkent, dat de collatie der kapel te Tricht en de tienden van Malsen aan het kapittel van St. Pieter behooren. 12 Januari 1336.

Universis presencia visuris et audituris ego Lambertus dominus de Buren notum facio per presentes, quod cum villa de Tricht mei dominii ad ecclesiam parrochialem de Malsen pertineat, que quidem ecclesia de Malsen ecclesie beati Petri Trajectensi incorporata consistit, cujus incorporacionis virtute collacio ipsius ecclesie necnon omnes decime tam majores quam minores tocius parrochie de Malsen et ville de Tricht predictarum ad ecclesiam et capitulum dicte ecclesie beati Petri pertineant pleno jure, hiis meis litteris presentibus recognosco, quod collacio capelle de Tricht constructe, necnon et aliarum capellarum et ecclesiarum, in eadem villa de Tricht forsan per me in posterum seu quemcumque alium seu alios construendarum, ad decanum et capitulum ecclesie sancti Petri predicte pertinet et perpetuo pertinebit, nec quicquam juris in decimis terrarum dicte ville de Tricht majoribus et minutis et aliis bonis quibuscumque, nunc ad dictos decanum et capitulum pleno jure pertinentibus, presbyteri pro tempore celebrantes ibidem sibi poterunt vindicare. In cujus rei testimonium sigillum meum unacum sigillo religiosi viri domini Ghiselberti,.. abbatis monasterii Insule beate Marie Trajectensis diocesis, quod presentibus in testimonium apponi rogavi, duxi eisdem presentibus apponenda. Et nos.. Ghiselbertus, abbas monasterii Insule beate Marie predictus, ad preces Lamberti domini de Buren predicti, sigillum nostrum apposuimus huic littere in testimonium premissorum. Datum anno Domini M.CCC.XXXVI, feria VI post Epyphaniam Ejusdem.

(Origineel met 1 zegel in groene was, 1 zegel

verloren. Arch. St. Pieter No. 383.)

7. Het kapittel van St. Pieter draagt aan den aartsdiaken Aernt Aernt Janssoenssoen van Tricht voor tot de vervulling van den dienst in de St. Pieterskapel te Tricht. 13 October 1363.

Nos decanus et capitulum ecclesie beati Petri Trajectensis notum facimus universis, quod nos capellam, in honore beati Petri Apostoli in villa de Tricht dyocesis Trajectensis sitam consistentem erectam dotatam et fundatam, ex morte seu libera resignacione domini Arnoldi de Malsen, novissimi rectoris ejusdem, seu aliter qualitercumque ad presens vacantem, cujus collacio seu presentacio ad nos et ecclesiam nostram dinoscitur pertinere, discreto viro Arnoldo filio Arnoldi Johannis de Tricht clerico pure et simpliciter propter Deum contulimus et conferimus nos per presentes, presentantes eundem venerabili viro domino preposito Arnhemensi, loci archidiaconi, seu ejus officiali, vices suos in hoc habenti et gerenti, pro institucione et admissione ejusdem cappellanie cum juribus et pertinenciis suis universis ab eodem obtinendis cum sollempnitatibus in hoc debitis et consuetis. In cujus rei testimonium sigillum nostrum duximus presentibus apponendum. Datum anno Domini M.CCC.LXIII mensis Octobris die XIII hora terciarum. (Origineel met zegel in groene was. Arch. St. Pieter No. 375.)

8. Eischen van Steven van Manher, pastoor van Malsen, en van het kapittel van St. Pieter, over het recht van den eerste op dit pastoraat; met het vonnis van den door den paus gedelegeer-.. den rechter. 27 November 1369. (Extract.)

(Conclusie van Steven van Manher.)

Petit procurator procuratorio nomine domini Stephani de Manher, rectoris parrochialis ecclesie in Malsen Trajectensis diocesis, per vos dominum auditorem et vestram sentenciam diffinitivam pronunciari decerni et declarari, per venerabilem virum dominum Petrum de Auxeyo, sacri palacii causarum auditorem, bene fuisse et esse sentenciatum et diffinitum in hac causa, et pro parte dominorum decani et capituli ecclesie sancti Petri Trajectensis perperam et male ab ipsius domini Petri sentencia appellatum, ejusque sentenciam confirmandam fore et per vos confirmari, ipsosque decanum et capitulum in expensis, occasione litis hujusmodi factis, condempnandos fore et per vos condempnari,

« AnteriorContinuar »