Imágenes de páginas
PDF
EPUB

lacio, non tamen opere consummata. Fuit igitur huius pape Stephani Mars. tempore imperii Romani ad Francos ordinata translacio a, quorum favorem etb beneficiab Romani clerici senciebant in multis.

(735. 91. Zacharias. Sed. an. 19.) Zacharias nacione Grecus con- Flor. 5 stituit, ne sacerdos velato capite celebret nec cum baculo. Hic in Mart. Lateranensi ecclesia corpus B. Georii martiris cum epitaphio grecis litteris exarato reperit et cum magna sollempnitate ad velum aureum in ecclesia sui nominis recondidit. Item 4 libros dyalogorum B. Gregorii transtulit Ekk. in grecum. Hic papa omni virtute ornatus moritur et ad S. Petrum tumuOlatur. Sub hoc papa facta est distribucio episcopatuum de consensu Flor. Pippini regis Salczburg, Regenspurg et Frisingen . Sanctus quoque Bonifacius Moguntinensis archiepiscopus, cuius natalis est Nonis Junii, auctoritate ipsius Zacharie pape duos in parrochia sua episcopatus facit a, Wircziburgensem scilicet, cuie S. Burchardum, et Eychstetensem, cui S. 5 Willibaldum comprovinciales suos primos episcopos ordinavit.

Quoniam hic incidit historia Pippini, ut sciatur, quis fuerit iste Mart. Pippinus, libet per repeticionem precedencium seu anticipacionem Elk. sequencium aliquantulum huic immorari. Pippinus dictus Grossus, Jord. filius Ansgisi, in regno Francie primus fuit post regem et dicebatur maior 0 domus, scilicet ubi nunc est palacium Treverense, a quo palacio modo dicuntur comites palatini, qui olim maiores domus dicebantur. Huius Pippini principale domicilium erat in Colonia Agrippina in loco, ubi nunc est monasterium, quodf dicitur S. Marie in Capitolio. Hoc siquidem Plectrudis dicti Pippini Grossi coniunx fundavit in honore dei genitricis 25 ibique conventum monialium congregavit et illum locum multis diviciis et ornatu regio sublimavit, in quo et post mortem voluit sepeliri. Tandem prefatus Pippinus coniugem suam Plectrudem ad tempus deseruit et illicite exorbitans Alphaidi meretrici adhesit. Super quo dum B. Lambertus Traiectensis episcopus ipsum argueret, Dodo prefate Alphaydis frater ipsum 30 occidit. Considerans vero Pippinus, quod propter suum peccatum Christi sacerdos martirium subiisset, rubore et verecundia confusus reversus est Coloniam ad Plectrudem coniugem suami legitimam Alphayde gravida derelicta. Cum autem Alphaydis peperisset, nuncius venit ad regem, ut sibi nova nunciaret. Sed inveniens regem inter nobiles et cum coniuge 35 sedentem dixit: Vivat rex, quia Karolus est, cum hoc verborum tegumento innuens, quod Alphaydis pulchrum filium genuisset. Est igitur Karolus lingwa germanica veli teutonica homo robustus magna habens membra. Respondit rex: Bonum nomen est Karolus.

Iste Karolus dictus Marcellus expulsis filiis legitimis patris sui 40 Drogone et Germoldo in amministracione regni patri successit. Erat autem tyrannus multas clero et ecclesiis iniurias et dampna inferens, propter quod accidit, ut, dum ipse moreretur, pape sompniavit in urbe, quod Karolus Marcellus rex Francorum corpore et anima duceretur ad infernum. Misit ergo papa nuncios ad Aurelianum, qui aperto monu45 mento serpentem mire magnitudinis invenerunt corpore non reperto.

b

с

a non tamen opere consumata add. A. от. А. Frising C. d fecit C. e cui - Eychstetensem om. B 1. quod dicitur om. C. genitricis om. C. i om. C.

h in

8 om. C.

1 Der folgende Abschnitt findet sich in des Jordanus von Osnabrück 50 Schrift De praerogativa imperii Romani (Ausg. v. Waitz S. 63). Ausser an dieser Stelle hat Andreas die Schrift des Jordanus nicht benutzt.

Ekk. Anno igitur primo imperii Constantini V., qui est dominice incarnacionis 742., Karolus Marcellus Pippini filius, maior domus in regno Francorum, quem quidam vocant regem, obiit relinquens filios tres, Pippinum, Karlomannum et Griphonem. Quorum Gripho, qui erat minor natu, matrem Suanahildem habebat, neptem Odilonis Bawariorum ducis. Hie 5 Gripho fratribus suis subiectus esse nolens, quamvis sub eis honorifice viveret, multa bella adversus fratres movit, sed parum profecit. Tandem Bawariam peciit ipsumque ducatum in suam potestatem redegit; Tassilonem cum Hiltrude in dedicionem accepit. Hec audiens Pippinus cum maximo exercitu venit in Bavariam fratremque suum Griphonem cum omnibus suis 10 cepit, Tassilonem in ducatum restituit domumque reversus Griphoni more ducum 12 comitatus dedit. Sed ille tali beneficio contentus non fuit. Qui postea anno 5. Pippino nunciatur occisus. Pippinus autem et Karlomannus regnum, quod communiter habuerunt, inter se diviserunt. Karlomannus Austriam et Alemanniam atque Thuringiam sortitur, Pippinus 15 vero Burgundiam, Neustriam atque Provinciam. Iste Karlomannus anno 6. sui principatus divino succensus amore Romam tendens Zacharie pape se obtulit et ab eo clericus factus habituque mutato monachicum capiens a indumentum, in monte Soracte sive Syrapti constructo monasterio apud ecclesiam B. Silvestri cum fratribus secum ad hoc venientibus per aliquot annos optata quiete fruebatur. Sed cum ex Francia multi nobilium ob vota solvenda Romam commearent et eum velud dominum quondam suum preterire nollent, ocium, quo maxime delectabatur, crebra salutacione interrumpentes locum mutare compellunt. Nam cum huiusmodi frequenciam proposito suo vidisset officere, relicto monte in Samnium provinciam 25 ad monasterium S. Benedicti situm in monte Cassino se contulit et ibi, quod reliquum fuit, vite tempus complevit. Pippinus vero anno domini 751. S. Burchardum Wircziburgensem episcopum et Folradum archicappellanum, quem quidam abbatem, quidam presbiterum scribunt, ad Zachariam Romanum pontificem misit, ut consulerent eum super 30 regibus, qui in tempore illo fuerunt in Francia, nomen tantum regis, sed nullam potestatem regiam habentes.

Ubi advertendum, ut colligitur ex hystoria Francorum et antiquis cronicis, quod anno domini 421. Faramundus primus rex Francorum moritur. Cui successit Clodius rex 'secundus. Post quem 35 regnavit Meroveus filius Clodii, a quo reges Francorum Merovingi nominati sunt. Aliquibus regibus intermediis Clodoveus suscepit regnum Francorum anno domini 484. Hic traditur primus rex christianus Francorum fuisse et per S. Remigium Remorum episcopum cum omni gente Ekk. sua baptizatus. Ab hoc Clodoveo per succedencia tempora imperatoribus 40 egregiis respublica Francorum gubernata fuisse dinoscitur usque ad propinqua tempora Pippinorum et Karolorum, qui maiores domus in regno Francorum ab historiographis appellantur, eo quod regni amministracionem et omnia, que vel domi vel foris agenda erant ac dispensanda, per eos procurabantur. Quorum originis descripcio 45 incipit secundum cronographos ab Arnulfo viro deo dilecto, qui floruit anno domini 670. tempore Constantini IV. Horum temporibus per levitatem regum respublica aliquantum dilapsa per hos egregios, de quibus nunc sermo est, ad dignitatem pristinam magnificencius est reducta. Istis prehabitis sciendum, quod Franci ex antiqua regumd stirpe reges 50 b cupiens C. papam statt Rom. pont. C. e fuisse Franc. C.

d

a

om. B 1.

habere solebant, qui a Meroveo Clodii secundi regis eoruma filio Mero- Ekk. vingi dicebantur, quemadmodum prenarratum est. Quorum genealogia usque ad Hildericum tunc temporis regem permanebat, in quo eciam deficiebat. Sed licet in illo finita possit videri, iam dudum tamen nullius 5 vigoris erat nec quidquam clarum in se preter inane regis vocabulum preferebat. Nam et opes et potencia regni penes palacii prefectos, qui maiores domus dicebantur et ad quos summa imperii pertinebat, tenebantur, nec aliud quidquam regib permittebatur, quam ut regio nomine tantum contentus crine profuso, barba summissa solio resideret ac speciem O dominantis effingeret, legatos undecunque venientes audiret eisque abeuntibus responsa, que doctus erat aut iussus, ex sua velut potestate redderet, cum preter inutile regis nomen et precarium vite stipendium, quod ei prefectus aule, prout videbatur, exhibebat, nichil aliud possideret quam unam eciam perparvam redditus villam, in qua domum et ex qua 5 famulos sibi ministrantes atque exequium exhibentes pauce numerositatis haberet. Quocunque eundum erat, carpento ibat, quod iunctis bubus et bubulco more rustico agente trahebatur. Sic ad palacium, sic ad publicum conventum, qui Kal. Maii ob regni utilitatem annuatime celebrabatur, ire solebat et coram tota gente presidens omnesque salutans et ab eis salu0 tatus debitisque obsequiis honoratus, sic domum rediebat sicque secum ad alium Maium residebat. At regni amministracionem et omnia, que vel domi vel foris agenda erant acd dispensanda, prefectus aule procurabat. Quo officio tunc, cum predicti legati, scilicet Burchardus et Folradus Romam mittebantur, Pippinus Karoli filius itemque Karoli Magni pater 25 iam velut hereditario iure fungebatur. Zacharias vero papa super huiusmodi negocio consultus, scilicet, an ille deberet esse rex, qui ocio deditus Jac.1 solo nomine regebat, vel ille, qui omnino pondus regni sustentabat, remandavit illum debere regem vocari, qui utilius regni gubernacula regeret. Qua responsione Franci animati Hildericum cum uxore sua in monasterio 30 recluserunt et Pippinum sibi regem constituerunt. Quem S. Bonifacius Elk. Mart. Moguntinensis archiepiscopus iussu pape in regem unxit in Suessionum Ekk.

civitate.

3

Hiis temporibus, scilicet Pippini regis Francorum et filii sui Karoli, qui dictus est Magnus, Erhardus episcopus 35 Ardinacensis et Albartus archiepiscopuss Caselensish clari habentur. Qui ambo Ratisponam venerunt et ibidem post sanctas et varias doctrinas eorum migraverunt ad celestia et apud inferius monasterium sepulti sunt. Erat i autem inferius monasterium adhuc pusillum et exiguum 40 tam in capacitate quam in redditibus suis, ut referunt quidam. Sed predictorum sanctorum gracia populus ibidem concurrere cepit et suis elemosinis eandem domum domini locupletare et augere satagebat. Tunc temporis fuerunt in

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

50

1 Graesse S. 832.

2

Vgl. Megenbergs Vita S. Erhardi, cap. 2. Acta SS. Jan. 1, 542b.

3 Quelle vielleicht Vita Albarti; Pez, Thes. 2,3, 181.

4

So ähnlich Meyenberg im 5. Kap. des Tract. de l. p. Doch schreibt

er dort den Aufschwung nicht den beiden Heiligen zu: rüchter, Gesta Caroli Magni S. 24.

Vgl. auch Dürr

Ekk.

(704. Ratharius.) Anno domini 704. Ratharius ex advena Ratisponensi sedi episcopus est prefectus1.

(716. 89. Gregorius II. Sed. an. 10.) . . . . Hic Gregorius Winfridum, qui postea Bonifacius dictus est, genere Anglum Germanie gentibus verbum salutis predicantem Mogoncie 5 archiepiscopum ordinavit, qui multis populis et gentibus verbo et exemplo profuit. (Gaubaldus primus. Sedit an. 222.) Ab3 illo Bonifacio precepto dicti Gregorii pape huius nominis II. a Gaubaldus Ratisponensis episcopus ordinatur primum legitimus. Nam antea non erant legitimi pastores. Sed hoc 10 quidam scribunt factum fuisse sub Zacharia papa. Ab illo Gaubaldo notabiles et approbati episcopi numerantur. Sub illo eciam episcopo Babaria nuper fuit ab hereticis mundata et in parrochias divisa1..

(718. 66. Leo III. Reg. an. 24.) Anno domini 718. Leo pretor 15 orientalium, genere Syrus, regnare cepit regnavitque annis 24. Hic Mars, sciendum et diligenter attendendum, quod secundum cronicam Marsilii primitiva occasio translacionis Romani imperii de Grecis in Francos fuit discordia inter imperatorem Leonem III. et Romanam ecclesiam circa veneracionem ecclesiasticarum ymaginum. Leo enim III. imperator 20 Christi et sanctorum ymagines dicebat minime venerandas, quia species ydolatrie videbatur. Gregorius vero III., qui tunc Romane presidebat ecclesie, affirmat Christi et sanctorum ymagines venerandas. In hoc siquidem suo proposito Leo imperator predictus sic perseveravit, quod de Constantinopoli Romam veniens omnes Christi et sanctorum ymagines, 25 quas Rome reperit, abstulit et secum Constantinopolim asportavit easque per sentenciam igne dampnanda cremavit. Propter quod dictus pontifex Gregorius III. prefatum Leonem imperatorem anathematiza vit et omnia tributa Romane urbis et Italie sibi dari prohibuit Romeque congregans synodum veneracionem ymaginum confirmavit et violatores 30 huiusmodi anathemate condempnavit b. Deinde Leo predictus in hoc proposito moritur eique successit in imperio filius eius Constantinus V. eiusdem cum patre propositi. Et quoniam imperator hic in nullo Romane favebat ecclesie, propterea papac Stephanus II. imperium Romanum transferre de Grecis in Francos aliqualiter ordinavit veniente Pippino Franco- 35 rum postmodum rege, qui dicto pontifici supervixit. Et ideo, quod ab aliquibus dicitur tempore huius Stephani fuisse translatum imperium a Grecis in Francos, intelligi debet, quod fuerit huiusmodi ordinata trans

folgen.

a secundo C. b dampnavit C.

C

Steph. II. papa C.

Aehnlich in Megenbergs Tract. de lim. p. R. cap. 2.

2 739-761. Vgl. Janner 1, 90. Andreas lässt Sindbert schon 752

8 Aehnlich in Megenbergs Tract. de lim. p. R. cap. 2 und 6.
4 Fast die gleichen Worte das. cap. 2.

40

5 Aus Kap. 5 des Tractatus de translatione imperii des Marsilius 45

von Padua.

Andreas mildert hier des Marsilius Ausdruck anathematizare praesumpsit und lässt vom Folgenden auch die papstfeindlichen Worte weg. Marsilius fährt fort: et totam Apuliam totamque Italiam et Hispaniam ab eius obedientia separari suasit, et quantum in ipso fuit, hoc opere, 50 quamvis minus debite, adimplevit. Eidem etiam vectigalia, nescio qua auctoritate, sed bene qua temeritate, solenniter interdixit.

lacio, non tamen opere consummata. Fuit igitur huius pape Stephani Mars. tempore imperii Romani ad Francos ordinata translacio a, quorum favorem et beneficiab Romani clerici senciebant in multis.

(735. 91. Zacharias. Sed. an. 19.) Zacharias nacione Grecus con- Flor. 5 stituit, ne sacerdos velato capite celebret nec cum baculo. Hic in Mart. Lateranensi ecclesia corpus B. Georii martiris cum epitaphio grecis litteris exarato reperit et cum magna sollempnitate ad velum aureum in ecclesia sui nominis recondidit. Item 4 libros dyalogorum B. Gregorii transtulit Ekk. in grecum. Hic papa omni virtute ornatus moritur et ad S. Petrum tumu10 latur.

Sub hoc papa facta est distribucio episcopatuum de consensu Flor. Pippini regis Salczburg, Regenspurg et Frisingen . Sanctus quoque Bonifacius Moguntinensis archiepiscopus, cuius natalis est Nonis Junii, auctoritate ipsius Zacharie pape duos in parrochia sua episcopatus facit d, Wircziburgensem scilicet, cuie S. Burchardum, et Eychstetensem, cui S. 15 Willibaldum comprovinciales suos primos episcopos ordinavit.

Quoniam hic incidit historia Pippini, ut sciatur, quis fuerit iste Mart. Pippinus, libet per repeticionem precedencium seu anticipacionem Ekk. sequencium aliquantulum huic immorari.1 Pippinus dictus Grossus, Jord. filius Ansgisi, in regno Francie primus fuit post regem et dicebatur maior 20 domus, scilicet ubi nunc est palacium Treverense, a quo palacio modo dicuntur comites palatini, qui olim maiores domus dicebantur. Huius Pippini principale domicilium erat in Colonia Agrippina in loco, ubi nunc est monasterium, quod dicitur S. Marie in Capitolio. Hoc siquidem Plectrudis dicti Pippini Grossis coniunx fundavit in honore dei genitricis 25 ibique conventum monialium congregavit et illum locum multis diviciis et ornatu regio sublimavit, in quo et post mortem voluit sepeliri. Tandem prefatus Pippinus coniugem suam Plectrudem ad tempus deseruit et illicite exorbitans Alphaidi meretrici adhesit. Super quo dum B. Lambertus Traiectensis episcopus ipsum argueret, Dodo prefate Alphaydis frater ipsum 30 occidit. Considerans vero Pippinus, quod propter suum peccatum Christi sacerdos martirium subiisset, rubore et verecundia confusus reversus est Coloniam ad Plectrudem coniugem suami legitimam Alphayde gravida derelicta. Cum autem Alphaydis peperisset, nuncius venit ad regem, ut sibi nova nunciaret. Sed inveniens regem inter nobiles et cum coniuge 35 sedentem dixit: Vivat rex, quia Karolus est, cum hoc verborum tegumento innuens, quod Alphaydis pulchrum filium genuisset. Est igitur Karolus lingwa germanica veli teutonica i homo robustus magna habens membra. Respondit rex: Bonum nomen est Karolus.

Iste Karolus dictus Marcellus expulsis filiis legitimis patris sui 40 Drogone et Germoldo in amministracione regni patri successit. Erat autem tyrannus multas clero et ecclesiis iniurias et dampna inferens, propter quod accidit, ut, dum ipse moreretur, pape sompniavit in urbe, quod Karolus Marcellus rex Francorum corpore et anima duceretur ad infernum. Misit ergo papa nuncios ad Aurelianum, qui aperto monu45 mento serpentem mire magnitudinis invenerunt corpore non reperto.

a non tamen opere consumata add. A.

b

от. А. c Frising C. d fecit C. e cui- Eychstetensem om. B 1. f quod dicitur om. C. 8 om. C. genitricis om. C. от. С.

h in

1 Der folgende Abschnitt findet sich in des Jordanus von Osnabrück 50 Schrift De praerogativa imperii Romani (Ausg. v. Waitz S. 63). Ausser an dieser Stelle hat Andreas die Schrift des Jordonus nicht benutzt.

« AnteriorContinuar »