Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Ego Adrianus catholice ecclesie Episcopuз (ss.)
Bene valete" in monogrammate).

Ego Guido presbyter cardinalis tituli ss. † Ego Imarus Tusculanus Episcopus. ss. Ego Odo Diaconus Cardinalis sancti Georgii ad velum aureum. ss. † Ego Gregorius Sabinensis Episcopus. ss. † Ego Aribertus Presbyter Cardinalis tituli sancte Anastasie. ss. † Ego Julius Presbyter tituli sancti Marcelli. ss. † Ego Odo Diaconus Cardinalis sancti Nicolai in carcere Tulliano. ss. Ego Octavianus Presbyter Cardinalis tituli sancte Cecilie. ss.

Datum Rome apud sanctum Petrum per manum Rolandi sancte Romane ecclesie Presbyteri Cardinalis (et cancellarij, XIIII) kalendas Maij, Indictione III Incarnationis dominice anno M° C° L° V°. Pontificatus vero domini Adriani Pape IIII" anno primo.

IV.

Anno 1176, die 10a mensis Augusti.

Casimirus dictus Justus Dux Poloniae, monasterium Cisterciensis ordinis Sulejoviae fundat (').

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Ego Casimirus Dux Poloniae notum facio praesentibus et futuris, quod ego ob animae meae remedium et

(1) Ex apographo confirmationis Boleslai Pudici an. 1262, quod e libro donationes ecclesiae metropolitanae Gnesnensi factas exhibente, in archivo Capituli ejusdem ecclesiae asservato descriptum erat. De fundatione monasterii Sulejoviensis anno 1176, vide quod refert Długossius Lib. VI. p. 531. Conf. etiam Damalevicii,,Series Archiep. Gnesn". p. 118. Privilegium confirmationis an. 1262 praedictum, inferius descripsimus Nro Lo.

[ocr errors]

omnium tam praedecessorum quam successorum meorum, contuli deo et beatae Mariae et fratribus ordinis Cisterciensis ad claustrum construendum cum dei adjutorio et nostro, villam et fundum quae Siliow (2) vulgariter appellatur, cum omnibus pertinentiis suis, videlicet Strzelce et Dambrowa (3); et ut nostrae devotionis benevolentia clarius elucescat, conferimus eam cum familiis suis et utilitatibus universis. Insuper addimus ad juvamen monasterii supradicti Beldrzykow montem et Buchine (4). Confero etiam Campa (5), Pucenow (6), Manow, Szczepanow et Petrow (7), sicut Comes Rescelaus (8) tenuit. His addimus Chennam cum haeredibus suis et Thandow (9). Conferimus etiam eidem claustro singulis annis tredecim plaustratas salis integraliter, sicut de Russia ducuntur, de theloneo in Sandomiria (10) recipiendas; et alveum salis in Cracovia, et novem castores annuatim de camera mea recipiendos. Foro autem praedictae ecclesiae et omnibus quae contuli,

(2) Sulejów nunc oppidum in sinistra ripa fluminis Pilicia dicti, ecclesia parochiali insigne, in regione Petricoviensi; et ejusdem nominis contiguus pagus in dextra Piliciae ripa situs, regioni tamen Opocznensi adscriptus.

(3) Strzelce, pago Sulejoviensi proxima villa. Dąbrowa, villa parochialis in territorio Opocznensi, regione Szydłoviecensi.

(+) Baldrzychów góra, villa parochialis in regione Zgiersensi sita: Busina villa parochiae Bałdrzychoviensis, regionis autem Szadcoviensis; Buczina autem secundum Długossium. In apographo perperam Bechine legebatur.

(5) De eadem villa Campa privilegium Boleslai Ducis Siradiae anno 1233 monasterio Sulejoviensi collatum, et inferius Nro XXIIIto descriptum loqui videtur, eandemque a flumine Ner dicto, quin et a pago Baldrzychów non longe distare docet. In confirmatione vero antiqua privilegiorum et donationum monasterio impertitarum, per Conradum Ducem Cracoviae et Siradiae anno 1242 edita, inferius Nro XXXIo afferenda, in qua omnes hae villae recensentur, nulla fit de villa Kampa vel Kępa mentio; neque in Baldrichoviae oris et prope Ner flumen est aliqua bujus nominis villa: quare de pago, Kepina dicto, in parochia Graboviensi, regione vero Lanciciensi sito, hic agi non dubitandum putem.

(6) Pucenów falso authographon exhibet, Paczanow autem Długossius: quorum nominum quum neutrum ad ullam hujus provinciae villam applicari possit, multo verius praedictum Conradi privilegium anni 1242, Pucenoviae loco Prasinów villam recenset, quae hodie Prusinovice vocatur, parochiae Leźniczka, territorii Lanciciensis, regionis Zgiersensis.

(7) Mianów villa regionis Zgiersensis, parochiae Kałów; Szczepanowo in regione Lanciciensi, parochiae Umienie; Piotrów, ni fallor, in regione Szadcoviensi, parochia Wierzchy; aliud enim Piotrków, quod in regione Orłowiensi prope Gostynin in parochia Białotarsk situm est, nimis longe ab aliis praefatis bonis distat.

(8) Ruslaum Długossius I. c. memorat, verius tamen Ratslaus in praedicto Conradi Ducis anni 1242 privilegio nominatur.

(9) Vide inferius adnotationem 13am.

(10) Sandomiria urbs ad Vistulam, olim provinciae, nunc territorii regionisque caput.

confero plenam libertatem et omnis tributariae servitutis immunitatem, ita quod homines eorum, cujuslibet_conditionis sint, ad nullam saecularem audientiam provocentur praeter nostram, et cum litera nostra quidem et sigillo. Ad castra vero construenda vel constructa linienda, vel expeditiones communes nullatenus ire compellantur. Powoz non ducant, naras et alias solutiones omnino non solvant. Theloneum et naulum, vendendo vel emendo sive itinerando, non solvant. Sciendum praeterea, quod forum monasterii supradicti cum pertinentiis suis conductum nullum ducit. Fratres autem causas, quae inter homines suos ex utraque parte contigerint, sive civiles sive criminales judicabunt, solutiones libere recepturi. Sciendum denique, quod dominus Petrus Gnesnensis Archiepiscopus, hujus sancti operis coadjutor esse cupiens, divina instinctione et mea et Fulconis Cracoviensis Episcopi petitione, decimam de Sylio cum pertinentiis suis, decimam de Bela, de Lanchno, de Milejow (11), de Stampis, de Stibor et Domecelavz (12) contulit eisdem fratribus. Ecclesiam quoque de Beldrzyków cum decimis, decimam de Standau, de Chenna, de Pasturow (13) contulit, et sigilli sui et nostri et Fulconis Episcopi Cracoviensis munimine roboravit. Acta sunt haec anno ab incarnatione domini MCLXXVIo in ecclesia sancti Blasii.

(11) Biala et Łęczno villae ad parochiam Sulejów pertinentes, Milejów villa parochialis, omnes Sulejoviae proximae, in regione Petricoviensi sitae,

(12) Stampis, Stibor, Domecelavz (Domeczelan apud Długossium), corrupta nomina esse puto villarum Stępiew parochiae Wojkoviensis, regionis Siradiensis, vel Stępka parochiae Wygiełzoviensis, regionis Szadcoviensis; Stobniciae parochiae Sulejoviensis, et Domiechowice parochiae Bełchatoviensis, ambas vero regionis Petricoviensis.

(13) Standów quod paulo superius Tandów, apud Długossium etiam Taniow dictum est, nec non Chennam et Pasturów frustra in hac provincia quaesiveris. Vero non absimile mihi tamen videtur, hic de villis Dioecesis Cracoviensis omnibus simul regioni Szydłoviensi adscriptis agi, quarum scilicet Staniowice ad parochiam Chomentów, Chańcza ad parochiam Kutuszów, Pasturka vero ad parochiam Pińczoviensem pertinet.

V.

Anno 1187. (Plosci).

Sententia Casimiri Justi Ducis et Monarchae Poloniae ejusque consiliariorum, de beati Benedicti capella ad canonicos ecclesiae cathedralis Plocensis pertinente, a Crivosandone vero quodam et Cetheo sibi vindicata (1).

Anno millesimo centesimo octuagesimo septimo incarnationis dominicae, Crivosandum cum Cetheo excitavit inimicus homo, injuriose reclamare capellam beati Benedicti in audientia Incliti Ducis Casimiri suorumque Principum, videlicet duorum Episcoporum, Plocensi Vitho (sic), atque Cujaviensi Stephano (sic) (2), et Zirone Illustri Comite, et Nicolao Primate (sic), quibus sic placuit litem dirimere: ut quod esset juris ecclesiae, testimonio venerabilis praepositi Barthonis, Canonicis cederet; et quod reclamantium, Crivosand sacramento retineret. Ut autem hoc firmius remaneret in posterum, sicut Crivosand tantum villam Crow (3) temerario sacramento avulsit ab ecclesia, in qua tamen sortem unam et villae decimam ecclesiae se confessus est dedisse, ita memoratus praepositus, Cisow (4) villam totam cum ecclesia Canonicis intemeratae virginis sub forma intrandi manus reverendi Episcopi Vithi et ibidem praesentis, in sempiternum confirmavit, quod supra memoratorum Episcoporum anathematis confirmatum est sententia (5).

(1) Ex exemplari Naruszeviciano manuscripto, quod in relicto post mortem ejus monumentorum corpore ad historiam Polonicam conscribendam servientium, Nro 62 reperitur, in quo autem de tabula authentica in tabulario Capituli Plocensis asservata, sigillisque Casimiri Ducis et Viti Episcopi munita, fit mentio.

(2) Errat igitur Długossius Lib. VI. p. 561 et post eum Damalevicius (Vitae Vladislaviensium Episcoporum p.146), qui Stephanum Episcopum Cujaviensem anno demum 1190 vel 1191 ad eam dignitatem pervenisse tradunt.

(3) In indice villarum aliorumque locorum provinciae Plocensis et Masoviensis, frustra villam Crow vel Krow quaesivi; facile tamen eam esse, quae hodie Krobia appellatur, putem, quum ejusdem sit et provinciae Plocensis et territorii regionisque Ostrolencensis, cujus est villa Czyżewo, de qua inferius agetur. Krobia ad parochiam Kadzidlensem (Kadzidło) pertinet.

(4) Czyżewo Kościelne haud dubie villa ad parochiam oppidi Czyżewo pertinens, vel ipsum immo oppidum.

(5),,Silentio" perperam in apographo legebatur.

tas, vel aat (1).

ivens,

s sub

anum
uxor

e, in

abus

etera

loco,

oque

izesk

nica,

pere

zevii

nitus

dem,

ipta,

ɔssio

ensis

207

auca

itow

ciae

ate,

em

nt:

an

« AnteriorContinuar »