Imágenes de páginas
PDF
EPUB

anno domini M° CC° LXXX° VIo in vigilia beati Johannis Baptiste. Presentibus hiis: Comite Jarozlao Palatino Cuyaviense, Comite Woicech Castellano Wladizlaviense, Comite Dominico Castellano Bidgostiense, Comite Mirozlao Kobeliza Judice curie nostre, Comite Bartossio Subjudice nostro, Comite Trsebomislio Subcamerario nostro, et aliis quam pluribus fide dignis.

auctore Archidiacone Gnesnensi (ap. Sommersb. II. 79) a. 1335 mortua est, filios habuit Vladislaum et Boleslaum (Vid. Nakielscii Miechoviam in privil. a. 1313 p. 247 et Naruszewicii T. V. 18), quorum posterior a. 1323 jam e vivis excessisse videtur (v. Dlug. IX. 981), filiamque, nisi fallimur, Salomeam, quae a. 1301 mortua esse traditur (vid. Dzierzwa p. 43). In simili nominum errore versantur quoque Lucas Dayid Annalium Borussicarum scriptor (Preuss. Chronik V. 155) et Nakielscius noster (Miechov. p. 248); quorum ille filios Ziemomysli Ziemovito tribuit, is vero virilem Ziemoviti Dobrzynscii prolem Ziemovito Masoviensi; neque minus doctiss. Stronczyński, qui in privilegio a. 1278 N. 16 (vid. ejus opus: Wzory pism" etc.) contractum Ziemomysli nomen in Ziemoviti mutavit. Quod vero Dlugossius narrat (VIII. 848), hunc principem nobilitati Cujaviensi ob favorem in Germanos et maxime equites ordinis Teutonici invisum, per annos duodecim exulare coactum fuisse, id, quamvis et Naruszevicio (V. 434) et Roepello (I. 543) valde dubium videatur, verisimile fiet, si, quae ex tabula Stronczyńsciana paulo superius allata cognoscimus, cum iis contulerimus, quae a Bascone (77 ap. Sommersb.), Dlugossio (VII. 786, 791) et Dogiello (privil. an. 1271 N. XXXVI. T. IV. p. 30) non obscure indicantur. Siquidem inde patebit, Ziemomyslum statim post mortem patris, aut etiam prius, cum Boleslao Calissiensi Duce bellum gerentem per seditionem nobilium possessionibus suis exutum fuisse; neque ei ad eas recuperandas profuisse videtur, quod a. 1269 Boleslao sit reconciliatus. Quanquam enim ex privilegio, quod est apud Lucam Davidem (III. 36 append.) conjici possit, eum a. 1276 per breve admodum tempus sceptro potitum esse, verisimilior tamen fit conjectura ex privilegio anni 1271 Dogieliano, eum prorsus a principatu exclusum mansisse, quum Boleslaus Calissiensis Magistratibus Cujaviensis Ducatus pro suo arbitratu imperaret, neque minus ex Naruszevicii testimonio (V. 423), quo ostenditur, fratrem ejus majorem natu, Lesconem videlicet Nigrum, a. 1275 Ducis Cujaviensis et Junivladislaviensis titulo usum esse. Tandem Premislaus II. Dux Majoris Poloniac arbiter causae factus Ziemomyslum Lesconi reconciliavit, eique restitutionem amissi Ducatus. pollicitus est ea conditione, ut repudiatis, quos suo favore complexus erat, Germanis, Cujaviensem nobilitatem ad honores et consilia adhiberet. Undecim igitur annos (ab initio 1268 ad finem 1278) adversa fortuna premebatur Ziemomyslus. Quodsi vero patre nondum mortuo principatum Cujaviae nactus ante a. 1268 exsulare est coactus, neque statim post reconciliationem opera Premislai factam possessionem amissam recuperavit, augendus etiam erit annorum infortunii cjus numerus.

LXVII.

Siradiae, anno 1287 die 1 mens. Januarii.

Lesco dictus Niger Dux Cracoviae, Sandomiriae et Siradiae, venditionem Advocatiae oppidi Novae Bresniciae a Catherina vidua Martini Advocati prioris antiquae Bresniciae Hankino leviro suo factam ratam esse jubet, variaque privilegia Advocato novae civitatis largitur (1).

In nomine domini, amen. Ne, que aguntur in tempore, per fluxum temporis in obliuionis scrupulum deducantur, expedit, ut cuncta racionabiliter rite scripture testimonio roborentur. Proinde nouerint tam presentes, quam futuri uniuersi: Quod nos Lesthko Dux Cracouie, Sandomirie et Siradie, racionabili freti consilio, dum ciuitatem nostram Brzesznyczam ad locum, in quo apcius et comodius vallo municionis firmarj possit, transferri cuperemus, Katherina relicta Martini sculteti antique ciuitatis ibidem, nequiens per se, vel aliquem de amicis suis proximis, locacioni ciuitatis ad alium locum transposite, prout opus fuerat, intendere, in nostra presencia cum suis pueris sponte constituta, Hankino leuiro suo aduocaciam in ciuitate noua locanda, pro certa summa pecunie, publica voce contulit jure hereditario imperpetuum cum suis posteris possidenda (sic), et sic prahabita (sic) Katherina sibi suisque posteris super eandem aduocaciam silencium imposuit, villicacionem et omne jus villicacionis in antiqua ciuitate integraliter cum omnibus usibus pro se reseruando. Hankinus eciam nurui sue satisfaciendo, non solum marcas argenti eidem dedit, sed jure hereditario unum macellum carnificum, unum bancum pistorum, et unum sutorum bancum a solucione census imperpetuum

(1) E tabula authentica confirmationis Regis Casimiri Jagellonidis anno 1466 impertita, in magno tabulario publico Regni Poloniae inter archetypa exempla Nro 647 asservata, cetera quoque Advocatiae Brzeznicensis privilegia annis 1265, 1318, 1345, 1409, 1422 et 1441 a Ducibus Regibusque collata ad verbum deprompta continente, quae in hoc tabularum corpore passim exhibenda sunt.-Conf. tabulam Nro LImo praemissam, quae tamen, quum confirmationem anni 1466 tunc nondum nacti essemus, non nisi secundum libri XXIIIii tabularii praefati tenorem typis describi potuit.

libere cum suis posteris assignauit. Nos igitur, audita huius ordinacionis serie, prenominato Hankino et suis successoribus seu heredibus aduocaciam imperpetuum confirmamus, dantes eidem omnino liberam facultatem balnea construere, maccella, bancos pro pane vendendo, curiam pro mactandis peccoribus et bancos sutorum, molendinum seu molendina ex utraque parte ciuitatis; que libera omnino omnia esse volumus a solucione census, et ab omni exaccione pacifica et quieta. De uniuersis judicijs aduocatus debet tercium denarium recipere, pro nobis duobus denarijs reseruatis. De censu autem quinque denarij nobis cedent et sextus ad advocatum pertinebit. In omnibus autem alijs, aduocatus et ciues sua jura teneant et gubernent, secundum locacionem ciuitatis Nouiforj. Quod si super aliquo dubitatum fuerit articulo, ad jus ciuitatis Nouiforensis per ipsos est recurrendum. Item addidimus aduocato prehabito piscacionem in Wartha fluuio, et littorum eiusdem utilitates, in quantum circa idem littus territorium pertinens ad Brzesznyczam se extendit. Venacionem quoque in districtu Brzeszniczensi eidem aduocato et suis posteris addidimus, et facultatem, quolibet modo seu artificio, genus omne ferarum capiendi. Preterea volumus et dignum duximus admittendum, quod tam Aduocatus, quam ciues sepedicte ciuitatis in toto districtu villarum sibi adiacencium Dupycze videlicet et Cruplyno, Dworzyschowicze et antique ciuitatis Brzeszniczie (2) pascuis uti libere valeant et lignis sine omni contradiccione. Damus autem ciuibus de Brzesznycza locatis per Hankinum in Noua Ciuitate ab omni censu, spacio sex annorum, plenariam libertatem. Qua euoluta, jure Nouiforj subesse nobis in omnibus tenebuntur. Ut autem hec omnia supradicta robur perpetue stabilitatis obtineant, et nullius calumpnie scrupulo vel temeritatis possint aliquatenus prepedirj, presentem paginam nostrj appensione sigilli fecimus consignarj. Actum in Siradia, anno domini millesimo ducentesimo octuagesimo septimo. Presentibus hijs, quorum hec sunt nomina Comes Mathias, Comes Paulus castellanus, dominus Michael cancellarius siradiensis, Comes Mostignews castellanus de Roszprza, comes Miscissius judex siradiensis, dominus Philippus judex siradiensis, dominus

(2) Dupice et Kruplin parochiae Brzeźnicensis, Dworszowice autem et Antiqua Brzeźnicia parochiales villae, omnes Petricoviensis territorii et Radomscensis regionis, in propinquo Brzezniciae oppidi sitae.

Philippus (?) (3) succancellarius cracouiensis, Nicolaus clericus, qui hoc scripsit priuilegium. Datum in Siradz infra octauas Natiuitatis Christi per manum domini Jaszkonis cancellarij (?) (3) siradiensis.

(3) Suspecta nobis est duorum in hac tabula judicum duorumque Cancellariorum Siradiensium mentio, qui omnes huic tabulae conscribendae testes affuisse indicantur. Facile autem id errore describentis evenisse, et quidem verba „Judex Siradiensis, dominus Philippus" perperam bis repetita esse puto; quibus omissis, Philippum non judicem Siradiensem, sed Subcancellarium Cracoviensem unum tantum fuisse patebit, qui etiam, quum dominus appelletur, quanquam reliquis Comitum titulus tribuatur, sacerdos fuisse videtur, judicisque provinciae Siradiensis munere civili fungi vix potuit. Neque aliud de Jascone illo existimandum, qui ad finem tabulae nostrae Cancellarius Siradiensis dicitur, quam quod culpa describentis ita appellatus. sit, quum rectius Subcancellarius appellari debuisset. Quae quidem omnia ne leviter asseruisse videamur, vide sis Lesconis Nigri et Vladislai Loctici tabulas annorum 1279, 1280, 1287, 1288 et 1291, nostro hoc corpore, Maciejovii opere „Pamiętniki” etc. (II. 383), nec non Nakielscii Miechovia (p. 210-212) contentas; quae dominum Jasconem vel Joannem Subcancellarium Siradiensem, dominum Philippum Canonicum Sandomiriensem Subcancellarium Cracoviensem, dominum Michaelem anno adhuc 1288 et 1291 Siradiensem, Procopium vero Cracoviensem Cancellarium fuisse docent. Ne autem quis Philippum praedictum alterius cujusdam ditionis Lesconis Nigri provinciae judicem fuisse autunet, etiam adjiciendum est, anno 1287 et 1288 judicem Cracoviensem Laurentium, Sandomiriensem vero Petrum fuisse. (Vid. Nakielscii Miech. p. 210, 211). Comes Mathias, qui inter ceteros testes primus in tabula nominatur, cujus tamen munus non designatur, Palatinus sine dubio Siradiensis erat, et quidem is, qui anno posteriore, die scilicet 25 Junii a Conrado Duce Masoviae proelio victus et occisus est. Vid. Dlugoss. (Lib. VII. 849). Eundem quoque Mathiam anno 1265 dignitate Subcamerarii Siradiensis functum esse, argumento tabulae superius Nro LI. praemissae innixus existimo. Mscislaum seu Mscissium anno adhuc 1291. Judicem Siradiensem fuisse, tabula anni ejus inferius Nro LXXV. exhibita docet.

LXVIII.

Gnesnae, anno 1288 die 23 mens. Aprilis. Premislaus II Dux Majoris Poloniae, commutationem bonòrum Dobrowo, Sadów, Kwiatkowo, Leszno et Rzuchowo, nec non decimarum de villis quibusdam ad coenobium Byssoviense Cisterciensis ordinis pertinentium, pro decimis villarum nonnullarum prope Byssoviam in Castellania Naklensi sitarum, Archiepiscopo Gnesnensi competentibus, ab Engelberto Abbate Byssoviense cum Jacobo Archiepiscopo pactam ratam esse jubet (1).

In nomine domini, amen. Ut varietas temporum cum suis decursibus ea quae disponuntur consilio maturato, in oblivionis non deducat abyssum

(1) Ex apographo de codice privilegiorum tabularii Capituli metropolitani Gnesnensis, olim auctoritate Francisci Waliński Canonici et Notarii Capituli ejus descripto. Tabulam hanc

a memoria posterorum, sagaci sapientum consilio consueverunt authenticarum scripturarum et testium fide dignorum testimoniis perennari. Hinc est, quod nos Premislaus secundus dei gratia Dux Majoris Poloniae, notum esse volumus universis tam praesentibus quam futuris: Quod accedens ad nos Engelbertus Abbas de Byssovia Cisterciensis ordinis, suo et sui conventus nomine, nobis humiliter supplicavit, ut nos ipsorum commodo consulentes, pro ipsis et cum ipsis venerabili in Christo patri domino Jacobo Archiepiscopo Gnesnensis ecclesiae nostras preces porrigere efficaciter dignaremur, quatenus idem venerabilis pater pro ecclesia ipsorum de Dobrow et ejus pertinentiis, haereditatibus videlicet ipso Dobrow, Zadowo, Kwetkowo, Lesno et Rzuchowo (2) et decimis earundem, ac decimis aliarum villarum ad eandem ecclesiam pertinentium, scilicet: Bruzowo, Kolnicza, Janiszowo utriusque, Wola, Głowa, Chozmino, Chelm, Krobewo, Ostrosno, Komorowo, Karsowo, Zakrzewo, Bissekre et Sławencino (3), decimas villarum in Castellania de Nakel dicto coenobio adjacentium, videlicet: Suchorambzke, Welewici, Pamperino, Skoraschowo, Mroscha, Wierchocino utriusque, Tuskowo, Wiskidno, Lansko, Zansechno, Senno, Sadki, Dambrowa, Radzlai, Samostrele et Orle (4) in recompensationem dictorum bonorum eis conferre et

Paprocius noster novisse videtur, qui in opere suo Herby Rycerstwa etc. (p. 306) argumentum ejus refert, et de eodem Damalevicium edocuit. (Vid. ejusd. Seriem Archiepp. Gnesn. p. 173). Conf. etiam tabulas superius Nro XXXI. et XXXIX. praemissas, nostrasque ibidem annotationes, nec non tabulam anni 1290 inferius Nro LXXIIIio exhibitam.

(2) Conf. annotationem octavam ad privilegium Nro XXXI, nec non annotationem quintam ad privilegium Nro XXXIX. praemissum.

(3) Conf. annotationem sextam ad privilegium Nro XXXIX. praemissum.

(+) Suchoręczek, Wielewice (Wöllwitz Germanis) et Peperzyn (Pempersin Getmanis) villae sunt hodie in Prussiae occidentalis provincia sitae, et quidem in Marienwerderensi territorio, in propinquo oppidorum Więcborg et Sępolno (Zempelberg Germanis) sitae. Wielewice Wielkie (Gross - Wöllwitz) et Peperzyn parochiales villae sunt. Cetera omnia bona in Magno Ducatu Posnaniensi sunt, et quidem in territorii Bydgostiensis ejusdem nominis regione: Wierzchócin parochialis villa, Wiskitno et Lońsk (Magnum et Parvum) Wierzchotinensis parochiae; Samsieczno (perperam in apographo Zanseschno, et apud Paprockium Zawszesno dicta), Sienno parochiae Dubrscensis; quod quum a castro Nakel, ab aliisque hic nominatis villis nimis longe distet, perperam in apographo scriptum, et e nomine villae Sitno potius detortum esse arbitror; quae prope Samsieczno sita, Dąbrowcensis est parochiae. (Szewno apud Paprockium corruptum est nomen, quo nullus totius hujus provinciae locus insignitur). Regionis autem Wyrzycensis sunt alterae villae, scilicet; Skoraczewo et Tuszkowo parochiae Wawelnensis, Mrocza parochialis villa, Sadki et Dębowo villae parochiales, Radzicz villa fluvio Rudna in duas partes divisa, quarum altera Glesnensis, altera Sadkensis est parochiae; Samostrzele Sadkensis, Orle denique Zabar

« AnteriorContinuar »