Imágenes de páginas
PDF
EPUB

et Capituli nostri, sepedicto Abbati et suo conventui dedimus communitam. Acta sunt hec apud Gneznam, anno domini M° CC° nonagesimo, Indictione tercia (5), in die sanctarum XI milium virginum. Presentibus et consencientibus hijs dominis et fratribus nostris: Wlostiburio [Wlostiborio] Gneznensi, Johanne Lanciciensi Prepositis, Gozlao Gneznensi, Mileyo Wratislaviensi Decanis, Philippo Gneznense, Johanne Lanciciense Archidiaconis, Gabriele Gneznense, Nycolao Lanciciense Cantoribus, Philippo Gneznense, Joseph Lanciciense [Scolasticis], et aliis quam pluribus fide dignis Canonicis Gneznensibus.

(5) Indictionis Romanae numerus, recte indicatus est.

LXXIV.

Uniejoviae, anno 1291 die 21 m. Januarii. Jacobi II Archiepiscopi Gnesnensis, de villis decimisque cum monasterio Byszeviensi, secundum tabulae proxime praecedentis tenorem commutatis, ulterior declaratio (1).

In nomine domini, amen. Nos Jacobus secundus dei gracia sancte Gneznensis ecclesie Archiepiscopus, notum facimus universis presentibus et futuris, quod cum de consensu nostri Capituli cum domino Abbate de Bissovia Cisterciensis ordinis Cuyaviensis diocesis, commutationem et contractum supra decimis fecissemus, assignantes eidem decimas nostras in territorio castri de Nakel, et recipientes ab ipso ecclesiam ipsius de Dobrow cum omnibus pertinenciis, utilitatibus et decimis, protestamur: quod si omnes pertinencias ad dictam de Dobrow ecclesiam pertinentes, id est: proprietates hereditatum videlicet ipsum Dobrow, Quatkovo, Dzadovo et Suchovo et Leschno (2) poterimus obtinere, volumus eidem Abbati et domui sue pro

(1) Ex archetypo membranaceo, in tabulario provinciae Posnaniensis Posnaniae asservato descripsit doctiss. Stronczyńscius, et sigillum Archiepiscopi taeniola pergamena appensum esse nobiscum communicavit.

(2) Conf. tabulam proxime praecedentem, aliasque ibidem in annotationibus citatas.

eisdem de duabus decimis providere, prout ipsi et nobis viderimus expedire. Si vero predictas hereditates non poterimus obtinere, nichilominus commutacio et contractus super decimis habitus, prout in privilegiis super hoc confectis plenius continetur, debet inviolabilis permanere. In cujus rei testimonium presens scriptum nostro sigillo fecimus communiri. Datum in Uneyow (3) anno domini M° CC XC° 1° in die beati Pauli conversionis.

(3) Uniejów oppidum parochiale in Regno Poloniae, Calissiensis territorii, Vartensis vero regionis.

LXXV.

Petricoviae, anno 1291 die 15 mensis Maji.

Vladislai (Loctici) Ducis Cujaviae et Siradiae decretum, quo coenobio Sulejoviensi villam Lacynów (?), de qua lis inter Abbatem coenobii praedicti et filios nobilis cujusdam Mstiborii agebatur, adjudicat (1).

In nomine domini, amen. Cunctorum perit memoria factorum, nisi scripture presidio vel testium aminiculo fuerint insignita. Nos igitur Wladislaus dei gracia Dux Cuyavie et Syradie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis : quod orta controversia inter Abbatem de Sulegew ex una parte, et filios Comitis Msciborij, scilicet Cristinum, Stephanum et Pretborium ex altera, super hereditate Lacynow (2) coram İllustrissimo Principe Lestkone bone memoria quondam Duce

(1) E tabula authentica membranacea, doctissimi Stronczyńscii propria, cujus sigillum abruptum est.

(2) Licet tum in hac, tum in alia quadam anno 1296 a Vladislao Loctico die 28 mens. Maji Siradiae profecta tabula, quarum utraque a doctissimo Stronczyńscio, qui eas possidet, descripta est, villa haec Lacynów nuncupetur; mihi tamen in nomen hoc vel scriptoris vel transscribentis error irrepsisse, eaque non alia nisi villa Łęczna esse videtur, quae in aliis antiquis tabulis Lanchino vel Lanchno scribitur. Argumento autem mihi sunt duae, anni scilicet 1242 et 1251 tabulae Nris XXXImo et XXXVIImo praemissae, quarum illa, quum omnia coenobii bona exhibeat, nullam villae Lacynów mentionem continet, villam autem Lanchno re vera a Duce Lescone coenobio acquisitam esse docet; haec autem de villa Lanchino prope Sulejoviam sita et monasterio a Duce Lescone donata, a Misliborio (vel potius Mistiborio) Comite Abbati Sulejoviensi litem motam fuisse probat. Quum itaque nec inter bona monasterii praedicti, nec in Regno Poloniae ulla sit villa Lacynów dicta, quum tabula haec quoque nostra, villam, de qua

--

Cracoviensi, Sandomiriensi et Syradiensi fratre nostro karissimo, tandem post habitos multos terminos, eodem fratre nostro Duce Lestcone viam universe carnis ingresso, eadem controversia coram nobis, qui eidem in Ducatu Syradiensi successimus, extitit devoluta. Cum autem post dilacionem multorum terminorum, terminus prefixus et peremptorius eidem Abbati et predictis fratribus coram nobis fuisset assignatus, predicto Abbate in prefixo peremptorio termino se personaliter coram nobis presentate, prenominati fratres Cristinus, Stephanus et Pretborius in ipso termino peremptorio non comparentes, contumaces totaliter exstiterunt, quorum contumaciam idem Abbas coram nobis et nostris Baronibus in generali colloquio prout debuit, multipliciter allegavit. Nos vero sepedicti Abbatis iusticiam attendentes, et ex certis privylegijs ipsius Abbatis agnoscentes, quod eadem hereditas Lacynow ab inicio ducalis semper fuit, et quod nullus militum eam umquam iure hereditario possedit (sic) (3); de nostro et nostrorum Baronum vero iudicio, eidem Abbati et monasterio nostro de Sulegew eandem hereditatem appropriamus iure hereditario perpetuo possidendam, prefatis fratribus Cristino, Stephano et Pretborio et eorum successoribus super omni actione et requisicione dicte hereditatis Lacynow perpetuum silencium inponentes. Et ut predicta omnia robur obtineant perpetue firmitatis, presentes litteras conscribi fecimus, et sigilli nostri munimine roborari. Actum presentibus hijs testibus: Comite Zavisa Palatino Syradiensi, domino Mychaele Cancellario Syradiensi, Comite Johanne Castellano Spycimiriensi, Comite Thoma Castellano de Rospra, Comite Mscysio iudice Syradiensi, Comite Johanne Subcamerario Syradiensi. Datum in Petrkovia infra octavas beati Stanislaij martiris, anno domini Millesimo ducentesimo nonogesimo (sic) primo.

lis agitabatur, a Duce Lescone donatam esse doceat contineatque totum quemdam verborum contextum ad verbum e tabula anni 1251 depromptum,-quum denique talis sit nominum Misliborü et Mistiborü, Lancyno (quod scilicet more antiquo per compendium,,Lacyno" scribebatur) et Lacynów vicinitas, ut facile alterum cum altero a describentibus confusa fuisse censeri queant, non dubito, in tabula nostra de villa Łęczno agi, patremque actorum, Cristini videlicet, Stephani et Predpelconis illum Mstiborium vel Misliborium Comitem fuisse, qui eandem villam quadraginta annos ante sibi frustra vindicaverat. Vindicias has villae practactae, quae, ubi sit, jam pag. 13ma indicavimus, anno 1296 Sbigneum Castellanum Siradiensem repetiisse, sed non prosperiori eventu usum esse, tabula doctiss. Stronczyńscii docet.

(3) Verborum hic praecedens contextus de tabula Nro XXXVIE. praemissa depromptus est.

[ocr errors]

LXXVI.

Dluscae, anno 1291 die 28 men. Augusti.

Premislaus II Dux Poloniae et Pomeraniae, privilegia et immunitates coenobii Lendensis olim in tabulis non satis clare descriptas, fusius enucleat (1).

In nomine domini, amen. Multis malis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negocia litterarum seu testium serie roboramus. Jdcirco nos Premisl secundus dei gracia Dux Polonie et Pomeranie (2), universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, volumus esse manifestum: quod venerabilis pater Abbas Gerardus monasterij Lendensis ordinis Cysterciensis, in nostra Baronorumque (sic) presencia constitutus, viciniarum de Coschol, Belscho et Slauscho (3) querimoniarum tumultibus vexatus, super eo, quod asserebant villas prefate domus debere secum stare in contribucione opole, videlicet vacca et bove, antiqua libertate libertate (sic) suorum privilegiorum monstrata, se suosque homines ab omnibus exemit inpeticionibus, nostro Judice Dirsycraio iudicante, Abbatem esse iustum, ceteris Baronibus acclamantibus, et viciniarum dictorum (sic) querelas vera sentencia perpetuo silencio claudentibus, nostro favore et judicij iusto tenore, prenominati Abbatis villas ab earundem viciniarum solucione exemptas et libertati adiudicatas, perpetue dimiserunt. Et quoniam varie altercaciones prenominato monasterio crebrius oboriuntur super juribus polonicalibus,

(1) E tabula authentica membranacea Ill. Josephi Rusiecii propria, cujus sigillum nunc jam abruptum est, et tantum taeniola superest membranacea, qua appensum erat, quaeque nobis sigillum abruptum non Ducis sed Notarii Petri fuisse, ipsam autem tabulam non Premislai archetypon sed apographum Notarii hujus auctoritate posteriori tempore exaratum esse prodit.

(2) Vivente adhuc Mstivojo (Mestvino) Duce Pomeraniae, Premislaus Dux ab anno inde 1284 pro herede illius et quasi filio se gessit. (Conf. Roepell. Gesch. I. 553 et 554, nota 35 et 36).-Nihilominus tamen, quum in tabula Premislai proxime sequente, et vix duobus mensibus seriore titulum Ducis Pomeraniae adjectum non videmus, facile inde conjicimus, in hoc privilegio, titulum praedictum in archetypo Premislai non exstitisse, sed in apographo Notarii, quod hoc apographo serius est, adscriptum fuisse.

(3) De villis Kościelec v. Kościół et Sławsko dictis, vide annotationem secundam et octavam ad privilegium Nro I. praemissum. Villa autem sive Bielsko sive Belzko in territorio hoc non exstante, hic villam Białków Kościeleciae proximam, intelligendam esse puto.

veteri more non bene expressis, decrevimus illius molestie in posterum sincera sollicitudine providere, presentibus exprimendo jura a quibus sunt absolute ville cum hominibus dicte domus a nostris predecessoribus Ducibus Polonie, a quibus nichilominus eos absolvimus, scilicet; a powos, a prewot, a strosa, a dan, a naraz, quod aper (4) dicitur, potvorove (sic) id est, a melle et annona, targove, mostne, a castrorum edificio seu poncium quorumlibet, a recepcione seu custodia vel conductu castorariorum, a custodia vel solucione herodiorum quod socol dicitur, a vicinia quod opole wlgariter nuncupatur, a vacca videlicet et bove, a recepcione venatorum et subvenatorum qualiumcumque; ita, ut de villis dicte domus nullam iurisdiccionem usurpent sibi, quod vocatur polonice stan, ab omni exaccione seu collectione, a vecturis et expedicionibus, nec non ab omnibus iuribus in Polonia constitutis, quibuscumque nominibus censeantur. Insuper, cum in antiquis privilegijs fratrum sit luculenter exaratum domus Lendensis, quod venatores fratrum Abbatum possint sequi venatores Ducum per universam Poloniam (5), nos addimus et confirmamus, ut Abbatibus dicte domus per omnes hereditates suas in silvis et nemoribus venaciones, prout ipsis placuerit, liceat exercere. Et ne humana versucia spirituali simplicitati valeat derogare, potestatem conferimus sepe dicte domus Abbatibus, homines suos ascripticios a se fugientes, ubicumque locorum illos deprehenderint, capiendi, incarcerandi et in servicium perpetuum redigendi. Nulli ergo Castellanorum aut Judicum scitandi sive iudicandi in prefatis hominibus vel villis eorum jus aliquod reservamus. Ne autem super hujusmodi processu in posterum dubitetur, Abbati suisque fratribus super hoc dari iussimus litteram, nostri sigilli munimine roboratam. Datum autem in Dlusco, presentibus Baronibus nostris Comitibus: Benyamin et Nicholao Palatinis Polonie, Berwoldo Castellano et Dirsycraio Judice Kalisiensibus, et me Petro dicto Scecliza Notario, qui hanc cedulam manu mea conscripsi, nec non alijs quam pluribus fide dignis. Anno domini Millesimo ducentesimo

(*) Verbo apri, antiquos Polonos verrem plerumque lingua latina denotasse, multa medii aevi monumenta docent: ideoque fluvius etiam Wieprz in Polonia, non Verres, quod rectius esset, sed Aper latine dicebatur. Vid. Dlugossii de limitibus dyoeceseos Cracoviensis rem a M. Gładyszevicio excerptam: „Żyw. błogosł. Prandoty” p. 238.

(5) Vid. privil. anni 1145 Nro 1o praemissum.

« AnteriorContinuar »