Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[blocks in formation]

X.

Sine loco (circa annum 1212).

Praedia villae Słaboszów Slavossius praedictus monasterio Buscensi donat (1).

Quia mundus et ea que mundi sunt, lubrica sunt, et omnia mundana in abyssum oblivionis evolvuntur, propterea ego Slavos in remedium anime mee, uxoris mee, parvulorum et omnium propinquorum meorum, predia de Slavosov et cum omnibus pertinentiis que cum ecclesia, monasterio sancte Marie de Bushc offero perpetuo hereditanda. Et ne aliquis super hoc in posterum malignari possit, sub sigillo domini Ducis Lestconis et eius Baronum congruum duxi roboranda. Testes huius donationis hij sunt: dominus Dux Lestco, Pacoslaus Palatinus (2), Ostas Castellanus (3), Ivo Cancellarius, Magister Petrus (4), Strezco Gnys (?), Paulus, Parcos, Jesco, Dobrogost, Martinus.

(1) Ex tabula authentica membranacea olim monasterii Buscensis, hodie vero doctissimi Stronczyńscii propria, quae ex tribus sigillis nunc unum tantum residuum funiculo serico rubro appensum habet, effigiem sacerdotis sedentis, laeva manu librum, dextra quasi calamum tenentis, asserente praedicto doctissimo viro, praeseferens.

(2) Pacoslaus Palatinus Cracoviensis fuit anno 1212mo secundum tabulam in supradicto Gładyszevicii opere exhibitam.

(3) Ostassius iste antequam anno 1223 vel 1224 Castellanus Cracoviensis est factus, Castellanus Vislicensis fuerat, secundum Lesconis Albi anni 1224 literas, quas in annotatione quinta ad privilegium Nro IX descriptum, commemoravimus.

(*) Petrum hunc anno 1220 jam dignitate Decani gavisum esse, ex argumento privilegii proxime sequentis conjectura auguror.

XI.

(Cracoviae) anno 1220.

Decretum Marci Palatini Cracoviensis inter Comitem Budivojum et Canonicum
Cracoviensem Nicolaum, nec non Joannem, filios Polanini de patrimonio eorum,
villa scilicet Glew dicta, litem dirimens (1).

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Anno ab incarnacione domini nostri Jesu Christi millesimo ducentesimo vicesimo, judicante Marco Palatino

(1) Ex exemplari, quod ad similitudinem authenticarum literarum in archivo quodam privato in Galicia, asservatarum, doct. Stronczyński effinxit. Tabulae authenticae sigillum deest; fila serica, quibus appensum erat, rubri sunt coloris.

Cracoviensi, mota fuit questio domino Nicolao (2) filio Polanini et fratri suo Johanni a Comite Budivoyo cum filiis suis super patrimonio ejus, quod Glevo (3) nuncupatur, quod pater ejus Polaninus bone memorie a Comite Vişon jure hereditario emerat, et quiete possederat, ex eo videlicet, quod Comes Budivoy dicebat, se non interfuisse dicte vendicioni, cui tamen Martinus pater Poznani interfuerat, et consenserat. Super qua questione cum satis fuisset disceptatum, Comes Budiwoy considerans jus suum debile, maxime, quia dominus Nicolaus se prescripcione tuebatur, Palatino eciam prenominato se propter bonum pacis interponente, confesus est, presente Posnano prenominati Martini filio, vendicionem et emcionem hereditarian domino Nicolao et omni juri petendi cedens, cum filiis suis, omnibus excepcionibus renunciavit, obligans se Posnano sufficienter responsurum, si quid in posterum domino N. super hoc moveret questionis. Pro quo facto dominus Nicolaus, ut omnem extingueret accionem, decem marcas puri argenti dedit Budivoyo, et filiis ejus duodecim ulnas de bruneta, et ne hec transaccio posteris vertatur in dubium, ambo presentibus sigillis hoc scriptum postulaverunt communiri. Nomina autem testium sunt hec. Ipse Palatinus Marcus, Budivoy heres cum duobus filiis Stres et Vison, Predslav Tribunus, Racibor filius Alberti, Domanus filius Dirsicrai, Andreas filius Sulconis, Martinus Lucusovic, Bozislav Thesaurarius, Michael filius Petreconis, Radavanus filius Bodepozi, Boguslavus filius Ramoldi, Petrus Villicus, Getco Subcamerarius Ducis, Petrus rsucovic (sic), Beno filius Poloni, Miloslaus. Isti fuerunt cum Palatino. Isti vero in Capitulo: Dominus Petrus Decanus (4), Magister Benedictus, Doman, Ermannus Custos, Trojan, Gaudencius, Robert, Stephan, Sdislav, Marcinus, Alexander, Silvest, Laurencius, Henricus, Blazcus, Jacobus.

(2) More aevi illius appellatio,, domini" huic Nicolao adjecta, eum praestantioris sacerdotem ordinis fuisse sat denotat. Huc accedit, quod apud Nakielscium (Miechovia p. 132) in literis Vincentii Episcopi Cracoviensis anni 1214 inter complures Canonicos Cracovienses Nicolaus quidam, tum vero in literis Ivonis Episcopi Cracoviensis anni 1222, quarum exemplum in mea collectione habeo, inter ejusdem ecclesiae Canonicos, Nicolaus Archidiaconus computetur, quem utrumque eundem fuisse non dubito, et quidem Nicolaum, de quo hic agitur.

(3) Glew seu Glewiec villa territorii Miechoviensis, regionis Proszoviensis et parochiae Igołomiensis.

(*) Quum plures ante oculos habeam literas authenticas Capituli Cracoviensis annis 1212, 1222 et 1224 scriptas (quibus et aliae duae, altera anni 1207 superius Nro VII adjecta, altera

anni 1214 a Nakielscio Miech. p. 132 publici juris facta, accedunt), quae cunctae congruenter ab anno inde 1207, ad annum 1224 Decanum ecclesiae cathedralis Cracoviensis Vislaum seu Viceslaum fuisse docent, hic vero Petrum Decanum inter Canonicos Capituli Cracoviensis citatum reperiamus, non aliter hanc diversitatem explicari et difficultatem solvi posse arbitramur, nisi si Petrum Canonicum Cracoviensem alius alicujus ecclesiae in dioecesi Cracoviensi sitae fuisse credamus. Quam conjecturam probabilem reddit Nakielscius (Miech. p. 132), qui anno 1214 Nicolaum quendam Decanum Kielcensis ecclesiae fuisse tradit.

XII.

Anno 1221.

Lesco cognomine Albus, Dux Poloniae, partem alteram villae Swięciechów coenobio Cisterciensium Sulejoviensi donat, alteram vero eidem coenobio vendi permittit (').

Ego L. (estco) Dux Polonie notum facio presentibus et futuris, quod contuli capellanis meis, scilicet fratribus de Sulio, pro remedio anime mee et parentum meorum, sortem quandam in Svescecov (2) sicut prius tenuerat predicti fratres a filiis Rodoani Sulislaus. Ea preter, de consensu meo, Conrado videlicet et Malissa, sortem aliam ex integro, quemadmodum pater eorundem possederat in eodem loco, emerunt jure hereditario. Ut autem hoc ab omnibus ratum habeatur, sigilli mei impressione munire decrevi. Actum est hoc anno domini MCCXXI. Hujus rei testes sunt: Comes Scetheus et Comes Sgota, Petrus de Campine (3), Gozlaus Cantor de Zudomer, Nicolaus et Marius Capellani de Blogie (4), Florentius Capellanus de Sarnowe (5), Hosovoaldus Capellanus de Slavena (6), Stephanus

(1) Ex tabula authentica, quam possidet doctis. Stronczyński, ipse nobis exemplum descripsit, docuitque, sigillum, quod jam desideratur, olim funiculo serico rubei coloris hucusque conservato appensum fuisse.

(2) Swięciechów pagus territorii et regionis Opocznensis ad parochiam Błogensem pertinens.

(3) Est Kepina villa parochiae Graboviensis, territorii vero et regionis Lanciciensis; facile autem hic de alia villa Kępin vel Kępino dicta agi posse putem, quam, licet hodie inveniri nequeat, olim inter oppidum Rozprzam et pagum parochialem Milejów regionis Petricoviensis sitam fuisse, privilegium Boleslai Pudici anni 1239 Nro XXVIII° inferius proferendum docet. Blogie villa parochialis prope Sulejoviam regionis Opocznensis.

5) Zarnów oppidum parochiale, paucis milliariis a Sulejovia distans, territorii Opocznensis, regionis Konscensis.

(°) Sławno villa parochialis regionis Opocznensis.

de Belna (7), Nicolaus rataricus (sic) in Pe..... cov (8), et Mlogie filius ejusdem, qui de mandato meo libertatem proclamavit in foro de Sarnowe.

(7) Facile Bieliny pagus parochialis in Opocznensi regione.

Quod rima chartam hoc in loco laedens, integrum legi impedit, sine dubio est Petricovia (Piotrków) oppidum, regionis caput, Sulejoviae proximum.

XIII.

Tossoci anno 1221.

Acquisitionem villae Glinki alias Obiecanów dictae, quam Obiecan miles quidam monasterio Czervinscensi donavit, Conradus Dux Masoviae ratam esse jubet (1).

Quicquid agit presencia temporalis, nisi scripti, sigili, testimonij munimine roboretur, non tenet, non recipit, non approbat posteritas antiquata. Robur etenim inconwlse firmitatis ex supradictis liquido constat emanare. Notum sit ergo universis, tam presentibus quam futuris, quod Obeczan Comes cum consilio domini Ducis Conradi Mazowie et Baronum ejus, quorum nomina subsequuntur, villam suam nomine Glynky (2) post obitum suum ecclesie beate Marie de Czyrwyensko cum omnibus eidem ville appendentibus plenarie condonavit. Ne ergo huic presenti actioni multorum nobilium tractate presencia, a posteris futura antiquitas ignorancia vel animo malignandi in aliquo occasionis scrupulo valeat derogare, eandem accionem scripture memoria cum sigilli mei impressione, ego Conradus Dux Mazowie volui perhennari. Huic dacioni interfuerunt Swanthoslaus Pincerna Ducis C. (onradi), Sasinus Castellanus de Wisna (3), Sbylud venator ejusdem Ducis, Wintego Subagazo, Abraham Subpincerna,

(1) E codice antiquo papyraceo in bibliotheca Comitis Zamojscii Varsaviae asservato, privilegia monasterii praedicti descripta complectente, de quo Nro I. insignito in praefatione libri nostri referenda retulimus; et quidem e pag. 27. 28.

(2) Villam Glinki seriori tempore Obiecanów dictam fuisse, haec inscriptio hujus privilegii in codice monasterii docet:,,Super Obyeczanowo alias Glynky". Est autem villa Obiecanow regionis Pułtuscensis, parochiae oppidi Maków asscripta.

(3) Wizna oppidum parochiale ad Narvam fluvium territorii et regionis Łomżensis.

« AnteriorContinuar »