Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nam et majoris firmitatis est edificium cui diversitas columpnarum accomodat fulcimentum. Nos igitur donacionem decimationis in parte territorii de Nakel (2) concessi per bone memorie W. (ladislaum) (3) Ducem Polonie monasterio de Lubes Wratislaviensis diocesis perpetuo possidendi, non in prejudicium ecclesie sue laudabilis memorie W. (incentius) (4) antecessor noster de consensu sui Capituli cum summa deliberatione factum, expressis tamen certis terminis dicti territorii, appensione proprii sigilli suique capituli communivit (5). Quam prout intelleximus in scripto contineri nostri predecessoris, in quantum possimus, nostri sigilli munimine roboramus. Actum anno gracie M° CC XXX° IIII° Indictione VII (6) X Kalendas Junii.

(2) Nakło oppidum, olim castrum munitissimum in M. Ducatu Posnaniensi, ad fluvium Noteciam, territorii Bydgostiensis, regionis Wyrzyscensis.

(3) Vladislaus Laskonogi Dux Poloniae Majoris, anno 1231 mortuus. (Vid. Boguph. apud Sommersb. II. 58).

(4) Vincentius Archiepiscopus, anno 1230 secundum Damalevicii opinionem, anno vero 1232 secundum Długossium mortuus est. Vid. Damal. Series Archiepp. p. 133. Długoss. VI. 648.

(5) In hoc obscuro verborum circuitu, quaedam deesse videntur.

() Indictionis numerus recte indicatus est.

XXVI.

Cracoviae anno 1236 die 18. m. Augusti.

Vitus Praepositus Cracoviensis villam Smroków Henrico Praeposito Miechoviensis coenobii vendit (1).

In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Quoniam super hiis, que inter mortales aguntur, per temporis successionem questio dubietatis

(1) E tabula authentica pergamena oblonga, Leonis Comitis Rzyszczevii propria, cui duo in funiculis subsericis rubei coloris appensa sunt de cera vulgari formae oblongae sigilla, quorum primum sigillo tabulae anni 1227 superius Nro XIX exhibitae simillimum, haec in ambitu verborum fragmenta repraesentat.,, . . . . iensis . . . . . ie . . . . . i Wencesl...' (Sigillum Cracoviensis ecclesie sancti Wenceslai): in altero vero vetustate jam fere prorsus

.....

quandoque solet oriri, necesse est, ut quorum notitia transmittenda est posteris, personarum testimonio et litterarum memoria perhennentur. Ego igitur Vitus dei gracia Cracoviensis Prepositus, notum facio tam presentis quam futuri temporis Christianis, quibus hec littera fuerit ostensa, quod villam meam Zmrocov(2) vendidi pro LX marcis Henrico Preposito Mechoviensi cum omnibus attinenciis predicte domuj perpetuo servituram. Et ne factum meum racionabiliter celebratum in posterum possit in irritum revocarj, coram Capitulo Cracoviensi ad manus fratris Willelmj eandem villam resignavj domui memorate, rogans, tale factum meum sigillo Capituli confirmarj, ac meo confirmavj. Acta sunt hec anno dominice incarnationis M° CC XXX° VIo, XVIII° Kalendas Septembris. Testes qui hoc audiverunt et viderunt hij sunt: Andreas Scolasticus, Radulfus Cantor, Nicolaus Custos, Waltherus, Fridericus, Vincencius, Zulizlaus, Johannes, Albertus, Zulizlaus, Troianus Canonici; Gerardus Submagister et frater eius Johannes, Alexander, Petrus, Gregorius, Woizlaus, Tobias, Amilis Vicarij, Ctzima, Petrus, Sanctuarius, Augustinus, Boguzlaus et alij quam plures.

deleto, vix personae alicujus vestigium conspici potest, quod num Virginis Mariae, an sacerdotis sit imago, frustra discernere tentabis. Legitur quidem hoc monumentum in Nakielseii Miechovia fol. 160, sed multis ibi mendis scatet.

[ocr errors]

(2) Smroków villa territorii et regionis Miechoviensis, parochiae Czaplensis.

XXVII.

In villa Blogie anno 1237.

Boleslai (filii Conradi) Ducis Masoviae decretum, quo limites inter praedia monasterii Sulejoviensis et heredum villae cujusdam Vochrz dictae, constituuntur (1).

Ego B. (oleslaus) dei gracia Dux Mazovie scire volo universos, ad quorum presenciam presens littera pervenerit, quot querela que vertebatur

(1) Ex exemplari ad similitudinem tabulae authenticae efficto privilegium hoc doctiss. Stronczyński descripsit et apographum nobiscum communicavit, asserens, in exemplari effictum etiam fuisse sigillum, equitem cataphractum equo insedentem, et in margine verborum fragmenta: ..olesla... ... ucis Muzovie ..... mir (Sigillum Boleslai Ducis Mazovie et Sandomirie) repraesentans.

inter fratres de Suluyo ex una parte, et Voncam et alios heredes de Vochrz (2) ex altera parte, de quodam angulo terre qui jacet inter graniciam dictorum fratrum et dictos fratres, coram nobis judicio fuit terminata, et mete de utriusque partis consensu et nostro [per aliquam (3) viam que descendit de Sarnoe in Suluyo inter eos assignate. Et ne supradictum judicium per quamlibet partem possit revocari, vel, de supradictis metis querela possit in posterum suscitari, presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Testes: Pachozlaus senex de Sarnoe Castellanus, qui supradictam causam coram me judicavit, et Bogdanus Camerarius, qui metas de utriusque partis consensu et nostro, coram vicinia fecit et incidit, et multi alii qui presentes sunt. Acta sunt hec anno gracie M° CC XXX VII° in Bologue (4). Sciendum vero, quod predicti heredes a supradictis fratribus de Suluyo pro laboribus eorum, extirpationibus et arboribus, XV mensuras mellis susceperunt.

(2) Quinam locus sit hic corrupte indicatus, num Wojcin parochialis villa inter Sulejoviam et Zarnów sita regionis Opocznensis, an vero Wąsosze territorii Opocznensis, regionis vero et parochiae Końscensis villa, an alia, mecum ipse dubito.

(3) Verborum fragmenta in exemplari omissa, sic restituenda puto.

Blogie villam Sulejoviac proximam ut intelligamus, situs loci nos movet.

XXVIII.

Predboriae anno 1239.

Boleslaus Pudicus Dux Sandomiriae donationem villae Kępino a Fulcone Archiepiscopo Gnesnensi coenobio Sulejoviensi factam, ratam esse jubet (').

In nomine domini, amen. Quoniam mundus caducus est, et diversis quotidie casibus variatur, idcirco necesse est actiones legitimas, quae memoria indigent, per scripti continentiam in notitiam transmitti posterorum. Ea propter, ego Boleslaus dei gratia Dux Sandomiriae cum matre mea universis

(1) Apographon e libro privilegiorum coenobii Sulejoviensis auctoritate publica anno 1816 descriptum, nobis rescribendum concessit doctis. Ignatius Rychter.

praesentibus et posteris notum esse volo, quod venerabilis Pater Fulco divina providentia Gnesnensis ecclesiae Archiepiscopus, villam Campino inter Rozprzam et Milejow (2) sitam, quam a fratre suo patruele Comite Petro et filio suo Mironesio pro alia villa Quiliva (3) nomine recambiverat, eisdem etiam praesentibus et consentientibus domui de Sulejow pro remedio animae suae contulit jure hereditario in aeternum possidendam. Actum in Przedbórz (4) in colloquio inter me et matrem meam cum Baronibus meis ex una parte, et patruum meum Ducem Conradum et filium ejus Semovitum ex altera, VII Idus (5) celebrata, anno gratiae MCCXXXIX: praesentibus etiam quam pluribus, quorum nomina sunt haec: Dominus Vislavus Episcopus Cracoviensis, Pacoslaus Palatinus Sandomiriae, Mstivuj Palatinus Lanciciae (6), Pacoslaus Palatinus Visliciae (7), Jacobus Castellanus Sandomiriae, Thomas Castellanus Lanciciae, Zdislaus Castellanus de Małgoszcz (8), Michael Pincerna, Nicolaus Judex, Bronisius? (9) Prandota Praepositus Kielcensis (10), Petrus Subcamerarius, Falibosius domini Archiepiscopi Camerarius, dominus Volimirus Archidiaconus de Ruda (!). Datum per manum Januszii domini Archiepiscopi Cancellarii. Ut autem tam solenne factum perpetuae firmitatis robur obtineat, praesentem paginam nostro, nec non aliorum sigillis, feci roborari.

(2) Vid. priv. anni 1221 Nro XII praemissum, in annotatione tertia.

E situ loci verisimillimum nobis videtur, hic de villa Kwilno agi, territorii Lanciciensis regionis Zgiersensis parochiae vero Gecznensis, inter Zgierz et Piątek oppida sita.

(4) Przedbórz oppidum provinciae Sandomiriensis, regionis Konscensis, ad fluvium Piliciam.

(5) Mensis ejus anni non est indicatus.

Lancicia (Łęczyca) oppidum, olim totius provinciae hujus nominis, hodie territorii regionisque caput, ad Bzuram fluvium.

(7) Wiślica oppidum parochiale ad Nidam, Stopnicensis territorii et regionis.

(8) Małogoszcz oppidum parochiale Kielcensis territorii et regionis.

Quid? si loco Bronisii,,Dominus" legendum esse putemus?

(10) Kielce urbs, nunc territorii regionisque, anno vero superiore etiam provinciae sui nominis caput.

(11) Villa parochialis territorii Opatoviensis, regionis Solecensis, Ruda Kościelna dicta hic forsan intelligenda est; nisi quis malit hunc Archidiaconum ad insigne tunc temporis castrum oppidumque Ruda referre, quod diu caput regionis olim Rudensis fuerat ecclesiamque principalem habuerat, unde oppidanos et collegium Wielunium proximum (oppidum Calissiensis provinciae, territorii regionisque caput) secessisse, Długossius Lib. I p. 42 testatur.

XXIX.

Petricoviae, anno 1241. die 10. m. Novembris.

Conradus Dux Cracoviae et Lanciciae cum filio suo Ziemovito, villam coenobii Sulejoviensis, Kępino dictam, ab angariis nonnullis liberat (1).

In nomine domini nostri Jesu Christi, amen. Licet quedam facta universitati hominum evidenter nota sint, solet tamen frequenter accidere, quot humanis actibus cum testes defuerint, attemptat calumpnia novercari. Idcirco necesse est, actiones legitimas, que memoria indigent, per scripti continenciam in noticiam transmitti posterorum. Noverint igitur universi presentes et posteri, quot nos Conradus dei gracia Dux Cracovie et Lanchicie una cum filio nostro Duce Semovito, ville Campino nomine, quam venerabilis pater noster Fulco Gneznensis ecclesie Archiepiscopus domui de Suliow jure hereditario in eternum possidendam coram nobis contulit (2), ad petitionem ejusdem domini Archiepiscopi et pro salute animarum nostrarum, talem contulimus libertatem, quot incole ville memorate ab omni servitute sint exempte (sic), ex quibus servitutibus quasdam specificari voluimus: videlicet povoz, naramb, nastava et veznica, et ab omnibus aliis, quocunque vocabulo censeantur. Adicimus eciam, quot citati coram nobis tantum respondeant. Datum in Potrkow IIII' Idus Novembris, anno gracie M° CC XL primo; presente ipso domino Archiepiscopo, et aliis quorum nomina subscripta sunt, videlicet: Mstivyo Palatino Cracoviensi, Bogusa Palatino Lanchiciensi, Wseborio Castellano de Siraz, domino Wolimiro Cancellario nostro, Nicholao Dapifero, Domavycio Thezaurario, Symone Agazone, Floriano Subpincerna. Ut autem hec nostra donatio perpetue firmitatis robur obtineat, presentem paginam nostro et aliorum tunc presentium sigillis roboravimus.

(1) E tabula authentica membranacea doct. Stronczynii propria, quae, quum olim quatuor instructa esset sigillis, nunc nisi funiculos sericos tres appensos habet, quorum qui ad primum sigillum pertinuerat, filis rubei coloris, ii vero, quibus tertium et quartum sigillum erat appensum, filis rubei et flavi coloris contexti sunt.

(2) Vid. privil. Boleslai Pudici proxime procedens N° XXVIII.

« AnteriorContinuar »