infirmitas non praesumeret. Quibus rite per triduum celebratis, nutu omnipotentis Dei, ut credimus, actum est, ut et nostra et totius populi nostri in dilecti primogeniti nostri Hlutharii electione vota concurrerent. Itaque taliter diuina dispensatione manifestatum, placuit et nobis et omni populo nostro, more solemni imperiali diademate coronatum, nobis et consortem et successorem imperii, si dominus ita voluerit, communi voto constitui. Ceteros vero fratres eius, Pippinum videlicet et Hludouicum, aequiuocum nostrorum, communi consilio placuit regiis insigniri nominibus, et loca inferius denominata constituere, in quibus post decessum nostrum, sub seniore fratre, regali potestate potiantur iuxta inferius adnotata capitula, quibus quam inter eos constituimus, conditio continetur. Quae capitula propter utilitatem imperii, et perpetuam inter eos pacem conseruandam, et totius ecclesiae tutamen, cum omnibus fidelibus nostris considerare placuit, et considerata conscribere, et conscripta propriis manibus firmare, ut Deo opem ferente, sicut ab omnibus communi voto actum est, ita communi deuotione a cunctis inuiolabiliter conseruentur ad illorum et totius populi Christiani perpetuam pacem; salua in omnibus nostra imperiali potestate super filios et populum nostrum, cum omni subiectione quae patri a filiis, et imperatori ac regi a suis populis exhibetur. (Das Uebrige, andere Teile des Reiches betreffende, hier ausgelassen.) Capitulum II. Item Hludouicus volumus ut habeat Baioariam et Carentanos, et Beheimos et Auaros, atque Sclauos qui ab orientali parte Baioariae sunt, et insuper duas villas dominicales ad suum seruitium in pago Nortgaoe, Luttraof, et Ingoldesstat. Pertz, Monumenta Germaniae historica. Legum, Tomus I., p. 198; Mansi, Collectio Concil. T. X. p. 118. 819. 27. December, Aachen. Kaiser Ludwig (der Fromme) bestätiget dem Erzbischofe Arno ron Salzburg die Entscheidung seines Vaters betreffs der Grenzen der Sprengel des Erzbistums Salzburg und des Patriarchates Aquileia, mit Wiederholung derselben Abgrenzung wie im Jahre 811. In nomine domini dei et saluatoris nostri Jesu Christi. Lödowicus diuina ordinante prouidentia imperator augustus. Cum iustis peticionibus sacerdotum ac seruorum dei quas nostris auribus insinuauerunt, libenter annuimus et eis cum dei auxilio ad effectum peruenire fecerimus, non solum regiam et imperialem consuetudinem exercemus, uerum eciam hoc nobis procul dubio tam ad statum terreni regni corroborandum quam ad eterne uite beatitudinem capescendam profuturum esse confidimus. Idcirco notum fieri uolumus fidelibus sancte ecclesie et nostris, presentibus videlicet et futuris quia uir venerabilis Arno Juuauensis ecclesie archiepiscopus per Adalram mum eiusdem ecclesie archidiaconum misit nobis quandam auctoritatem domni et genitoris nostri Karoli piissimi imperatoris in qua continebatur insertum qualiter reuerendissimus uir Vrsus sancte Aquilegiensis ecclesie patriarcha et ipse Arno in eius sacratissimam uenientes presenciam, non minimam inter se contencionem habuissent de Karantana prouincia quod ad utriusque illorum dyocesim pertinere debuisset, asserens Vrsus patriarcha antiquam se habere auctoritatem tempore Romanorum factam antequam a Longobardos 1) fuisset inuasa Ytalia, per synodalia gesta que tunc temporis ab antecessoribus suis, Aquilegiensis videlicet ecclesie rectoribus agebantur, per que ciuitates predicte Karantane prouincie ad Aquilegiam esse subiectas. Arno uero archiepiscopus asserebat se auctoritatem habere pontificum Romane ecclesie, Zacharie, Stephani atque Pauli, quorum preceptis et confirmacionibus predicta prouincia tempore antecessorum suorum ad Juuauensis ecclesie dyocesim fuisset adiuncta, et qualiter idem dominus et genitor noster audita atque discussa eorum altercatione ad unam eos caritatem atque concordiam reuocauit, et ut in futurum tam ipsis 2) quam et succesoribus 3) eorum omnis controuersia atque disceptacio penitus fuisset ablata, predictam prouinciam Karantanam ita inter se diuidere iussit, ut Drauus fluuius qui per mediam illam prouinciam currit, terminus ambarum dyoceseon esset, et a ripa australi ad Aquilegiensis ecclesie rectores, ab aquilonali uero ripa ad Juuauensis ecclesie presulem pars ipsius prouincie pertineret, ecclesie uero que in utraque ripa fuissent constructe, ubicunque possesiones suas sibi iuste collatas habere noscerentur, absque contradictione et contrarietate ambarum parcium haberent, quia sicut eidem domno imperatori compertum erat,) quedam ecclesie in una ripa fluminis predicti sunt constructe quarum possessiones in altera eius dem fluminis ripa sunt posite, et ita hanc definicionem promulgauit precipiens atque iubens, ut inter 1) presentes uiros 2) venerabiles, Maxencium3) videlicet qui tunc in locum uiri venerabilis Vrsi patriarche subrogatus erat, et Arnonem ) uirum venerabilem ) Juuauensis ecclesie archiepiscopum ) de hac re in futurum nulla controuersia aut questio moueretur, sed contenti sint ex utraque parte secundum iudicium quod inter eos iuxta rectitudinis normam propter caritatem et pacem que inter tales uiros decebat, conseruandam iudicauit, quoniam iustior illi super huiuscemodi disceptacione sentencia proferenda uisa non est, quam ut diuisio inter eos illius prouincie deberet fieri, quia ambo se auctoritatem habere asserebant, quia ipse earundem auctoritatum 7) neutram falsam, neutram infirmam facere iudicauit, quia una antiquitate, altera sancte Romane ecclesie sublimitate precellebat, sed ut auctoritati paterne 8) atque imperiali nostram eciam iungeremus auctoritatem, precibus quibus ualuit, obsecrauit. Nos itaque relegentes eandem auctoritatem ad eius deprecacionem hanc nostram fieri iussimus promulgacionem, ut quemadmodum domnus et genitor noster inter utrasque dyoceses constituit atque confirmauit, ita nostris futurisque temporibus ratum et inuiolabile consistat. Et ut hec auctoritas nostra esse credatur et per futura tempora melius conseruetur, de anulo nostro subter iussimus sigillari. Signum domni (M.) Lodewici serenissimi imperatoris. Durandus diaconus ad uicem Fridugisi recognoui et subscripsi. Data VI. kal. Januarias, anno Christo propicio VI. imperii domni Lodewici piissimi augusti, indictione XIII. Actum Aquisgrani palacio regio in dei nomine amen. Salzb. Kammerb. I. 36' (14. Jahrhdt.), im k. k. geh. H.- H.- und Staatsarchiv zu Wien. (Kleymaiern): Juvavia, Anh. 76, Nr. 22. Zahn Urkb. f. Steiermark. I. 7–9, Nr. 5. 5. Gurk, Stift. 895, 29. Sept. Oetting. Urkunde gedruckt im Schumi's Archiv 933, 12. März, Ricoalto in Venedig. Markgraf Winther von Istrion schliesst unter Vermittlung des Patriarchen von Grado Marinus Frieden mit dem Dogen 1) Peter von Venedig wegen der von Seite der Istrianern den Venedigern zugefügten Unbilden. In nomine domini nostri Yhesu Christi. Regnante domino nostro Ugone serenissimo rege anno septimo, Lothario vero filio eius in Dei nomine regnante anno secundo, die duodecima mensis martii, indictione sexta, actum Rivoalto. Cum nos Uuintherius, et homines nostri invasimus res proprietatum de patriarchatu vestro Gradensi s. Hermachorae, quas in finibus l'olanae et Istriae habet, et similiter res palatii vestri Venetiarum et de episcopatu Venetiarum quas ipse palatiis et sui episcopati in Polla et in omnibus finibus Istriae habet, et debita, quae Istrienses ad Veneticos solvere debebant, detinebamus, ut justitias minime invenire poterant Venetici, et suprapositas eis per civitates imponebamus, etiam naves eorum comprehendimus, et depredavimus, et homicidia in Veneticos fecimus: unde maxima lis inter nos et Vinitos accrevit propter hoc malum quod in Veneticos exercuimus, d. Petrus gloriosus dux Veneticorum praecepit, ut nullus Veneticus Istriam pergeret, nec Istrienses Venetias advenirent: hoc videntes nos Uuintherius marchio missos direximus ad d. Marinum patriarcham, ut pro Dei omnipotentis amore intermitteret se ad Petrum eminentissimum ducem, ut pacem cum nobis et cum nostro populo faceret, et negotia Venetici cum Istriensibus exercent, sicut soliti fuerunt facere. Tunc predictus d. Marinus egregius patriarcha exiit a sua civitate Gradensi, venitque ad suum seniorem d. Petrum eminentissimum ducem, et admonuit eum, ut pro Christi amore pacem faceret, et malum pro malo non redderet, sed quod contra legem factum fuerit ac haberet, secundum seriem pacti emendaret. Ad haec monita mente d. Petri piissimi et gloriosissimi ducis compuncta condoluit. Unde ipse denique d. Petrus dux admonitus divina, et apostolica precepta in devotione a promissione Istriensium esse devota, per hanc cartam misericordia motus et per sanctas Dei ecclesias et pauperibus Christi ad pacem et concordiam sua mente reduxit, et omne malum quod contra suos Istrienses degerunt, pro divino amore reliquit. Ideo ego Uuintherius marchio una cum Joanne episcopo urbis Pollanae, et cum caeteris Istriensibus episcopis, et cum omni populo Istriensi prona mente et spontanea voluntate promittentes promittimus, ut amodo et deinceps in nullas proprietates de vestro patriarchatu Gradensi Sti. Hermachorae, nec ad illas de vestro palatio, nec ad annexas res sanctarum ecclesiarum Dei, quapropter in vestro episcopatu Venet. pertinet, in totis finibus Pollanae, et Istriae, quas ille, et Venetici ubicumque habere, et possidere visae sunt in finibus Istriae, nullo unquam tempore nos in eas intromittere, nec in aliquo occupare debeamus, sed semper in suo statu, et in vestra dominatione manere debeant, ita ut non per nos, neque per submissam personam ab aliquo mali patiantur, sed semper ab omnibus nostris, qui sub nostra potestate degunt, defensae ipse proprietates, et homines vestri maneant: et vestra dominatio per vestros fideles in ipsos colonos discurrat. simili modo promittimus, quod omne debitum, quod Istrienses Veneticis solvere debent annuatim justitias facere debeamus; Itemque promittimus de omnes superpositas, quae factae fuerunt, ut in aeternum non minorentur sed secundum antiquam consuetudinem pro unaquaque civitate ripatica, et telonea solvant, ita ut amplius eis non imponantur; itemque promittimus, ut nullo unquam tempore cum nostrae naves super vestris in contrarium. ire non debeamus, ne vestri Venetici mala patiantur, sed omni tempore in pace et charitate ab invicem vobiscum manere debeamus ut omnem legem et justitiam vestris Veneticis observare promittimus. Super haec autem pollicemur, ut si jussio regis venerit, ut contra Veneticos aliquid mali agatur, primitus cum nos potuerimus scire, eos faciemus, ut illaesi ad suam patriam revertantur, haec inviolabiliter observare promittimus, nos cum nostris successoribus, ac haeredibus, ac prohaeredibus. Quod si quocunque tempore per vim res proprietatum de vestro patriarchatu Gradensi s. Hermachorae, aut de palatio vestro, aut sanctarum vestrarum ecclesiarum, aut de vestris fidelibus invadere praesumpserimus, incurramus in iram omnipotentis Dei, et sanctorum ejus, quorum res invadere praesumpserimus, et insuper componere promittimus cum nostris haeredibus vobis, et in palatio vestro auro fulvo lib. C. medietatem cui forcia facta fuerit, et medietatem palatio regis Italico regno praesidenti. Et haec promissionis carta maneat in sua firmitate. Hanc vero cartam repromis |