Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ad mare, meando ultra ipsum putheum per directam viam per cubitos triginta duos versus dictam villam, tendendo semper directo tramite ultra ipsum putheum, et per longitudinem eundo infra Castiglionum, et Bullearum in tantum quod ista longitudo sit quinque miliarorum, et non ultra, et ista erunt confinia a parte S. Laurentii predicti: a parte altera versus villam Humagi dico et volo, quod ecclesia, que est super mare noviter edificata ad honorem S. Pelegrini per illam comunitatem Humagi sit directus terminus, et confin's tum tui territorii quam dicte ville, et habens pro longitudine ipsius capitis per rectam viam semper meando, incipiendo ab ipsa ecclesia usque ad illum saxum incrosatum qui distat ab ipsa ecclesia S. Pelegrini per quinque miliaria vel paulo minus, et ab illo saxo recede directo tramita usque ad aliud caput, ubi comissum fuit comunitati ville Sancti Laurentii, quod debeat edificare pilonum lapideum pro concernentia dictorum confinium; de quo autem castro cum omnibus suis juribus et pertinentiis supradictis et consignatis ac declaratis habeas tu Franciscus de Verciis cum omnibus successoribus tuis tam de prole tua quam non usque in perpetuum : pro quo quidem feudo, et omnibus suprascriptis annuatim contribues tu et quilibet successor tuus in perpetuum mihi et successoribus meis vel prefato patriarchatui in festo S. Hermacore libras quinque mire et totidem cere albe in dopleriis laboratis et similiter in festo S. Pelagii ecclesie sive episcopatus Emonie, sub cujus Diocesi est dictum Castrum. Preterea do et cum dicto consilio concedo tibi et omnibus successoribus tuis in perpetuum merum et mixtum imperium, prout ante ruinationem ejus observabatur, ut naturalis Dominus, et si quocumque tempore ego suprascriptus Odelricus patriarcha, aut aliquis successor meus, nec non extranei, vel aliqua persona, qui contra hanc nostre traditionis seu investitionis et donationis cartam agere temptaverit aut per aliquodvis ingenio corrumpere vel frangere voluerit fiat compositurus tibi suprascripto Francisco vel successoribus tuis de dicto olim castro optimi auri libras decem, et insuper habeat maledictionem Dei Omnipotentis et beate Marie Virginis, et Sancti Ermacore, et mei patriarche hujus Ecclesie. Signum meum Ego Dominus Odelricus patriarcha qui hanc cartam donationis et investionis. scribere rogavit. Signum meum Corradi et auctor consentiens. Signum meum Engellardus episcopus civitatis Pole. Interfuerunt. Signum meum Adalperti testis. Signum meum Papo testis. Signum meum Petalo

testis. Signum meum Carlo testis. Ego Ubertus Notarius hanc donationis et investitionis cartam manu mea scripsi atque firmavi.

In Christi nomine amen. Anno ejusdem millesimo quadrigentesimo decimo septimo, indictione decima, die vigesimo sexto mensis septembris. Hoc exemplum per me Silvestrum subscriptum notarium sumptum ex autentico, scripto manu predicti Uberti notarii coram spectabile et egregio viro domino Marco Polani honorando Potestate, et Capitaneo Justinopolis insimiatum fuit, et in ejus presentia per me ipsum Silvestrum et alios suprascriptos notarios diligenter cum auctentico ascultatum, et cum idem dominus Potestates et Capitaneus cognoverit illud cum ipso auctentico concordare, ut adhibeatur eidem exemplo plena fides de cetero suam, et comunis Justinopolis auctoritatem interposuit et decretum.

(Signum Notarii). Ego Leazarius Poncello Imperiali auctoritate Notarius hoc exemplum cum istis Ser Simone, Petro, Antonio, et Silvestro Notariis hoc auctenticum instrumentum manu dicti Uberti Notarii coram antedicto domino Potestate et Capitaneo diligenter et fideliter ascultavi et quod utrumque concordare inveni de ipsius domini Potestatis et Capitanei mandato in ejusdem exempli plenam fidem, et testimonium me subscripsi.

(Signum.) Ego Simeon de Victore Imperiali auctoritate Notarius hoc exemplum a suprascripto Ser Leazario, et infrascriptis Petro, Antonio, et Silvestro Notariis ad auctenticum instrumentum manu dicti Uberti Notarii coram dicto domino Potestate et Capitaneo diligenter et fideliter auscultavi, et quod utrumque concordare inveni de supradicti domini Potestatis et Capitanei mandato, in ejusdem exempli plenam fidem et testimonium me subscripsi.

(Signum.) Ego Petrus de Gavardo Imperiali auctoritate Notarius hoc exemplum cum suprascriptis Ser Leazario et Ser Simone et infrascriptis Ser Antonio et Ser Silvestro Notariis ad auctenticum instrumentum manu dicti Uberti Notarii coram dicto domino Potestate et Capitaneo diligenter et fideliter auscultavi, et quod utrumque concordare inveni de ipsius domini Potestatis et Capitanei mandato in ejusdem exempli plenam fidem et testimonium me subscripsi.

(Signum.) Ego Antonius de Giroldo Imperiali auctoritate Notarius hoc exemplum cum suprascriptis Ser Leazario, et Ser Simone, et Ser Petro ad infrascripto Ser Silvestro Notario ad auctenticum instrumentum, manu dicti Uberti Notarii coram dicto domino Potestate et Capitaneo diligenter et fideliter auscultavi, et quod utrum

que concordare inveni de ipsius Potestatis et Capitanei mandato in ejusdem exempli plenam fidem et testimonium me subscripsi.

(Signum.) Ego Silvester de Adalpero quondam Ser Nicolai Notarii de Justinopoli publicus imperiali auctoritate Notarius, et nunc Comunis Justinopolis cancellarius hoc exemplum ex auctentico scripto manu predicti Uberti Notarii fideliter scripsi, et postmodum in presentia antedicti domini Potestatis et Capitanei cum predictis Ser Leazaro, Ser Simone, Ser Petro, et Ser Antonio Notariis diligenter cum ipso auctentio auscultavi et quod utrumque concordare inveni de ipsius domini Potestatis et Capitanei mandato ad ejusdem exempli plenam fidem et testimonium me subscripsi, signumque meum apposui consuetum.

Carli. Delle antichità Italiane, Appendice pag. 23. (Milano 1791.)

69.
St. Paul.

Vor 1112.1) Gräfin Richarda (II. von Sponheim - Lavanttal) schenkt dem Kloster St. Paul einen Hof an der Gurk in Kärnten.

Isti sunt testes illius curtis ad Gurk site. quam Rihkart 2) cometissa potestatiua manu sancto Paulo delegauit. Bernhart et Hainric fratres eius.3) Penno de Friesach. Adilpretus filius Wolmůt. Ceizolf. Tiemo de Salcpure. Fridric. Otto. Richer. de Aheim) Marquart. Marquart de Jun. ) Otto. Rather. Egilof. Hainricus de Rinisdorf.)

B. Schroll, Urkb. v. St. Paul, p. 31, Cap. XXVII.

[ocr errors]
[ocr errors]

1) Arch. 1820, pag. 330. — 2) Das Necrologium hat ddo 15. Jänner: „benefactrix Richarda filia fundatoris Comitissa Arch. f. Kärnten X. 44. 3) Da Heinrich nach dem am 4. December 1122 erfolgten Tode Heinrichs III. Herzog von Kärnten wurde, hier aber dieser Würde keine Erwähnung geschieht und Bernhard nicht als Vogt erscheint, so gehört diese Schenkung vor 1112. 4) Ein Schloss und Gut Aheim befindet sich im Raabtale in Steiermark. Vielleicht ist es das heutige Achalm in der Pfarre Lavamünd, Bezirk St. Paul. 5) Jaunstein im Jauntale, Bezirk Eberndorf. 6) Das beim Cap. XV des Urkb. v. St. Paul p. 21 von B. Schroll erwähnte Pergamentblatt enthält eine Ergänzung und teilweise nähere Bestimmung der Zeugen. Es heisst daselbst: ,,Isti sunt testes quando Rihcart tradidit curtim suam Gurca. sancto Paulo. Pernhart et Heinrich fratres eius. Benno de Frîesah. Adelbreht filius Wolmŷte. Ceizolf. Timo de Salzpurch. Friderih de Chreina. Otto de Grâce. Rihheri de Âheim. Marquart de sancto Joanne. Marcwart de Juna. Otto. Râthere. Sigefrit. Bernhart. Heinrih. Megingoz. Egilolf de Hagene (Hagenegg im Bezirke Kappel). Heinrih de Rinisdort. Willihalm. Herolt. Colo. Hecil".

c. 1120,

70.

St. Johann am Timavus.

Ulrich, Patriarch von Aquileia giebt der Kirche von st. Johann am Timavus zehen Mansen in Gradiska, welche der Markgraf Engelbert (von Istrien) als Ersatz für den Schaden abtrat, den dessen Getreuen durch das Niederbrennen einer Kirche in Krain dem Patriarchate zugefügt hatten.

In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego quidem Vodolricus Dei gratia Aquilejensis ecclesiae patriarcha, considerans quia regnum coelorum vile cum comparatur, verum percarissimum cum possidetur, existit; apud memetipsum compensavi, qualiter hujus felicissimae hereditatis vel ultimam portionem possem adipisci. Occurrit illico mihi illa evangelica vidua, quae projectis duobus in gazophylacium minutis, a Salvatore meruit audire: Amen dico vobis, quia haec vidua plus omnibus dedit; nam quod habuit, totum dedit. Igitur quia haec cum bona voluntate projecit, secundum sententiam Domini per hoc tantillum munus caeleste regnum feliciter comparavit. Ego vero hanc, non per omnia, sed ex parte sequi desiderans; ecclesiae sancti Johannis de Tymavo, quae sub regimine abbatis Beliniensis est, quaedam beneficia contuli, et pro dote tradidi. Est autem ille locus ob reliquias sanctorum ibidem requiescentium honorandus, omnibusque Christianis venerandus.

Quem etiam locum antecessores mei non mediocriter diligentes, ex antiquitate destructum diligenter renovaverunt, et eum ecclesiae sancti Martini et ejusdem abbati tradiderunt. Quod et ego probo, laudo, et confirmo. Hoc ergo consecrando altare sanctae Crucis in eadem ecclesia, plebem Marcilianam pro dimidio, ac deinceps monachis ibidem servientibus mancipo; Insuper decem mansos, quos a Maynardo de Guriza pro beneficio fratris sui Engelberti a me tibi traditos accepi in loco, qui Ortuwin dicitur, eidem ecclesiae super sancti Johannis altare trado. Decem quoque mansos, quos a marchione Engelberto pro sacrilegio, quod fideles sui per incendium ecclesiae in Carniola commiserant, recipe, similiter sancto Johanni tribuo in loco, qui dicitur Gradisca. Rogo itaque, rogando moneo, monendo obtestor, obtestando vinculo anathematis stringo, ne aliquis successor meus hanc meam donationem infringere praesumat; imo eundem locum amet et diligat, et quantum valet pro Dei amore exaltet. Hujus autem rei testes sunt Otto Concordiensis episcopus,

copus Novae-Civitatis; Hermannus capellanus, Johannes vicedominus, Odescalcus, Meynardus, Wernherus, Jonam. Ego Wodolricus patriarcha jam in senectute positus manu mea subscripsi. Ego Marquardus notarius et capellanus jussu domini Wodolrici patriarchae hanc chartam scripsi.

Erneuerung.

Hujus autem innovationis testes, in quorum etiam audientia dictum privilegium est perlectum, fuerunt magister Bonacursius episcopus Aemoniensis, magister Paganus electus Parentinus, Leonardus abbas Rosacensis, Johannes praepositus sancti Stefani, magister Wilielmus decanus Aquilejensis, Chounradus decanus Civitatensis, Popo praepositus s. Felicis, Gerardus decanus ejusdem, magister Bertoldus de Fagedis, Gerardus Siboto, Mathias de Mels, canonici Aquilejenses, et alii plures. Datum in patriarchali palatio Aquilejensi per manum Bonencontri canonici Aquilejensis, curiae nostrae scribae, anno gratiae M.CC.XLIII. indictione II. tertio Kalendas novembris. feliciter.

De Rubeis. Mon. Eccles. Aquil. Bd. I, pag. 553-554 Nr. VIII; Arch. f. K. ö. G. Qu. II. Bd. (1850) p. 194, Nr. 200.

71. Brixen.

1120, 31. Oktober, . Der Edelmann Dietmar giebt dem Bischof Hugo von Brixen sein Landgut, das er zu „Crûskilach" besass, mit allem Zugehör für sein und seiner Eltern Seelenheil. Dafür gibt ihm der Bischof auf seinen Wunsch ein Landgut im Patriarchate von Aquileia, mit Namen „, Vochina", das er von dem Edelmann Chuonrad um 120 Pfund erkauft hat, unter der Bedingung, dass er hier, da der Ort für ein Kloster geeignet sei, Mönche ansiedle. Die Klosterbrüder erhalten das Recht einen Abt zu erwählen, der von dem Bischofe von

"

Brixen bestätigt wird.

In nomine sancte et indi vidue Trinitatis. Divina favente clementia Hugo Brixinensis episcopus. Exemplis sanctorum patrum edocti. si res et honorem ecclesie nostre auxerimus. ad eterne vitę retributionem nobis proficere speramus. Hujus igitur desiderii affectu Deo auxiliante executi sumus. quod quidam nobilis nomine Dietmarus divini amoris instinctu conpunctus tale praedium quale in loco qui

« AnteriorContinuar »