Imágenes de páginas
PDF
EPUB

domnus") papa ') ita c) ammonuit ), dicens : « Videte, fratres, ut hoc, [quod )] iuraturi estis 1), certissime noscatis. Cauete igitur), ne timore ") aut suasione filii nostri Gaufridi comitis aut fratris nostri Ioannis Catacensis episcopi aut cuiuslibet i) alii seu qualibet i) promissione uel mercede ducti, falsum aliquid proferatis; quod si feceritis *) et hoc ) uelm) leuiter senserimus, non minimum detrimentum episcopo uestro et ecclesiae ipsius inducetis uosque perpetuis anathematis ") subiacebitis ».

[22.] Presbyteri uero, qui testes astiterant o), responderunt, dicentes: « Nequaquam, pater, falsum huc testimonium dicturi non uenimus "), cum pro certo scimus ), quia apud uerum et districtum ') iudicem non solum ex omni nostro opere, sed etiam ex omni uerbo ) rationem reddituri sumus ». Unus ') autem istorum testium nomine Calochurius ") presbyter, cognomine") Machutius ") de Simeri ), ante omnes se proferens quamuis") Graecus, latina tamen lingua eruditus, ait 2) in conspectu domini papae: « Pater sancte, ego primus iurabo, si uestra sanctitas praeceperit, quod aa) parrochia Trium Tabernarum ecclesiae durat a flumine Lorda) usque ad fluuium Crochii ce) ». Cui papa: «Cur te primum obtulisti dd), cum antiquiores te hic ante nos adesse") aspiciamus ? » Respondit ille : « Ideo, pater"), quia patrem habui archipresbyterum familiarem utique atque "") ministrum domni mei Basilii episcopi Trium Tabernarum, qui secum h) quasi scolarem habebat, et quocumque ipse episcopus per suam parrochiam pergebat, illuc me pater meus secum conducebat"). Recordor nanque"), quia quodam tempore ) Andreas graecus Neocastrensis episcopus apud Lordam ") audacter uenit et quandam ecclesiam sancti Georgii mm) ibi dedicare uoluit ""); quod cum dominus meus Basilius Genesius Trium Taber

a) dominus B. b) om B. c) om B. a) monuit B. ") om. A B. 1) sitis B. 9) autem B. h) tero B. i) alterius add. B. i) qui

lib:t B mathis B

k) faciatis B. 1) haec B. m) om B. ") perpetui anathe

r) descriptum A

°) extiterart B.

8) uerɔ B

cogn men B. w) Machucius B. 2) au: B. aa) quia B.

P) ducturi nescimus B. 9) simus A. t) unius B. u) Calochirus B. v) per

bb) Bord B.

x) Symmeri B.

ee) hic aut n n esse B. ff) uerum B. i) ducebat B

[blocks in formation]

cc) Croci B.

11) om B.

ji) namque B. kk) quoddam tempus B

y) quod eius B.

dd) contulisti B. hh) so add. B. 1) Andreas

mm) Grerii Georgii A. nn) hier endet B mit .

narum episcopus audiuit, illuc festinanter properauit et, quia proprium ius ibi Neocastri episcopus non haberet, euidenter ostendit; sicque ille Neocastrensis episcopus inde confusus discessit et domnus meus Basilius Trium Tabernarum episcopus ipsam ecclesiam postmodum dedicauit. Hoc oculis meis uidi et in ueritate nosco, hoc etiam, si uestra sanctitas iusserit, affirmare sum praesto; adsunt nec non ex circumastantibus multi, qui haec certissime nouerunt et huic dedicationi interfuerunt >>. [23.] Videns autem apostolicus ") coassertionem huius presbiteri indiciis roboratam, hunc primum super reliquias et sancta Dei euangelia iurare fecit, quod Trium Tabernarum diocesis durat a flumine Lorda usque ad fluuium Crochii. Isti sunt alii, qui post hunc in conspectu domni papae hoc idem iurauerunt ): De Catanzario presbiter Georgius Raspa et presbiter Leo Murcida, presbiter Leo Iconomus, presbiter Ioannes Chrisilius, presbiter Leo Chrisafi, presbiter Basilius Gambinus, presbiter Leo Dentebris archipresbiter et Georgius Chrisafi et iudex, qui cognominabatur Caddaros, et presbiter Basilius. De Taberna uero presbiter Ioannes archipresbiter et presbiter Basilius Calaris. Cumque omnes isti iurassent, papa Calixtus Ioanni episcopo Catacensi totam suam parrochiam reformauit et, ne aliquis deinceps eam usurparet, iudicio ipsius curiae et apostolica auctoritate interdixit.

Haec nomina et eorum, qui huic examinationi interfuerunt, uidelicet Gregorius archiepiscopus sanctae Seuerinae, Athanasius episcopus Cotroni, Policronius episcopus Genocastrensis episcopus in fide, Dimitius episcopus Tusculanae cardinalis, Gualterius archiepiscopus Barensis, episcopus Aquensis, Ioannes episcopus Ceracensis, Ubertus abbas sanctae Eufemiae, Lambertus magister heremitarum, Rogerius sancti Iuliani abbas, Grisogonus cancellarius cardinalis, Adoaldus cardinalis, Ioannes Cremensis cardinalis, Stefanus praefati ) frater cardinalis, Ionathas cardinalis, Robertus Parisiacensis cardinalis, Gregorius cardinalis, Gregorius abbas sanctae Catherinae, Barnabas abbas sancti Leonardi et Sabba frater eius et multi alii, quorum nomina singillatim d) scribere longum est ualde.

a) apostolica A d) sigillatim A.

b) iudicauerunt A.

e) die Lesung ist unsicher.

[24.] Posthaec autem papa Calistus a Cutrone discessit et apud Rossanum ueniens et ibi aliquantulum hiemauit. Ioannes uero episcopus Catacensis apud Catanzarium est reuersus et apud domnum Hugonem Rubeum benigne rogauit, ut praeceptum domni papae adimpleret seque proprium episcopum recognosceret et iura episcopalia sibi pacifice restitueret. Quod Hugo Rubeus omnino despexit et apostolicum praeceptum praesumtuose transgredi non timuit. Ioannes itaque Catacensis episcopus post domnum papam properauit eumque ") apud Rossanum inueniens, responsionem Hugonis Rubei ipsi intimauit. Apostolicus siquidem Calixtus iterum insimiliter scribendo mandauit:

Calixtus episcopus seruus seruorum Dei. Nobili uiro Hugoni Rubeo salutem et apostolicam benedictionem. Saepe dilectionem tuam missis litteris commonuimus, ut uenerabili fratri nostro Trium Tabernarum episcopo, ad quem duo castra tua, Rocca et Tiriolum, pertinent, reuerentiam et obedientiam tanquam proprio episcopo exhiberes; tu autem usque adhuc mandato nostro minime obedisti. Iterum ergo atque iterum per praesentia tibi scripta praecipimus, ut omni timore, siue Squillacensis episcopi, siue Rogerii comitis, et ) omni excusatione remota ), praedictum fratrem nostrum Trium Tabernarum episcopum pastorem proprium recognoscas d) eique humiliter deinceps ac reuerentur omnes ipsorum locorum homines facias obedire; quippe melius est Deo obedire quam hominibus. Si autem ad proximae quadragesimae initium mandato nostro huic non obedieris, nos ex tunc et personae tuae in locis omnibus ecclesiarum introitus interdicimus et in supradictis castris, Rocca scilicet et Tiriolo, diuina celebrari officia praeter infantium baptisma et morientium ) penitentias [uetamus )] donec satisfactionem congruam facietis.

Dat. Russani VIII idus ianuarii o).

Explicit cronica Catanzarii.

a) cumque A. 2) mouentium A.

b) ex add. A.
1) om. A. g)

c) commota A. d) recognoscat A. annarii A.

II. Supplik der Leute von Tres Tabernae

aus dem 17. Jahrhundert.

Diese Supplik findet sich in einem Miszellanbande des vatikanischen Archivs, Vat. Arch. Miscellanea Arm. XII t. 146. Sie ist undatiert, stammt aber nach den sie umgebenden Akten zu schliessen aus den Jahren 1620-30, wozu auch der Schriftcharakter passt. Das Stück ist die Originalsupplik selbst, man erkennt noch die einstige Faltung des Briefs, der die Adresse Pro Ecclesia Trium Tabernarum jetzt als Dorsualnotiz trägt. Ein Fiat fehlt; daraus ist wohl zu schliessen, dass die Supplik erfolglos blieb.

Beatissime Pater

Cum ab immemorabili tempore episcopi dioecesis Catacensis consueuerint, cum ad uisitandam ecclesiam et ciuitatem Trium Tabernarum se conferebant, indui pontificalibus indumentis et sic sollemniter ingredi ciuitatem ac recipi sub pallio, toto comitante clero et populo, supplicatur modo Sanctitati uestrae nomine dicti cleri et communitatis, ut moderno Catacensi episcopo, qui a uiginti annis nec dioecesanam synodum celebrare, nec ecclesiam et clerum praedictum uisitare, nec confirmationis sacrum inibi ministrare curauit in graue animarum periculum, quod omni mora postposita dioecesanam synodum celebrare et ad uisitandam dictam ecclesiam et ciuitatem Trium Tabernarum secundum antiquam consuetudinem et a maioribus uis sibi traditum usum indumentorum pontificalium se conferre ibique confirmationis sacrum ministrare et alia, quae iuris fuerint, exercere debeat, iniungere et mandare dignetur sub poenis arbitrio suo moderandis.

Et ne uideatur Sanctitati uestrae nouum uel inconueniens, quod episcopus Catanzarii debeat in alio suae dioecesis loco uti pontificalibus indumentis, sciat, quod ecclesia Trium Tabernarum antiquissima sedes et caput extitit dicti episcopatus usque ad tempora sanctae memoriae Calixti papae II. Testis est post

acta concilii triceni primi '), in quibus fit mentio de Trium Tabernarum episcopo, Gregorius papa, scribens ad Ioannem episcopum Squilatinum, cui commendauit episcopatum Trium Tabernarum; testis est idem Calixtus, qui, cum in dicta ecclesia utiliorem fore latinum episcopum quam graecum ex relatione Desiderii tituli sanctae Praxedis presbyteri cardinalis, quem ad hoc munus legauerat, intelligeret, Ioannem Cappellinum latinum episcopum instituit. Idem pontifex paulo post, quia locus ecclesiae Trium Tabernarum erat Saracenorum et diuersorum hostium incursibus ualde expositus, consecrauit ecclesiam intra fines dioecesis in oppido tum Catanzarii tanquam in loco tutiori ibique constituit sedem episcopalem. Extat bulla consecrationis Calixti.

Sed neque in eadem bulla Calixti, neque in pluribus aliis suis litteris etiam post mutationem loci praedictam suppressit uel tacuit nomen antiquissimae ecclesiae Trium Tabernarum, a quo denominari noluit episcopos. Orta namque controuersia inter episcopum Trium Tabernarum et episcopum Squilatinum post mutationem loci praedictam, Calixtus rescripsit episcopo in haec uerba :

Calixtus episcopus seruus seruorum Dei. Venerabili fratri nostro episcopo Squilatino salutem et apostolicam benedictionem. Sicut ipse nosti, nos in Trium Tabernarum diocesim secundum antiquam consuetudinem per Dei gratiam episcopum consecrauimus. Quare oportet, ut ipsius parogiae partes, quae propter pastoris absentiam distractae fuerant, in eius episcopi redeant potestatem. Quapropter fraternitati tuae mandamus atque praecipimus, ut castrum, quod Rocca dicitur, quod ad eius parogiam pertinet, eidem Trium Tabernarum episcopo restituas et cum omnibus pertinentiis suis quietum dimittas. Datum Catanzarii.

Rescriptis etiam aliis his uerbis:

Calixtus episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis in Christo filiis Ugoni Rubeo, clero et populo Roccae Fallucae salutem et apostolicam benedictionem. Dilectionem uestram latere non credimus, quod uenerabilem fratrem nostrum Ioannem episcopum

') Gemeint ist das römische Konzi' von 313 (Mansi II 433), wo Felix a Tribus Tabernis, hier aber sicherlich ein Bischof des bei Rom gelegenen Tres Tabernae, genannt ist.

« AnteriorContinuar »