Imágenes de páginas
PDF
EPUB

obtenta. Et quia ex parte supradicti monasterii nobis de uenditi precio est integre satisfactum, nichil juris, facti, cause, uel occasionis michi, sorori ac marito predictis aut aliis heredibus seu coheredibus quibuscumque duxi seruandum in uendito prenotato. Ne autem circa prefatum contractum aliqua possit calumpnia suboriri, renuncio pro me ac meis heredibus seu coheredibus, tam presentibus quam futuris, excepcioni sollempnitatis non adhibite, decepcionis vltra dimidiam partem iusti precii, doli, malicie, pacti, conuenti, accioni in factum, et generaliter omni excepcioni seu defensioni, quibus mediantibus de iure, facto uel consuetudine quicquam posset in contrarium attemptari. Sane in omnium premissorum euidenciam presens scriptum sigillo strennui domini nostri, Gotfridi comitis palatini de Thuwingen, ad quem olim predicti venditi seu verum dominium pertinebat, ac eciam sigillo vniuersitatis populi de Ezzelingen obtinuimus conmuniri. Ceterum nos, predictus comes de Thuwingen, ad rectificandum et ratificandum prefatum contractum per hanc subscripcionem, tamquam a manu publica comodatam, velud in iure confessi, recognoscimus manifeste, quod verum dominium et omne ius, nobis conpetens in uendito prenarrato, dudum transtulimus in monasterium sepedictum 2, antequam aliqua de premisso contractu mencio haberetur. Huius rei testes sunt dictus Solrr miles, Dietterus, rector ecclesie de Waibelingen, dictus Herter, Fridericus, Hungerus et Suiggerus, fratres, dicti de Rore, Marquardus capitaneus, Rudegerus scultetus dictus Rupreht, Hugo dictus Nallinger, Rudolfus dictus Hasenzagel, Ruperhtus et Cvnradus fratres dicti Rupreht, Truhliebus et Fridericus fratres dicti de Hallis, Albertus dictus Gerter, et Berhtoldus dictus de Schongowe, jurati de Ezzelingen, et plures alii fidedigni. Datum Ezzelingen, anno domini Mo. CCo. Lxxxxv1o. Kalendas Maij, indictione Ix na *

Mit den schon bekannten Siegeln des Gr. Gottfried v. Tübingen und der Stadt Eßlingen in bräunlichem Wachs.

* S. Schmid a. a. D. 300, 309.

[ocr errors]

Die v. Nemmingsheim hatten ihre Burg bei dem gleichnamigen Dorfe im D.A. Rottenburg, in der alten Grafschaft Hohenberg. Sie waren Vafallen der Grafen v. Hohenberg. Beschr. des O.A. Rottenburg 198 flg. 2 Das Kloster wollte sich vollkommen sicher stellen von Seiten des Gr. Gottfried v. Tübingen, deßwegen mußte er der Kaufurkunde seine Zustimmung förmlich beifügen. Denn Eigenthum hatte er keines mehr in Plieningen, dieses war nach früher mitgetheilten Urkunden, namentlich von 1291 und 1292,

alles nebst dem anderer Edlen in die Hände der Mönche übergegangen, weßwegen es auch in der Urkunde heißt: ad quem olim verum dominium pertinebat, und quod verum dominium et omne ius - dudum transtulimus

[ocr errors]

in monasterium.

1296.

[ocr errors]

28. Aug.

Graf Gottfried v. Tübingen ver kauft an das Kloster Bebenhausen seinen Ort Hagelloch mit allen Rechten, Einkünften, Zugehör und Herrlichkeit nebst den Bergen Höhenberg, Stei neberg, Niuban, Birkinnegeren um 400 Pfd. H., ohne sich in dem Verkauften, noch sogar in den angrenzenden Waldungen und dem Gelände zwischen der Ammer und dem Arlebach irgend einen Anspruch oder ein Recht vorzubehalten, mit Ausnahme desjenigen, daß seine Hofbauern, außer dem Eichenholz, noch 8 Fuhren Pfähle in seine Weinberge, den Hasenbühl, in seinen Waldungen nach Anweisung des bebenhausischen Forstknechts hauen dürfen.

Gotfridus comes de Tuwingen vniuersis presencium inspectoribus subscriptorum noticiam cum salute. Quia fides instrumentorum cum depositionibus testium eandem obtinet firmitatem, expedit gesta legitima scripturarum attestationibus conmendari. Hiis igitur scriptis, tamquam in iure confessi, notorium facimus vniuersis, quod nos omnium, quorum intererat, accedente consensu oppidum nostrum Haginloch 1 cum vniuersis iuribus suis pertinentiis et prouentibus, fundis, areis, domibus, horreis, ortis, agris, pratis, pascuis, siluis, nemoribus, aquis, aquarum usibus, viis, inviis, cultis et incultis, iuribus, iurisdicionibus, libertatibus, hominibus, et generaliter cum omni dominio et pertinentiis quibuscumque, montem Hohenberc 2, Stainiberc 3, Nivban 4, die Birkinne geren 5, pro centum quadraginta libris hallensium, nobis in pecunia numerata plenius assignatis, religiosis viris, abbati et conuentui monasterii de Bebenhusen, Cisterciensis ordinis, Constantiensis dyocesis, nomine ipsius monasterii vendidimus absolute, nichil iuris, facti, uel occasionis nobis aut quibuscumquè nostris heredibus ac successoribus, non solum in eodem vendito, verum eciam in omnibus siluis et fundis circum adiacentibus inter riwm dictum Ammer ab vno latere, et riwm dictum Arlibach ex altero, quomodolibet reseruantes, et adhibitis in ipso contractu verborum ac gestuum sollempnitatibus debitis et consuetis induximus et misimus prefatos religiosos in possessionem corporalem rerum ac iurium omnium premissorum. Ne igitur in proposito deficiat bona fides, recognoscimus, ipsum contractum cum omnibus suis clausulis esse legitimum, licitum et honestum et nostri

parte penitus fructuosum, exceptis dumtaxat octo plaustris palorum ad uineas nostras Hasenbuhel pertinentibus, quos palos coloni dictarum uinearum in siluis predictis preter ligna quercuum secare debent, quemadmodum serws dominorum de Bebenhusen ipsis assignauerit resecandos. Renunciauimus igitur ac presenti scripto renunciamus pro nobis ac predictis nostris heredibus seu successoribus beneficio restitutionis in integrum, litteris seu graciis a sede apostolica uel aliunde inpetratis ac eciam impetrandis, exceptioni deceptionis ultra dimidiam partem iusti pretii, doli, malicie, pacti, conuenti, actioni in factum, et generaliter omni exceptioni ac iuris auxilio, quibus mediantibus de facto uel consuetudine presens contractus uel quevis eius clausula debilitari posset aliqualiter uel cassari, promittentes bona fide, ipsum monasterium super omnibus predictis rebus sev earundem iuribus ab omni inquietatione et molestia defensare fideliter ac tueri, cautionem quoque de euictione prestanda sufficientem et ydoneam secundum terre consuetudinem ipsi monasterio exhibere. Porro si pro huiusmodi warandia seu cautione de evictione prestanda sepe dictis dominis, abbati et conuentui fuerimus negligentes, discreti viri pariter et honesti, Dietherus clericus dictus Herther, Albertus dictus Soelre, et Ludewicus de Lustenowe, milites, fideiussores per ipsorum fidei dationem a nobis constituti post ammonitionem, ipsis rite factam, statim die monitionis octavo locis sibi deputatis verum obstagium subintrabunt et idem obstagium donec ac satisfactionem condignam iugiter obseruabunt. In quorum omnium et singulorum robur indeficiens presens instrumentum sepe dictis abbati et conuentui tradidimus sigillorum, nostri et ciuium ciuitatis Tvwingen, robore conmunitum, testimonio predicti Dietheri dicti Herther, H. custodis ecclesie sancti Johannis in Constancia, L. militis, sculteti in Tvwingen, F. de Vlma, Al. monetharii, Dietrici dicti Fvsh, Al. Ezzelingarii, et aliorum fide dignorum quam plurium accedente. Nos quoque, L. scultetus predictus, consules ac vniversitas ciuium in Tvwingen, omnia et singula premissa, tamquam conscii et consentanei, sigilli nostri testimonio irrefragabiliter approbamus. Actum et datum in Tvwingen, anno incarnationis domini Mo. CCo. Lxxxx". VIo. V. Kalendas Septembris, indictione nona *.

Mit zwei runden Siegeln in bräunlichem Wachs: a) das bekannte des Gr. Gottfried v. Tüb., und b) das ebenfalls schon beschriebene der Stadt

Tübingen mit der tübingischen Fahne im dreieckigen Schilde und der Umschrift: S. CIVIVM. COMITIS. GOTFRIDI. IN. TVING.

[ocr errors]

1 Hagelloch im O.A. Herrenberg.

[ocr errors]

* S. Schmid a. a. D. 307. Schmid 330. 2 S. oben Urk. v. 13. Jan. 1294, Anm. 2, und die dieser Urkunde vorhergehenden o. J. und T. Schmid 327. 3 Steineberg auf Tübinger Gemarkung. Schmid 307, Anm. 3, 330. 4 Nivban ist Neubau, denn Bann bezeichnet besonders gebautes Land, Neu steht für erst kurze Zeit angebautes Land, Neugereut, ausgerodeter Wald. 5 Geren bezeichnet Busch- und Hackwald, hier ist also ein im Stockausschlag stehender, ausgehauener Birkenwald zu verstehen. — 6 Hasen= bühl ebenfalls auf Tübinger Gemarkung. Schmid a. a. D.

1296. 22. Nov.

Friderich, der Aeltere, Graf v. Zollern, verkauft dem Kl. Bebenhausen seinen Hof bei der Kirche zu Entringen. mit aller Zugehör und Rechten und alle seine Güter zu Breitenholz um 450 Pfd. H. und vergabt demselben das Patronatrecht zu Entringen.

Fridericus,

Presentium litterarum inspectoribus vniuersis. senior, comes de Zolre 1, Constantiensis dyocesis, rei noticiam subnotate. Veritas non querit angulos, nec opera sua ponit sub modio, sed pocius in candelabro viui testimonii ac lucentium scripturarum. Hiis itaque scriptis, tamquam in iure confessi, publice recognoscimus et notorium facimus omni homini fide digno, quod ob vrgentem necessitatem, nobis et nostris liberis conmuniter ex variis debitis inminentem, curiam nostram, ecclesie de Anthringen assitam, quam Ridolfus dictus Ansheln incolit, necnon omnes possessiones nostras, apud Braitenholz 2 vbilibet constitutas, cum omnibus earundem curie ac possessionum fundis, areis, edificiis, domibus, horreis, ortis, pratis, agris, plantis, siluis, pascuis, nunc habitis et habendis, aquis, aquarum vsibus, viis, inviis, iuribus et iurisdictionibus quibuscumque, religioso monasterio de Bebenhusen, ordinis Cysterciensis, dyocesis prenotate, pro quadringentis et quinquaginta libris denariorum bonorum hallensis monete, nobis ab eodem monasterio integraliter exsolutis et in redempcionem necessitatis prefate palam conuersis, vendidimus mediante contractu iusto, licito et honesto. Et adhibentes eidem contractui sollempnitatem verborum et gestuum debitam et consuetam, ipsum monasterium fecimus et hiis scriptis facimus res venditas bona fide ac iusto titulo possidere ac perpetim obtinere, eo quod in possessionibus et pertinentiis prenotatis nichil dominii, iuris, cause, vel occasionis reseruauimus nobis aut nostris heredibus procreatis vel etiam procreandis. Ne autem

L

super iure patronatus ecclesie prenarrate de Anthringen, quod nobis hactenus pertinebat, questio valeat suboriri, puta vtrum pertineat ad vendita supradicta, aut fundis aliis sit annexum, nos per interpretacionem huius pagine diffinimus, quod ipsum iuspatronatus ecclesie antedicte de Anthringen in omnem euentum transire volumus ad predictum monasterium cum vendito suprascripto, non tamen vt venditum, sed pocius vt per nostras manus deo, beate Marie virgini, ac monasterio sepedicto gratuite datum, gratis oblatum et in victimam erogatum. Et ecce ad habvndantem cautelam consensum honorabilis viri. . 3 prepositi maioris ecclesie Augustensis, nostri fratris karissimi, ac nostrorum omnium liberorum requisiuimus et obtinuimus super omnibus articulis prenotatis, nec licebit nobis aut aliquibus nostris heredibus quicquam in contrarium quomodolibet attemptare. Presertim cum renuntiaciones exceptionum cuiuslibet sollempnitatis necessarie totaliter vel particulariter in proposito pretermisse, deceptionis vltra dimidiam partem iusti precii, beneficii restitucionis in integrum, doli, malicie, pacti, conuenti, actionis in factum, et cum in genere ac in specie non solum renuntiaciones quarumvis exceptionum ac defensionum, sed etiam abdicaciones canonici auxilii ac legalis hincinde fecerimus pro nobis et cunctis nostris heredibus, modernis pariter et futuris, nichilominus per sollempnem stipulacionem promittimus firmiter ac districte, quatinus memorato monasterio ab euictione nostris sumptibus secundum iusticiam caueamus, ad hoc re vera personam nostram, cunctos heredes nostros et omnes res nostras ypotecarias reddimus obligatas. In quorum omnium euidentiam presens instrumentum antedicti.. prepositi, nostri, et vniuersitatis populi de Rvtilingen, sigillis fecimus conmuniri et virorum honorabilium *. . decani in Ezzilingen, Volmari rectoris ecclesie in Anthringen 5, Ridolfi rectoris ecclesie de Sigehelmingen 6, Dietrici presbytri de Svndelvingen, Heinrici sacriste de Ezlingen, magistri C. rectoris scolarum in Ezlingen, Wolframmi militis de Bernhusen, Johannis filii sui, Hugonis dicti Nallinger, Cvnradi dicti Crucin, C. dicti Rotther, Wezelonis dicti de Kirchain, Johannis dicti de Grvningen, Bertoldi dicti Eninger, et aliorum fide dignorum testimoniis roborari. Actum et datum in Ezlingen, anno domini Mo. CCo. nonagesimo VIo., xo. Kalendas Decembris, indictione x ma

Das Siegel des Augsburger Dompropstes ist ganz abgegangen (dasselbe ist beschrieben in v. Stillfried und Märcker, Hohenzollerische Forschungen I,

« AnteriorContinuar »