nostre domui episcopali competit vel videtur competere transfundimus in capitulum predictum, constituentes nos possessores dictarum decimarum nomine dicti capituli donec corporalem ipsarum decimarum appreenderit possessionem quam appreendendi et accipiendi deinceps licentiam concedimus eidem capitulo et donamus. Ad majorem autem roboris firmitatem omnium premissarum super predictis volumus et precepimus fieri publicum instrumentum. nec non sigillum nostrum presenti instrumento apponi fecimus, ad fidem et probationem posteris faciendum. Hoc actum fuit apud Sanctum Johannem maurianensem in capella domus episcopalis ubi testes fuerunt vocati et rogati dominus Guigo de Chamos monacus, dominus Anselmus de Armelione capellanus, Emido de Sancto Johanne clericus et Petrus de Cuyna. Et ego Villelmus de Sancto Pancracio, auctoritate imperiali et domus episcopalis notarius hanc cartam rogatus scripsi et tradidi. Apud Ollas, Tilleretum et Givoudam. Les Oulles, le Tilleret et Gevoudaz, localités situées sur les paroisses de St-Jean de Maurienne et de Fontcouverte. * Cum nos oppressos reliquerit immenso honere debitorum, videlicet in tribus librarum millibus et quingentis. Ces 3,500 liv. valaient environ 70,000 liv. et équivaudraient aujourd'hui à 140,000 liv. de notre monnaie, supposé qu'il s'agisse de la livre de Vienne. 3 In parochiis Sancti Apri, etc., dans les paroisses de St-Avre, de St-Martin sur la Chambre, du Cruet, de Montaimont, Montgelafrey et de la Chapelle. Que decime cartones vulgariter appellantur. - Carto, onis, mesure de grains. 64 Testament de Pierre de Guelis, évêque de Maurienne. (11 Janvier 1273.) Anno Domini M.CC.LXXIII, indictione prima, i idus januarii, venerabili Petro episcopo tenente episcopatum maurianensem coram testibus infrascriptis et specialiter ad hoc rogatis. In nomine sancte et individue trinitatis, quum nichil est quod magis hominibus debeatur quam ut supreme voluntatis liber sit stilus et licitum quod iterum non reddit arbitrium, et nichil sit certius morte et nichil incertius hora mortis, et melius sit sub spe mortis vivere quam sub spe vite intestatus decedere. Nos Petrus divina permissione maurianensis episcopus de bonis nostris noncupàtive testando ordinamus sub hac forma, imprimis heredem instituimus in hiis que habemus in monte Acus Villelmum Guelis fratrem nostrum. Item inter cetera legata damus et legamus pro oblationibus et obsequiis que fient die obitus nostri in ecclesia beati Johannis Baptiste xv libras viennenses. Item legamus eidem ecclesie centum solidos viennenses pro convivio faciendo die obitus nostri in refectorio, et pro elemosina ibidem competenti facienda1, et cum hoc volumus et precipimus quod panis et vinum ad hoc necessarium capiantur in domo nostra episcopali. Item damus et legamus cuilibet canonico qui presens fuerit sepulture nostre decem solidos viennenses, et cuilibet capellano quinque solidos viennenses, et cuilibet diacono tres solidos et subdiacono duos solidos, et aliis communiter tam parvis quam magnis xi denarios, tali tamen conditione, quod tam diaconi quam subdiaconi quam alii majores quilibet dicant in remedium anime nostre et parentum nostrorum semel psalterinm. Item illas decimas quas habemus seu possidemus, vel videmur habere seu possidere in monte Acus, in parrochia Tabule et Ponteti et Borgeti, damus et legamus ecclesie et capitulo beati Johannis Baptiste, ita tamen quod pro dictis decimis in remedium anime nostre et antecessorum nostrorum faciant anniversarium et convivium in refectorio in perpetuum die obitus nostri. quod si forsitan dictas decimas habere non possent, damus et legamus dicte ecclesie seu capitulo sexaginta solidos viennenses annuales super hiis que emimus a domino Petro de Ponte apud Albanam, pro dicto anniversario faciendo. Item legamus Guillelmo Guelis fratri nostro quinquaginta libras viennenses, ut predictum legatum decime dicte ecclesie et capitulo confirmet et manuteneat et deffendat. quod si contra predictum legatum veniret, dictas quinquaginta libras ei auferimus et nichilominus predictum legatum decime ratum maneat, et si necesse fuerit quod Chabertus de Morestello dictum legatum confirmet, et cum confirmaverit damus et 'legamus eidem centuin solidos viennenses, et nisi hoc fuerit, illos centum solidos ei auferimus. Item damus et legamus predicte ecclesie nostre Sancti Johannis quinquaginta libras viennenses pro dominica post ascensionem Domini dupliciter celebranda, et pro convivio in refectorio illa die faciendo, et pro dictis quinquaginta libris obligamus eisdem illa que emimus apud Albanam, ita quod supradictis rebus, quinquaginta solidos annuales accipiant quousque dicte quinquaginta libre eis solute fuerint. Item volumus et precipimus quod cuilibet canonico commoranti apud Sanctum Johannem reddatur unus annulus aureus de nostris, secundum quod precepit episcopus Anthelmus predecessor noster. Item damus et legamus ecclesie Sancti Johannis cappam nostram argenteam circumcelatam quam habet obligatam Aydelina de Camera, cum quadam fiola de balsamo quam habemus. Et istam volumus esse nostram ultimam voluntatem et valere jure testamenti nuncupativi, et si non valet jure testamenti nuncupativi, valeat jure codicillorum vel alio jure quo melius valere poterit. Hoc actum fuit apud Sanctum Johannem in domo episcopali, in camera dicti domini episcopi, ubi testes vocati fuerunt et rogati, dominus Boso de Vilario Gundrant canonicus maurianensis, Vionetus de Medullano, Guigo Aymarii, Odo de Volovio, Stephanus de Bono Vilareto, Stephanus Amalfredi notarius, dominus Guigo monacus, magister Canturinus medicus, Villelmus de Alavardo, Guido de Sancto Johanne clericus. Et ego Villelmus de Vilario Gundrant auctoritate domus episcopalis notarius, hanc cartam rogatus scripsi et tradidi. Item legamus eidem ecclesie centum solidos viennenses pro convivio faciendo die obitus nostri in refectorio et pro elemosina ibidem competenti facienda. Il y avait à St-Jean, dans le cloître du chapitre, un grand réfectoire où les chanoines mangeaient quelquefois en commun. Pierre de Guelis lègue cent sols de Vienne au chapitre, valant à peu près 209 liv. de notre monnaie, pour le dîner commun et pour une aumône à faire le jour de sa sépulture. * In monte Acus, in parrochia Tabule et Ponteti et Borgeti. Le testateur regarde les trois paroisses de la Table, du Pontet et du Bourget, comme situées sur le mont de l'Aiguille, in monte Acus. On dit encore aujourd'hui le Pontet en Heuille, le Bourget en Heuille, etc. 65 Transaction entre le chapitre de la cathédrale de Maurienne et Jean de la Place, relativement à une succession. (5 Février 1276.) Anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo sexto, indictione decima quarta, nonis februarii venerabili domino Aymone existente episcopo maurianensi, coram testibus infrascriptis, cum questio seu controversia verteretur inter capitulum maurianensis ecclesie ex una parte et Johannem de Platea de Sancto Johanne ex altera super hereditate que fuit quondam Richardi de Monte Garnerii clerici fratris quondam dicti Johannis quam hereditatem cum omnibus bonis ipsius hereditatis mobilibus et immobilibus asserebat dictus Johannes ad se pertinere ex causa successionis ipsius Richardi. quare petebat a dicto capitulo dictam hereditatem possidente, eamdem hereditatem cum omnibus bonis ipsius sibi reddi et restitui, domino Vifredo de Arva sacrista ipsius ecclesie nomine capituli maurianensis e contrario asserente se nec dictum capitulum teneri ad restitutionem dicte hereditatis nec bonorum ipsius, cum ad eumdem sacristam eamdem hereditatem asserat pertinere, ex eo quod dictus Richardus, in sua ultima voluntate seu testamento suo, eumdem sacristam heredem universalem instituit in omnibus bonis suis. Tandem post diversas altercationes super predictis habitas inter dictum sacristam et prefatum Johannem hiidem sacrista et Johannes ad talem devenerunt compositionem cum communi consensu tocius capituli maurianensis ecclesie, ad sonum campane in loco consueto ad hoc specialiter congregati, videlicet quod dictus Johannes non vi, non dolo, non metu inductus nec ab aliquo circumventus sed sciens, prudens ac spontaneus, considerata utilitate sua et commodo evidenti, ex causa transactionis, cessit quitavit guerpivit penitus1 et remisit pro se et suis in perpetuum dicto sacriste presenti et recipienti vice totius capituli maurianensis ad opus sacristanie sue omne jus, omnem actionem et omnem querelam realem personalem, utilem, directam et mistam quod et quam habebat vel habere poterat, quacumque ratione et quocumque jure et ex quacumque causa in hereditate dicti Richardi in omnibus et singulis bonis ipsius hereditatis, devestiens se vel quasi dictus Johannes ex causa dicte transactionis de omni jure et actione quod et quam sibi compe |