Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dictum est et supra predictis rebus cessis procuratorem specialiter in rem suam, ex causa solutionis dictorum debitorum, in quibus est obligatus, ut dictum est, prioratus predictus, constituentes insuper nos dictum prioratum cum suis juribus et pertinentiis precario nomine dicti domini episcopi possidere donec possessionem ipsius et jurium et pertinenciarum ejusdem per se vel per alium fuerit apprehensus, quoniam apprehendendi et perpetuo retinendi faciinus specialem concessionem dicto domino episcopo auctoritate sua propria, nullius alterius licentia expectata, promittentes nos capitulum maurianensis ecclesie et canonici regulares dicti prioratus superius nominati dicto domino episcopo presenti et pro se et ejus successoribus juxta ea que superius dicta sunt, recipienti et sollemniter stipulanti bona fide et per juramentum super sancta Dei evangelia corporaliter prestitum, et sub obligatione omnium bonorum capituli maurianensis et prioratus predicti, dictas traditionem, cessionem, concessionem, donationem, translationem, abdicationem, devestituram et investituram et constitutionem predictas et omnia suprascrípta in perpetuum et inviolabiliter observare, et contra ea nullam supplicationem, nullam indulgentiam, nullumque privilegium impetrare a sede apostolica vel legatis ipsius, et specialiter sub forma ea que de bonis majori et minori, et si aliquam impetrationem fecerimus, volumus eam nullam habere roboris firmitatem, officium cujuscumque superioris non implorare, beneficium restitutionis in integrum nunquam petere, et contra predicta vel aliqua de predictis in judicium vel extra modo aliquo, facto vel verbo aliquatenus non venire, nec alicui contravenire volenti in aliquo consentire nec petere auctoritatem, consilium vel favorem, volentes et concedentes expresse quod dictus dominus episcopus ad opus sui et successorum suorum, si voluerit, possit super predictis impetrare et obtinere, si voluerit, confirmationem sub forma quam voluerit, à domino

papa et domino archiepiscopo viennensi et quolibet a quo eam voluerit impetrare. Quocirca renuntiamus in hoc facto, nos capitulum maurianense et nos canonici regulares predicta bona fide et per pactum et stipulationem sollempnem et sub vinculo antedicti juramenti exceptioni et exceptionibus traditionis, cessionis, concessionis, donationis, translationis, abdicationis, investiture, devestiture et constitutionis predictarum nostrarum, doli mali, metus et infamie, conditionis sine causa et ex causa injusta, beneficio restitutionis in integrum constitutionis hoc jus porrectum, et capituli illius quod incipit nulli liceat, et illius alterius capituli quod est in corde detentorum duodecima questione secunda, sine exceptione et capituli domini Innocentis papæ quarti quod incipit dudum, et illius constitutionis, sacro approbante concilio, implorationi officii judicis, juri dicenti donationem excedentem summam quingentorum aureorum sine insinuatione factam non valere petitioni et oblationi libelli, litis contestationi, beneficio cujuslibet appellationis et provocationis, omnibus et singulis indulgentiis, privilegiis, gratiis et rescriptis a sede apostolica et ejus legatis a latere et de latere missis et mittendis, impetratis et impetrandis, concessis et concedendis dictorum debitorum, de quorum solutione agitur. et pro quorum solutione alienatur modo prioratus predictus, non factorum et non contractorum in veritate et efficaciter et pro utilitate prioratus predicti et in ejus utilitatem non conversorum et omni auxilio et beneficio juris canonici et civilis editi et edendi, promulgati et promulgandi quod ad veniendum contra predicta vel aliqua de predictis posset nobis vel nostris aliquo modo competere vel prodesse. Supplicantes nos capitulum predictum maurianense per presentes litteras sigillatas sigillo capituli nostri predicti maurianensis in robur et testimonium omnium et singulorum suprascriptorum pro nobis dicto capitulo etiam predictis duobus canonicis regularibus dicti prioratus et ad eorum requisitionem, instanciam et

[ocr errors]

preces et nos etiam duo regulares canonici predicti reverendo patri in Christo ac domino Guillelmo, divina providentia sancte viennensis ecclesie metropolitane nostre archiepiscopo et venerabilibus viris dominis, et amicis si placet in Christo decano et capitulo dicte sancte viennensis ecclesie, videlicet dicto domino archiepiscopo viennensi ut dictis traditioni, cessioni, concessioni, donationi, translationi, abdicationi, investiture et devestiture seu quasi, et constitutioni, promissioni, obligationi et renuntiationi predictis et omnibus et singulis supradictis ad firmitatem dicti negotii pro dicto domino maurianensi episcopo factis ac ejus successoribus, si voluerit, confirmationem, auctoritatem suam et decretum dignetur interponere et sigillum apponere presentibus, et - dictis dominis decano et capitulo viennensi predictis una cum dicto domino archiepiscopo viennensi consensum suum et assensum velit interponere ad perpetuam firmitatem omnium predictorum, cum indubitanter cedant ad utilitatem et commodum tam dicti capituli nostri quam prioratus predicti, et presentibus litteris sigillum suum dicti capituli viennensis apponere presentibus una cum sigillo domini viennensis archiepiscopi supradicti ad majoris valoris firmitatem. Et nos Guillelmus miseratione divina dicte ecclesie viennensis archiepiscopus, habita diligenti deliberatione super predictis et quolibet predictorum, inquisita insuper de ipsis et eorum quolibet omnimoda veritate, servata omni sollempnitate que in talibus debet servari, secundum canonicas sanctiones, cum nobis constet predicta omnia et singula continere et habere veritatem plenariam et perfectam. Ea universa et singula, considerata et pensata sollicite et attente utilitate tam dicti capituli maurianensis ecclesie, quam prioratus predicti, confirmamus et eis auctoritatem nostram auctoritate metropolitana interponimus et decretum. Nos vero decanus et capitulum dicte viennensis ecclesie debita et sufficienti deliberatione habita super predictis, cum invenerimus ea fieri pro evidenti

utilitate dicti maurianensis ecclesie et capituli et dicti prioratus, ad majus damnum et scandalum utriusque vitandum, omnibus et singulis supradictis et specialiter confirmationi auctoritatis et decreti interpositioni prefati domini viennensis ecclesie archiepiscopi, nostrum impertimur consensum pariter et assensum, et ad majoris roboris firmitatem nos dicti archiepiscopus, decanus et capitulum viennensis ecclesie supradicte, ad preces instanciam et requisitionem dictorum capituli maurianensis ecclesie et canonicorum regularium dicti prioratus sigillum nostrum una cum sigillo dicti maurianensis capituli, presentibus litteris duximus apponendum. Nos vero dicti duo canonici regulares prioratus predicti ad majorem roboris firmitatem, rogamus venerabilem virum dominum Hugonem officialem maurianensem, ut sigillum officialatus maurianensis una cum sigillis dicti domini archiepiscopi viennensis et dictorum capitulorum viennensis et maurianensis, hiis presentibus litteris apponat in robur et testimonium omnium predictorum, et nos dictus officialis maurianensis, ad rogatum seu preces et requisitionem dictorum duorum canonicorum regularium coram nobis confitentium et asserentium predicta omnia, universa et singula esse vera, sigillum nostrum una cum sigillis dictorum domini archiepiscopi viennensis et capitulorum viennensis et maurianensis presentibus litteris duximus apponendum in robur et testimonium perpetue veritatis et ad majoris vinculum firmitatis universorum et singulorum omnium prescriptorum. Actum et datum mense novembri, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo septimo.

↑ A la date de cet acte, il y avait à Hermillon un prieuré de chanoines réguliers de St-Augustin, composé seulement de trois chanoines. Il dépendait du chapitre de St-Jean qui avait la collation des canonicats; il se trouvait alors grevé de beaucoup de dettes. Fatigué par les instances des créanciers, Aymon des Hurtières, qui en était prieur, mit sa démission. Dans cette fâcheuse position, le chapitre de St-Jean et les chanoines d'Her

'1

millon ne trouvèrent pas d'autres moyens que de vendre à l'évêque de Maurienne le prieuré et toutes ses dépendances, à la charge de payer les dettes et de fournir aux deux chanoines réguliers un entretien convenable pendant leur vie. L'acte a été approuvé par Guillaume, archevêque de Vienne. L'évêque de Maurienne s'est réservé de le faire approuver aussi par le St-Siége.

* Subastare pour subhastare, subhaster. * Gageria, e, gage, hypothèque.

[ocr errors]

Donations faites par l'évêque Aimon de Miolans au chapitre de la cathédrale de Maurienne.

(3 Décembre 1297.)

Anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo septimo, indictione decima, tertio nonas decembris, venerabili patri domino Aymone, maurianensi episcopo existente, coram testibus infrascriptis. Idem dominus Aymo Dei gratiâ maurianensis episcopus pro remedio anime sue animarumque parentum et benefactorum suorum, in honorem Dei et beate Marie et beati Johannis Baptiste omniumque sanctorum, dedit, donavit et concessit donatione pura et irrevocabili capitulo suo maurianensi in sacrario ecclesie Sancti Johannis maurianensis ad pulsationem campane more solito congregato, capellanisque et clericis qui in prefata ecclesia serviunt vel sunt in posterum servituri, ea que inferius continentur, videlicet sexaginta solidos viennenses annuales pro festo beati Mauritii in predicta ecclesia exinde in antea in perpetuum admodum festi duplicis sollempniter celebrando, et convivio die dicti festi cum duabus carnibus et veru et elemosina consueta', et luminari debito in ecclesia faciendo. Item sexaginta solidos

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »