Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sepulture sexaginta solidos viennenses, in pane, Christi pauperibus erogari. Item dedit et legavit ecclesie Sancti Christophori et ipsius ecclesie rectoribus in futurum unam cartam frumenti annualem et perpetuam, rectoribus ipsius ecclesie annis singulis in perpetuum persolvendam, rogans capellanum dicte ecclesie qui nunc est et pro tempore fuerit ut in ipsa ecclesia dignetur pro tanto absolutionem facere singulis diebus dominicis pro remedio anime ipsius testatoris et parentum suorum. Item confessus fuit et recognovit predictus testator quod universa et singula debita contenta in instrumentis factis et receptis nomine ipsius testatoris, que instrumenta dominus Anselmus de Columpnis capellanus frater ipsius testatoris habet erga se, sunt et esse debent ipsius domini Anselmi, et ipsa debita in ipsis instrumentis contenta pro quadam pecunie quantitate quam ipse testator eidem domino Anselmo cesserit se debere ex certis causis, eidem domino Anselmo concessit et reddidit insolutum. precipiens debitoribus ipsorum debitorum ut ea debita dicto domino Anselmo solvant et solvere teneantur. Item instituit sibi heredem Elysabet filiam suam, in quater viginti libras viennenses, de quibus precepit poni et implicari viginti libras viennenses in robis, vestimentis et ornamentis ipsius Elysabet, tempore quo nuberet, incontinente sine aliquo intervallo, et alias sexaginta libras precepit eidem Elysabet dari et persolvi per terminos infra scriptos, scilicet quindecim libras viennenses a tempore quo nuberet in unum annum sequentem et complendum, et exinde, annis singulis eodem termino, anno revoluto quindecim libras viennenses usque ad plenam solutionem predictarum sexaginta librarum. Volens et precipiens quod ipsa Elysabet pro tanto sit contenta de bonis ipsius testatoris, et quod nichil amplius in ipsis bonis possit vel debeat petere vel habere. Item Margaritam filiam suam sibi heredem instituit in quadraginta libras viennenses eidem per istos terminos persolvendas, videlicet a tempore quo nuberet,

in unum annum sequentem et complendum decem libras viennenses, et decem, annis singulis, eodem termino, anno revoluto, decem libras viennenses. usque ad plenam solutionem predictarum quadraginta librarum, volens et precipiens etiam dictus testator quod filii masculi et heredes, sui infra scripti debeant et teneantur predictam Margaritam vestire, ornare et munire robis, vestimentis et ornamentis tempore quo nuberet proposse ipsorum filiorum et heredum infra scriptorum et secundum quod ipsam Margaritam decebit. Volens et precipiens ipsam Margaritam esse predictis contentam de bonis ipsius testatoris, ita quod in ipsis bonis non possit vel debeat aliquod aliud petere, exigere vel habere. In omnibus autem rebus possessionibus, juribus et actionibus et bonis suis mobilibus et immobilibus sibi suos heredes universales pro equalibus pro communibus instituit Viffredum, Anthonium Anselmum et Robertum filios masculos naturales et legitimos per quos suos filios et heredes voluit et precepit clamores suos emendari, debita et legata persolvi et universa et singula in presenti testamento attendi firmiter et compleri. Item si contingeret predictas filias suas vel alteram ipsarum aut unum vel plures de predictis filiis suis masculis decedere sine libero vel liberis, legitimo vel legitimis, aut sine testamento, substituit ei vel eis alios suos filios masculos et heredes superstites et voluit et precepit hereditatem ipsorum sic decedentium ad alios filios masculos superstites devenire. Item constituit et ordinavit Leonam uxorem suam tutricem et curatricem predictorum liberorum suorum et administricem et gubernatricem omnium bonorum suorum, ita tamen quod ad consilium domini Anselmi de Columpnis capellani fratris ipsius testatoris gereret exerceret et administraret tutelam et curam predictorum liberorum et administrationem bonorum suorum, dum tamen ipsa fecerit sicut proba mulier, et stabit sine alio marito. Volens etiam et precipiens quod si aliquis predictorum liberorum eidem

[ocr errors]

Leone rebellis et inobediens fuerit nolens eidem Leone parere et ejus preceptis et consiliis obedire quod ipsa Leona usumfructum medietatis bonorum et hereditatis illius qui sic rebellis et inobediens fuerit, accipiat et percipere et habere possit et debeat ad vitam suam si tamen ipsa opera probe mulieris ageret et se a secundis nuptiis abstineret. Et hec omnia predicta voluit, asseruit et precepit suum esse ultimum testamentum nuncupativum et suam esse ultimam voluntatem quod et quam valere voluit et precepit, jure testamenti nuncupativi, et jure codicillorum et jure cujuslibet alterius ultime voluntatis quo jure melius valere poterat et tenere. Hoc actum fuit apud Sanctum Johannem maurianensem versus Sanctum Christophorum in domo dicte Leone, uxoris dicti testatoris, ubi testes ad hoc vocati fuerunt, per ipsum testatorem specialiter et rogati, ego notarius infra scriptus, dominus Alexander curatus ecclesie Sancti Christophori, dominus Anselmus de Columpnis capellanus, frater dicti testatoris, Hugo de Molario, Johannetus filius quondam Ponceti de Molario de Sancto Johanne, Johannes de Grangiis de Vilario Raymberti, Guigo de Loteria... habitator Sancti Johannis, Aymonetus filius quondam Eynardi... et Villelmetus... de Sancto Johanne, clericus. Et ego Richardus Boyssonis, auctoritate imperiali et domus episcopalis maurianensis, notarius hanc cartam notatam et abreviatam manu Guillelmi de Alpeta olim notarii publici de mandato et auctoritate reverendi in Christo patris domini Aymonis quondam maurianensis episcopi in formam publicam redegi signoque meo signavi, scripsi et tradidi.

La famille de Columpnis était de la paroisse de St-Pancrace, du village de Colonnes.

80

Transaction entre Amédée V, comte de Savoie, et Mgr Amblard d'Entremont, évêque de Maurienne, relative au chapitre de Ste-Catherine d'Aiguebelle.

(27 Novembre 1306.)

Anno Domini millesimo trecentesimo sexto, indictione quarta, quinto kalendas decembris, coram me notario et testibus infrascriptis per hoc presens publicum instrumentum cunctis evidenter appareat presentibus et futuris. quod cum varie et diverse questiones, lites, querele et controversie verterentur inter illustrem virum dominum Amedeum comitem Sabaudie nomine suo et nomine ecclesie Sancte Katarine prope Aquambellam et prepositi et canonicorum ejusdem ecclesie ex parte una, et reverendum in Christo patrem dominum Amblardum maurianensem episcopum nomine suo et nomine sue maurianensis ecclesie ex parte altera, super eo quod dictus dominus episcopus nomine quo supra dicebat quod ecclesia Sancte Katerine prope Aquambellam constructa, fundata et edifficata fuit per reverendum in Christo patrem dominum Petrum quondam episcopum herfordiensem in diocesi, et infra limites maurianensis diocesis, absque consensu, licentia, voluntate episcopi maurianensis, qui tunc erat maurianensis episcopus, nec etiam dicta fundatio vel constructio dicté ecclesie fuit post modum ratifficata vel approbata per aliquem de predecessoribus ipsius domini Amblardi in dicto episcopatu nec per ipsum propter quod ipsa ecclesia et collatio canonicorum et prebendarum ipsius pertinere debet pleno jure ad ipsum dominum episcopum maurianensem, nomine quo supra sicut alie ecclesie sue diocesis maurianensis in qua tamen idem dominus comes vult et nititur uti jure

patronatus in ipsius domini episcopi et ecclesie sue prejudicium et gravamen. Item super eo quod idem dominus comes de facto confert personatus dicte ecclesie Sancte Katerine et canonias et prebendas quando vacant et etiam instituit et installavit per se vel alium illas personas quibus contulit dictos personatus et canonias et prebendas conferre possit, cum possessio vel quasi spiritualis in eum non cadat nec cadere possit, cum ipse dictus comes sit laycus. Imo ab ipso layco recipientes dicta beneficia sunt minori excommunicatione ligati et majori excommunicatione ligandi. Item super eo quod dictus dominus comes recipere vult et recipit fidelitates canonicorum dicte ecclesie, cum ipsi domino episcopo teneantur facere obedientias manuales. Que omnia supradicta facit in prejudicium dicti domini episcopi maurianensis et ecclesie sue et etiam minus juste. Item super eo quod dictus dominus episcopus dicebat quod ipse tanquam ordinarius hahebat et habere debebat in dicta ecclesia et personis ibidem commorantibus visitationem et correctionem et destitutionem et omnia jura episcopalia. Ex adverso vero dicto domino comite dicente et asserente quod predicta legitime faciebat et facere poterat tanquam verus patronus ecclesie memorate. Cum ad ipsum jus patronatus predictum pertineat ex concessione sibi justo titulo facta per dominum Johannem de Aquablancha decanum herfordiensem et dominum Brianzonis heredem universalem in bonis patrimonialibus dicti domini episcopi herfordiensis et ex confirmationibus ipsi domino comiti factis de dicto patronatu et juribus ipsius per summos pontifices videlicet per sanctissimos patres dominum Bonifacium quondam et dominum Clementem quintum nunc sancte romane ac universalis ecclesie summum pontificem. Item dicente et asserente dicto domino comite quod a tempore fundationis dicte ecclesie Sancte Katarine ipse dominus comes et illi a quibus eam habuit fuerant in pacifica possessione vel quasi predictorum jure patronatus et fidelitatum recipienda

« AnteriorContinuar »