Imágenes de páginas
PDF
EPUB

89

Ordonnance d'Anthelme de Clermont, évêque de Maurienne, relative au clergé de la cathédrale.

(21 Avril 1337.)

Quod secundum apostolum qui altario servit vivere debeat de altari. et qui ad honus eligitur repelli non debeat a mercede. E contrario ferendus non est is qui lucrum amplectitur, honus autem subire recusat. Igitur nos Antelmus miseratione divina regimini maurianensis ecclesie presidentes, curis sollicitamur continuis et assidua meditatione urgemur ut juxta credite nobis dispensationis officium divini cultus augmento jugi quantum nobis ex alto concessum fuerit sollicitudinis studio in hiis precipue quibus animarum saluti consulitur intendamus. Ea propter ad nostram quod dolentes referimus pervenit noticiam quod servitores dicte nostre ecclesie, videlicet canonici, capellani et clerici in divini cultus officio in multis et diversis secundum statum gradus et eorum officia juxta antiquam regulam ordinarii et statutorum antiquorum per quam plures predecessores nostros et capitulum nostrum rationabiliter et salubriter editorum, se negligentes exhibent ac rebelles, Deum primo et penas in ipsis ordinario et statutis positas minime reverentes.

Primo enim ad nos perlatum est quod aliqui nostri canonici quam plures deffectus faciunt in missis, evangeliis, epistolis et aliis ad que tenentur prout gradus et ordo eorum secundum ipsius ordinarii et dictɔrum statutorum tenorem exigit et requirit. unde per nos et dictum nostrum capitulum unanimiter statutum et ordinatum est quod dicti deffectus si fiant quod absit per dictos canonicos, prout in dictis ordinario et statutis scriptum est puniantur.

Item nobis relatum extitit, et nos etiam occulata fide didicimus nonnullos vicarios seu capellanos capellarum dicte ecclesie et chorum intrantes, missas suas in suis capellis seu altaribus, temporibus et horis ordinatis, juxta fundationem et institutionem ipsarum capellarum et secundum ordinationem statutorum in dicto ordinario contentorum necnon contra promissionem et juramentum in suis creationibus prestitum curant minime celebrare. Item quod nonnulli ex ipsis indifferenter absque licentia petita et obtenta, licet ex institutionibus et ordinationibus ipsarum capellarum ipsi ecclesie continue debeant deservire et horis canonicis interesse secundum dicti ordinarii statutorum ipsorum et ipsarum capellarum institutionem et ordinationem, ab ipsa ecclesia et civitate nostris se absentant. Sunt etiam nonnulli de ipsis, qui dum hore canonice in dicta ecclesia dicuntur et misse celebrantur, licet non sint absentes tamen dictis horis et missis huc et illuc vagando aut statim chorum exeundo contra dictum ordinarium et statuta negligunt interesse. Unde super hiis omnibus volumus unanimes nos dicti episcopus et capitulum penas in ipsis ordinare et statutis antiquis adjectas penitus observari et ab offendentibus exigi et levari.

Item cum nonnulli capellani et clerici dicte ecclesie vesteş deferant inhonestas utpote curtas seu breves strictas et nimium decollatas et manicas super tunicalium longas nimium et pendentes. zonas et cultellos desuper et in appertó portando, coronas clericales modice rotunditatis coronam seu capillos longos defferentes rigotos et buffetos ad modum laycorum. cum secundum predictum ordinarium cuncti chorum intrantes tonsuras secundum suum ordinem congrue latas habere debeant, sed et capillos decenter rotundates. Ita quod nec ab anteriori vel posteriori parte laycalis incisionis formam seu lasciviam representent, cum et secundum jura eciam hec prohibeantur, volumus et statuimus predicta non fieri per eosdem, sed ea in statum debitum et formam decen

tem reduci. Et qui post hujus statuti insinuationem et publicationem a predictis et eorum quolibet non resipuerit et quo ad vestes, coronam et tonsuram ad formam et statum decentem secundum dictum ordinarium non se transtulerit, ab omni commodo libre et refectorii tamdiu penitus sit exclusus. Quod si forte quisquam talium presumptione dampnabili vel temeraria ad perceptionem librarum chori et refectorii per ⚫ se seu per alium se ingesserit a dictis choro et refectorio eorumque omnium honore et comodo sit exclusus. Si verò aliqui de dictis capellanis vel clericis, ludis ad aleas vel taxillos se immiscuerint, aut tabernas secuti fuerint aut arma de die seu de nocte portaverint vel societates inhonestas frequentaverint penis similibus arceantur.

Item cum nonnulli prout nobis datum fuit intelligi. comedentes in refectorio panem, carnes et cybaria alia extra dictum refectorium mittant seu portent, Christi pauperes quibus est id quod super est erogandum, contra Deum et contra conscientiam defraudando. Statuimus ne predicta fiant de cetero seu fieri concedantur. Statuimus eciam quod diebus et horis quibus libra in choro non distribuitur2 seu non comeditur in refectorio, ipsi chorum intrantes horis canonicis et divino officio et sub penis in ordinario et antiquis statutis comprehensis debeant interesse cum prout jura volunt, commoda qui sentis, jungas honus emolumentis.

Sunt nonnulli eciam capellani qui calices et patenas suarum capellarum et ornamenta alia suorum altarium se perdidisse dicunt, propter quod nequeunt in suis altaribus celebrare, capellas ipsas ymo animas defunctorum debitis obsequiis defraudantes. Unde statuimus quod predicti infra proximum festum beate Marie Magdalene, predicta una cum missalibus ipsarum capellarum supra majus altare ecclesie nostre predicte coram capitulo, presente sacrista et cantore nostre maurianensis ecclesie restaurare procurent ad opus ipsarum capellarum. Alioquin bona et redditus eorumdem et alia

ipsorum comoda chpri et refectorii per capitulum volumus detineri donec et usquequo de predictis satisfactionem fecerint competentem. Ita tamen quod interim si capellani predicti recusant celebrare in dictis capellis, ipsum capitulum dum fructus ipsarum capellarum percipiet, per ydoneos capellanos in ipsis capellis faciat celebrare. Et de perditione rerum inquiratur per curiam officialis nostri. taliter quod illi qui culpabiles reperientur, puniantur prout justitia suadebit.

Statuimus etiam quod prout olim solitum extitit et ex causa rationabili pro honore et comodo dicte ecclesie salubriter ordinatum quod omnes et singuli capellant ecclesiarum beate Marie et Sancti Johannis et capellarum circumstantium dictis ecclesiis per se vel per alios, sive presentes sint vel absentes omni anno diebus pasche et penthecostes, suos calices cum pathenis et missalibus supra majus altare beati Johannis, cum alio thesauro dicte ecclesie in vesperis representent. Quod si quisquam ipsorum in hoc defecerit, pro vice qualibet decem solidos bonorum viennensium, applicandos operi seu fabrice dicte ecclesie solvere teneatur. Et nichilominus ipsos calices cum pathenis et missalibus sequenti die ut supra exhibere teneantur, vocatis et presentibus ad premissa sacrista et cantore predictis, sub pena dupli pene predicte.

Has autem nostras constitutiones et hec nostra statuta volumus per dominum cantorem dicte ecclesie vel ebdomadarium in choro et refectorio una cum dictis statutis loquentibus de premissis, semel die aliqua congruenti nulla persona chori die predicta libram percipiente, nisi ipsam evidens corporalis infirmitas excusaret, publice legi, et divulgatis in choro et refectorio ne pretextu vel occasione alicujus crasse seu suppine ignorantie super premissis vel eorum aliquibus se possit aliquis excusare. Ea vero que pro et super premissis legi volumus sunt. Primo cauda seu finis tercii decimi capituli ibiubi dicitur tonsuras autem usque ad finem. Item et illa

statuta scripta in principio predicti ordinarii que incipiunt ordinatum est, et aliud sequens statutum quod incipit anno Domini millesemó CC.LXXXV usque in finem ipsius statuti. Item et aliud statutum quod incipit in nomine Domini millesimo ducentesimo LXVII in crastino purificationis cum secundum apostolum, etc., quod finit et vespertini officii defunctorum. Item et illa statuta que incipiunt licet os bovis usque in finem.

Quibus quidem ordinario et statutis tanquam salubribus et honestis per hec nostra statuta nolumus nec intelligimus in aliquo derogare, sed hec et ipsa pro honore, statu et reformatione divini cultus quem semper augeri cupimus in suo robore permanêre. Acta fuerunt statuta predicta et ordinata per nos dictum episcopum, singulis de dicto nostro capitulo ad sonum campane in talibus consuete in unum congregatis infra sacrarium nostre maurianensis ecclesie, die vigesima prima mensis aprilis, videlicet die lune pasche. Anno Domini millesimo trecentesimo trigesimo septimo, cum appositione nostrorum episcopi et capituli sigillorum in testimonium omnium premissorum et ut premissa perpetuam roboris habeant firmitatem.

1 Rigotos et buffetos.

Rigotus, boucle de cheveux, frisure. Ducange dit qu'en provençal le fer à friser s'appelle rigotiar. — Buffetus, toupet; en quelques provinces de la Savoie on dit encore aujourd'hui le bufet pour désigner les cheveux du front qui forment le toupet.

2 Libra, æ, distribution qui se faisait à l'église ou au réfectoire com

[merged small][ocr errors]
« AnteriorContinuar »