Imágenes de páginas
PDF
EPUB

90

Le comte Aimon ordonne au châtelain de Maurienne de payer annuellement au chapitre de la cathédrale de St-Jean les quinze sols légués par le comte Edouard.

(13 Juillet 1338.)

Aymo comes Sabaudie dilecto castellano nostro maurianensi salutem et dilectionem, conquesti sunt nobis dilecti nostri canonici et capitulum Sancti Johannis maurianensis quod cum inclite recordationis dominus et frater noster carissimus dominus Edduardus comes Sabaudie quindecim solidos grossorum turonensium argenti annuatim donaverit eisdem, solvendos de et super exitibus et obventionibus castellanie nostre maurianensis quolibet anno in festo beati Johannis Baptiste super quorum solutione plena mandata a nobis et nostro consilio recepistis, ipsos tamen quindecim solidos solvere recusatis eisdem, excusationem pretendentes occasione pensionis quam pro dicta castellania singulis mensibus nobis dare debetis, licet dicti exitus de dictis quindecim solidis obligati forent, ante constitutionem pensionis ejusdem et super ipsis exitibus de dictis quindecim solidis sit satisfieri consuetum et vobis que ultra recepta libratis in vestris computis allocantur, igitur visis litteris donationis predicte et mandatis factis super solutione predicta, eorumque tenoribus attentis vobis expresse precipimus et mandamus omnino volentes quatenus dicta pensione nonobstante omnibusque dilationibus et exceptionibus remotis dictos quindecim solidos debitos pro termino festi nativitatis beati Johannis Baptiste nuper lapsi sine dilatione seu mora qualibet et ab inde annis singulis dicto termino solvatis et expediatis eisdem in

[ocr errors]

quantum nostram indignationem cupitis evitare, taliter quod ob solutionis deffectum ad nos ulterius non habeatur recursus, recipientes ab ipsis litteram de recepta cum copia presentium, et nos que pro predictis solveritis in vestris computis volumus et mandamus alloquari1. Datum Voyrone die decima tertia mensis julii, anno Domini millesimo trecente. simo trigesimo octavo.

Alloquari pour allocari, être alloué.

Le comte Amédée VI s'engage à faire payer annuellement au chapitre de la cathédrale de Maurienne cinq sols gros de Tours pour l'anniversaire du comte Aimon, son père.

(20 Juin 1343.)

Nos Amedeus comes Sabaudie notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod cum per reverendos dominos executores ultime voluntatis domini genitoris nostri carissimi domini Aymonis comitis Sabaudie quondam nuper fuerit ordinatum per nos donari capitulo, canonicis capellanis et clericis ecclesie Sancti Johannis maurianensis pro uno anniversario pro anima dicti domini genitoris nostri, annis singulis die obitus ipsius in dicta ecclesia perpetuo faciendo, in quo pro ejus anima commemorationem faciant specialem centum solidos grossos turonenses o rotundi semel solvendos eisdem vel quinque solidos grossos turonenses eorumdem perpetuo annuales usquequo de ipsis centum solidis semel eis fuerit satisfactum. Auctoritate pariter et consensu tutorum nostrorum dominorum Ludovici de Sabaudia domini Ubaudi

et Amedei comitis gebennensis dictam volentes ordinationem observare, volentes dictos quinque solidos grossos turonenses annuales quolibet anno in die obitus domini nostri predicti solvere, promittimus bona fide sub bonorum nostrorum omnium ypotheca dictis capitulo, canonicis, capellanis et clericis donec de dictis centum solidis grossis turonensibus semel eis fuerit satisfactum. Quos quinque solidos grossos turonenses annuales eisdem, auctoritate qua supra super exitibus nostris mistralie de Camera in Maurianna specialiter assignamus et de ipsis eosdem solvi volumus annuatim dicto termino ex causa predicta. Tenore presentium eadem auctoritate precipiendo mandantes, mistrali nostro Camere qui nunc est et pro tempore fuerit quatenus de dictis exitibus mistralie supradicte eisdem capitulo, canonicis, capellanis et clericis solvat et expediat anno quolibet, termino supradicto, dictos quinque solidos grossos turonenses predictorum vèl ipsorum certo mandato pacifice et absque diminutione quacumque, necnon precipientes castellano nostro maurianensi qui nunc est et pro tempore fuerit quatenus dictam solutionem eís fieri faciat anno quolibet dicto termino de dicta pecunie quantitate annuali et ad solvendum eisdem dictum mistralem compellat, ut premittitur, cum effectu recipiendo copiam presentium sub forma publici instrumenti in prima solutione, et tam in ipsa quam in aliis solutionibus sequentibus a dictis capitulo, canonicis, capellanis et clericis vel procuratoribus retineant instrumentum publicum vel litteram de recepto de quibus in suis computis fides fieri valeat. Et nos auctoritate premissa dictam annuam quantitatem eisdem castellano maurianensi et mistrali Camere presentibus et futuris in eorum rationibus eis volumus et jubemus singulis computis alloquari donec solutio facta fuerit de centum solidis grossis turonensibus supradictis sub harum nostrarum testimonio litterarum, Datum Chamberii die vigesima mensis junii anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo tertio.

92

Amédée VI confirme l'ordre donné par le comte Aimon,

son frère.

(1er Mars 1344.)

Amedeus comes Sabaudie castellano nostro Maurianne qui nunc est et pro tempore fuerit aut ejus locum tenenti salutem et dilectionem de auctoritate et consilio dominorum Ludovici de Sabaudia patrui et Amedei comitis gebennensis fratris carissimorum tutorum nostrorum, vobis precipimus et mandamus quatenus quantitatem contentam in litteris hic annexis termino ibidem contento ex nunc in antea integraliter sine difficultate qualibet persolvatis, viris venerabilibus canonicis et capitulo ecclesie Sancti Johannis Mauriane vel certo mandato eorum omnibus exceptionibus procul jectis sicut et quemadmodum in litteris hic annexis per bone memorie dominum comitem Aymonem quondam progenitorem nostrum concessis videbitis contineri, taliter quod ob solutionis deffectum ad nos de cetero non habeatur recursus, recipientes ab ipsis litteram de recepta cum copia presentium et nos que pro predictis solveritis volumus et precipimus de auctoritate predicta in vestris computis alloquari. Datum Chamberii prima die mensis marcii, anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo quarto.

93

Confirmation de la donation du Montbérenger faite aux chanoines de Maurienne par le comte Thomas en 1189, et de

plusieurs autres donations faites aux mêmes chanoines par les prédécesseurs du comte Thomas.

(14 Mars 1344.)

2

Nos Amedeus comes Sabaudie notum fieri tenore presentium volumus universis quod audita querimonia dilectorum nostrorum capituli et canonicorum ecclesie Sancti Johannis maurianensis nobis, et carissimis patruo domino Ludovico de Sabaudia, domino Vibaudi, fratrique domino Amedeo comiti gebennensi, nostris tutoribus, facta, super eo videlicet quod cum iidem capitulum et canonici asserant se habere merum ac mixtum imperium ac jurisdictionem omnimodam1 ex largitionibus predecessorum nostrorum comitum Sabaudie eis factis in villis et territoriis de Monte Berengerio a rupe superius inter duos rivos, Vilarii Bernonis et de Traversia in suis dictorum locorum hominibus et in hominibus quos dicti capitulum et canonici apud Cuynam, in Vilariis super Cuynam, apud Sanctum Remigium et Tigniacum, exceptis proditione duntaxat et duello, qui casus eisdem comitibus nostris predecessoribus reservati fuerunt, ex largitionibus antedictis et in eorumdem exercitii possessione vel quasi semper postea, salva compositione per ipsos capitulum et canonicos cum domino Camere olim facta, in qua in dictis eorum hominibus de Cuyna, de Vilariis supra Cuynam, Sancti Remigii et Tigniaci, certi casus dicto domino Camere fuerunt reservati, fuisse, donec olim maxime vite tempore recordȧtionis inclyti domini Aymonis Sabaudie comitis domini et genitoris nostri carissimi, quo fuerunt, ut asseritur, per castellanos et alios officiarios nostros in Mauriana turbati et indebite impediti. Visis eorum capituli et canonicorum monumentis et juribus ne super hiis inter nos seu gentes nostras et ipsos capitulum et canonicos excitetur questionis materia, de dictorum nostrorum auctoritate tutorum pervenimus cum

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »