Imágenes de páginas
PDF
EPUB

eisdem ad compositionem et concordiam infrascriptam, videlicet quod in dictis villis locis et territoriis Montis Berenger, Vilarii Bernonis et Traversie, etiam in hominibus dictorum capituli et canonicorum omnimoda cohercitio delictorum ex quibus mors naturalis seu membri mutilatio sequi vel inferri deberet, et si in condemnationem pecuniarum convertatur, ad nos debeat integre pertinere, ceteris autem omnibus omnimode jurisdictionis actibus etiam ad merum et mixtum imperium pertinentibus ad dictos capitulum et canonicos, in ipsorum hominibus et ex ipsis descendentibus tantum in dictis villis Montis Berengerii, Vilarii Bernonis et Traversie, etiam si iidem homines vel eorum aliquid ad alia loca, quam ea in quibus nunc inhabitant, infra tamen parrochias de quibus sunt ipsa loca se transtulerint vel transferrent pertinere debentibus pleno jure. Judices quoque mistrales et alios jus reddentes habere valeant dictis locis quo ad sibi pertinentia et eisdem superius declarata capitulum et canonici memorati suas tenere assisias cridas et edicta sua per ecclesias facere et dictis locis etiam publicare, via ordinaria et extraordinaria procedere, suas sententias exequi, delinquentes dictos suos homines capere et punire pro suis demeritis, et que committent excessibus et delictis in locis predictis, captosque ducere et tenere, tutelas et curas dare, datas confirmare et cetera omnia ad usum et exercitium meri et mixti imperii ac jurisdictionis omnimode spectantia, salvis nobis superius reservatis, cum integro statu facere et etiam exercere. Ceterum homines predicti presentes et futuri capituli et canonicorum dictorum locorum nos seu gentem nostram ad deffensionem patrie seu succursum quod ovalia vulgariter nuncupatur, aut si nos aliquem locum vel castrum obsidere contingat, sequi juvareque teneantur et dicti capitulum et canonici seu mistrales eorum dictos homines ad eumdem sequendum et juvandum ad requisitionem nostrorum officiariorum vel gentium per penarum, ad talia solitarum, impo

5

6

7

sitionem ab eorum mistralibus, vel si recusarent, a nostris officiariis faciendam, et alias compellere teneantur. Quod si forsan homines predicti, ut premittitur, in dictis casibus vel eorum alteri non irent in penas impositas incidendo omnes vel aliqui, pene seu banni non eunti vel non euntibus infligendi pecuniarii due partes ad nos et tertia ad dictos capitulum et canonicos debeant pertinere et per nostros officiarios, nostra pars exigi cum effectu et cognosci etiam de eadem. Et si dubitatio super hiis in posterum oriretur, volumus quod de planc simpliciter et sine judicii strepitu et figura, prout eque fieri poterit, terminetur. promittentes auctoritate predicta, pro nobis et nostris, bona fide, contra aliqua de predictis in posterum non venire, sed ea firmiter attendere et inviolabiliter observare, mandantes tenore presentium universis et singulis ballivis, judicibus, castellanis, mistralibus et aliis officiariis nostris, presentibus et futuris, seu loca tenentibus eorumdem quatenus predicta universa et singula attendant, firmiter et observent nec presumant ullatenus contra facere quomodo libet vel venire. pro quibus confitemur nos habuisse et recepisse a capitulo et canonicis memoratis centum florenos auri per manum domini Georgii de Sollio cancellarii nostri dilecti. In quorum testimonium pro utraque parte binas fieri litteras tenoris ejusdem quibus sigilla nostra ac dictorum tutorum nostrorum, una cum sigillo dicti capituli jussimus apponenda. Datum Chamberiaci die decima quarta mensis martii, anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo quarto.

8

Nos vero prenominati tutores predicta universa et singula auctorisata confirmantes, auctorisantes et fore vera pariter confitentes, sigillum nostrum commune quo utimur in negotiis Sabaudię comitatus, una cum sigillis dicti domini nostri 'comitis et capituli apponi fecimus litteris presentibus in eorum testimonium et ad majorem roboris firmitatem. Datum

Chamberiaci die decima quarta mensis martii, anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo quarto.

Per duos tutores in concilio presen

[blocks in formation]

decano maurianensi

priore Intermontis

p. dno de Hurteriis

p. de Muris

militibus p. Ravaisii
Andrea Trovati

Nos autem dicti capitulum et canonici, nostro specialiter propter ea convocato et congregato capitulo, more solito et loco consueto, considerantes et attendentes predicta omnia et singula in nostre ecclesie capitulique ac nostrorum hominum utilitatem et commodum fore gesta, eis tenore presentium, consentimus eaque concedimus et volumus pro nobis et nostris successoribus perpetuo duratura et ad eorum robur et certitudinem sigillum dicti nostri capituli una cum sigillis dictorum dominorum comitis et tutorum presentibus duximus apponendum. Datum in dicto nostro capitulo in ecclesia Sancti Johannis predicta, die ultima mensis martii, anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo quarto, propterque ad ea de quibus supra de cavalcatis et exercitibus habetur mentio, ad nichil contra nos de jure possibile in foro conscientie astringi volumus vel teneri. Nichilominus tamen idem dominus comes et sui in perpetuum successores possint, in dictis casibus, nostris uti hominibus sine nostrarum vel successorum nostrorum conscientiarum prejudicio vel jactura, incursuque irregularitatis quam proponimus evitare. Et quod nos non teneamur ad cavalcatas et exercitus ire', nostros homines cogere cum effectu ut ipsius irregularitatis incursus periculum certius evitemus. Jus tamen ipsi domino comiti et suis successoribus in futurum plene pertineat cogendi memoratos homines ad predicta, juris remediis et inhobedientes punire, parte tertia bannorum predictorum prout superius nobis salva.

▲ Merum ac mixtum imperium.

Pouvoir souverain, haute et basse justice, droit de vie et de mort; cependant le comte s'était réservé la connaissance des cas d'homicide, de trahison et de duel.

2 Villard Bernon, village de la paroisse de St-Michel.

3 Traversia, la Traverse, village du Thyl. Tigniacum, Tigny, village de la Chapelle.

"Assisia, conseil d'hommes réunis pour rendre la justice. 6 Crida, criée, proclamation faite par un huissier.

7 Ovalia, ce mot ne se trouve pas dans Ducange; il paraît signifier un danger imprévu et pressant. C'est ce qu'on appelle encore aujourd'hui en quelques provinces de la Savoie un cas d'ovaille.

8 Auctorisare, autoriser, approuver, confirmer.

9 Les chanoines de Maurienne consentent à ce que les hommes de leurs fiefs soient forcés de faire la guerre pour secourir le comte, mais ils ne veulent pas les y obliger eux-mêmes, de peur d'encourir l'irrégularité portée par les saints canons.

94

Reconnaissance passée en faveur du comte Amédée VI par plusieurs habitants d'Hermillon pour la chavannerie de l'Echaillon.

(17 Juin 1344.)

Anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo quarto, indictione duodecima, die decima septima mensis junii, coram testibus infrascriptis, per hoc presens publicum instrumentum cunctis appareat evidenter quod ad instantiam et requisitionem mei notarii infrascripti stipulantis, requirentis et recipientis more publice persone vice nomine et ad opus illustris et magnifici principis Amedei comitis Sabaudie et successorum suorum confessi fuerunt et publice recognoverunt Ysabellona relicta Petri de Monte Andrea1 tutorio nomine Petri et Villelmeti liberorum suorum et dicti Petri quondam,

Margarita relictá Peroneti Viberti tutorio nomine Peroneti filii sui et dicti Petri quondam, Johannes Viberti, Johannes Sarpol, Thomas Johannis, Johannes Stephani, Benedictus Mabilie et Fratrisia uxor Villelmeti de Monte Andrea tutorio nomine Johanneti, Petri et Thome, liberorum suorum et dicti Villelmeti quondam, Johannes Jacos, Johannes de Monte Andrea, presentes pro se et pluribus eorum pareriis absentibus se tenere, tenere velle et debere et se tenere constituerunt in feudum et de feudo et directo dominio prefati domini comitis et successorum suorum chavanneriam2 de

3

5

Eschallyone sitam in parrochia Hermelionis a balneis de Eschallyone usque ad balmam de Vilario Clementis. Pro qua quidem chavannaria predicti superius nominati ex nominibus quibus supra confitentur per se et suos heredes et successores debere dicto dno comiti et successoribus suis laudes et vendas" clamam escheytam totum dominium feudi et cavalcatam'. Quam confessionem et omnia et singula suprascripta in presenti instrumento contenta promiserunt singuli suprascripti, et corporaliter supra sancta Dei evangelia juraverunt et sub obligatione omnium bonorum suorum firmam et firma ratam et rata habere perpetuo et tenere nec contradicere facere vel venire per se vel per alium aliqua causa vel ingenio de jure vel de facto, renunciantes exceptioni dicte confessionis non facte, juri dicenti confessionem factam extra judicium non valere et omni alii juri etc. Actum apud Hermelionem in domo Anthonie filie quondam Villelmi de rivo ubi testes fuerunt vocati Petrus Musisii, Villelmus Amalfredi et Aymonetus Chrastronis de Camera notarius. Et ego Petrus de Pynairol auctoritate imperiali et domini comitis Sabaudie publicus notarius hanc cartam per me receptam scribi feci manu Petri Balay notarii coadjutoris mei, et me subscripsi et signo meo signavi.

De Monte Andrea, Montandré, village d'Hermillon.

2 Chavanneria, e, domaine rustique, métairie. Puisque cette chavan

« AnteriorContinuar »