Imágenes de páginas
PDF
EPUB

RENTES DUES

AU

CHAPITRE DE SAINT-JEAN DE MAURIENNE

AUX XI ET XII® SIÈCLES

Les rentes que le chapitre de St-Jean de Maurienne avait à exiger aux xre et xn1° siècles, sont annotées sur un rouleau de parchemin bien écrit et assez bien conservé. La bande de parchemin a 12 centimètres de largeur, 3 mètres et 70 centimètres de longueur. L'écriture, le style, les mots, tout concourt à prouver que ce manuscrit est du xie ou du XIIe siècle. Nous allons en donner ici un extrait un peu étendu :

Habet capitulum in uinea Michaelis quatuor libras usque ad viiii annos cum conuentione ut si finitis nouem annis persoluerit xl sol. in uisitatione beate Marie, medietatem uinee accipiat, et si quatuor libras in eodem termiuo persoluerit, totam uineam habeat. Si autem in die illa non persoluerit, non postea habeat licentiam redimendi predictam uineam per totum illum annum. Et hec conuentio seruetur per ceteros sequentes annos, nec habeat licentiam redimendi predictam uineam aliena pecunia. Notum nobis quod uineam supradic

[ocr errors]

tam habebat Michael, uidelicet uineam et casamentum uendidit nobis omninò.

Notum sit omnibus hominibus quia ego Michael casamentum et medietatem cuiusdam parue uinee positam sub casamento et quoddam curtile positum iuxta casamentum uendo canonicis beati Johannis Baptiste precio xl solidorum 1 et transfundo, et me et meos heredes et omnes qui meo nomine predictam possessionem possunt querere, iure quod ibi habui et habeo per hunc lapidem, quem in manu teneo, penitus expolio2, ut prefati canonici predictam possessionem perpetuo habeant et possideant. Huius uenditionis et expoliationis testes sunt Bruno clauiger, Armandus nepos Bosonis gebennensis, Guill. Saginandi, Arbertus secusiensis, Matheus Riferius.

3

Vlricus de Riuo debet canonicis duodecim numos pro casamento sue in natiuitate Domini et vi numatas de carne cum nepote suo in uindemiis.

In ueteri Albiaco Brunaudus dedit Deo et ecclesie beati Johannis Baptiste unam sextariatam terre que datur ad medium fructum.

Johannes Robertus dedit Deo et ecclesie beati Johannis tres eminatas terre apud S. Pancratium, filio suo laudante.

Breuiarium de helemosina quam fecit dnus Giraldus Carbonellus beato Johanni pro anima sua, laudante uxore sua et filiis suis, in uilla Garriaci tres sextariatas terre, et in coroata que est iuxta illam terram duas partes decimarum, et in coroata Pomerii duas partes decimarum, et in buffa in prato

4 Michel vendait la maison, la cour et la moitié de la vigne pour 40 sols; ce prix n'était pas très élevé.

* Michel met ici le chapitre en possession par la tradition d'une pierre ; plus souvent la mise en possession se faisait par la tradition d'une plume, ou par la tradition d'une paille, stipula, d'où est venu le mot stipuler. * Numus, monnaie qui était à peu près de la valeur d'un denier.

de rubo xv secaturas. Cuius coniuge mortua prius multos annos filii sui dederunt pratum quod tenebat Leotaldus de Spina. Sequenti uero tempore filii eius dederunt et uendiderunt beato Johanni Baptiste et canonicis suis alia prata, unum de mollifalca et aliud iuxta eum positum; pro quibus susceperunt à canonicis iiii libras et xvii sol. Hec uero prata in primis pro feudo habebant a beato Johanne et canonicis suis, pro quo per singulos annos persoluebant receptum unius multonis carnes et vii panes triticeos et unum sextarium uini. Et pro hac uenditione et dimissione hoc receptum condonauerunt eis canonici. Hoc facto quidquid Johannes et omnes fratres sui uidebantur habere in predictis pratis per impositionem missalis super altare dimiserunt atque penitus finierunt beato Johanni et canonicis ejus1, presentibus istis testibus Guill. Bursa, Oldemario filio Bernardi Visini, Brunone clauigero.

Hoc est servitium de terris beati Johannis maur. In Monte Richerio habemus tres mansos, et in unoquoque illorum trium flor. iii de toleta2 et cabannariam unam, in qua ecclesia est sita. In unoquoque illorum mansorum sextarium unum auene et capones ii, et panes ii in uindemiis, et gerlatorem i et uindemiatorem i et circulos ii, et fabarum eminam i; intrante xl caponem i per singulos mansos, et ad colligenda ligna sex diebus hominem i per singulos mansos, et uinum uinee Uilaris Gundranni censualiter debent afferre, usque ad cellarium beati Johannis per singulos mansos, et uineam Uilaris Gundranni debent facere per singulos mansos tam in fossione quam in ceteris. In festo beati Johannis multonem

Dans cet acte la mise en possession se fait en plaçant un missel sur l'autel.

2 Le mot toleta ou toletum signifie impôt, contribution ; il parait qu'il indique ici le fermage principal, parce que trois florins formaient une somme assez élevée.

unum duorum annorum cum cauda per singulos mansos illorum trium, et decimas suarum ouium, et pascua eorum et tres cuppas uini in mense maio.

In Bocheto habemus toleta, in uindemiis capones ii, panes ii, et uindemiatores ii, intrante xl caponem i, eminam dimidiam liguminis, decimas suarum ouium, et pascua. Hec autem omnia sunt de ueteri feuodo.

In Monte Richerio habent canonici unum nouellarem censualem, quem debent Enardus et Guigo pro quadam parte pascue quam habent ad secandum.

De nouo feuodo Heldeberti debent panes ii, intrante xl caponem i, et duas partes decimarum illius terre, et ii placentas et pullos ii. Filii Guiniterii ii membra porci et panes ii, intrante xl caponem i et duas partes decimarum illius terre, et placentas ii et pullos iii, et insuper agnum i bonum. lidem debent xii den. de terra Vilaris Gundranni in festo omnium sanctorum. Casamentum Pagani de Bocheto xii numos in calendis.

In festo beati Johannis nouellares ii, in messibus placentas ii, et pullos iii et tachiam et decimam; in uindemiis uindemiatores ii, et sectores ii, in natiuitate Domini trainas iiii. Iterum in ascensione Domini agnum i bonum, et carrucam unam in uere tribus diebus1, et in autumno carrucam i tribus diebus, et post natiuitatem Domini boues ad adducendam maieriam2. De feodo Johannis de Piro agnum i bonum et pullos iiii, et carrucam i die uno. Albericus de Bossoz habet a beato Johanne sextariatam i terre ad medium fructum.

Iterum in Albiaco juueni ii sextariatas terre habemus quas dedit Paganus de Piro, pro patre suo Johanne quas tenebat Siluo Rufus.

In Albiaco ueteri Eurardus Guarcini et Durandus Bouet

1 Traina ou trana, traîneau; carruca, charriot ou charrette. Ad adducendam maicriam, pour traîner du bois de construction.

panes ii, intrante xl caponem i; in sancto die ueneris flor. ii, in festo Pentecostes ii agnos bonos et panes iiii, in pratis sectores duos, in uindemiis uindemiatores ii; in festo beati Martini den. xii et panes iiii; in vere carrucam i tribus diebus; in autumno carrucam unam tribus diebus in natiuitate Domini trainas iiii. In Albiaco veteri Constantinus Farina den. vi, Durandus Guinerii den. xii, dedit beato Johanni pro anima sua, laudantibus filiis suis.

In Villari superiori Petrus et Rodbertus, intrante xl caponem i, et duas partes decimarum terre illius quam habent a beato Johanne et agnorum suorum similiter, et sectorem unum. In Rocheta duo membra porci1, et panes ii, intrante xl caponem i2, in pascha agnum i bonum et duas partes decimarum ouium suarum; in festo beati Johannis multonem i, in messibus placentas ii et pullos iii, et coroatam i tribus diebus in uère; in autumno autem similiter coroatam i tribus diebus, in pratis sectores ii et fenatores ii; in festo beati Andree de Vacatio flor. ii et den. iiii, in uindemiis uindemiatorem i, in natiuitate Domini trainas vi, super hec omnia pascua ouium suarum et de unoquoque tricenario suorum caseorum i caseum et fassinas percarum vi, ad opus uinearum billones debent adducere.

In manso de Reorter, de Vacatio flor. ii et den. iiii, de recepto flor. ii et panes xii et auene sextarios vi et capones iii, in natiuitate Domini trainas vi et coruesium i optimum hircinum, et menaidas et panes ii, intrante xl caponem i et fabarum eminam i, et fassinas percarum vi, in pascha duas partes decimarum suorum agnorum. In ascensione Domini agnum i bonum; in festo beati Johannis multonem i et pascua suarum ouium, et de unoquoque tricenario suorum caseorum caseum i.

Duo membra porci, deux jambons.

2 Intrante xl, au commencement du carême, à carême entrant. 3 Coruesium hircinum, une peau de bouc.

1

« AnteriorContinuar »