Imágenes de páginas
PDF
EPUB

7

tre confirmationis paginam venire temptaverit, primo secundo tertiove commonitus, nisi reatum suum congrua satisfacţione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate. Data anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo sexto, mense februario.

[ocr errors][merged small][merged small]

Donation faite à l'église de St-Jean de Maurienne
par Pierre Bernardi.

(30 Juin 1207.)

Anno Domini millesimo ducentesimo septimo secundo kalendas julii, domino Bernardo maurianensis ecclesie episcopo existente, Petrus Bernardi dedit Deo et ecclesie beati Johannis Baptiste quicquid omnino juris habebat in feudo quod Martinus de Camera habebat apud Vilargondrant quod dedit Deo et predicte ccclesie Sancti Johannis. Ipse autem Petrus in ecclesia Sancti Johannis super altare sacramentum prestitit ut in pace quod predictum est observaret 1. et inde habuit a canonicis viginti quinque solidos. Testes ad hoc specialiter vocati interfuerunt, Umbertus de Arva, Anselmus de Arenis et Petrus Silverius tunc temporis procuratores. Villelmus Bovet, Jacobus Mistralis, et ego Michael notarius domus episcopalis interfui. et hanc cartam rogatus scripsi. Actum in ecclesia Sancti Johannis Baptiste.

• On voit par cet acte que Pierre Bernardi a prêté serment en posant la main sur l'autel.

33

Donation faite par Pierre du Pont à l'église de N.-D.
DE BREVERIIS1.

(10 Juillet 1207.)

Anno Domini millesimo ducentesimo septimo, decima die julii, in capella episcopi, sub presentia testium, videlicet ipsius episcopi et Bernardi, canonici bellicensis, et magistri Armanni et Humberti canonici de Chasta, et Petri Bernardi militis, et Villelmi de Balma, et magistri Anselmi de Graisi, Petrus de Ponte dedit in helemosinam Deo et beate Marie de Breveriis, etiam totum tenementum quod fuit Giroudi tinctoris, nichil omnino sibi in eo vel heredibus suis retinendo, et juravit quod nunquam contra hanc donationem veniret. Promisit etiam sub eodem sacramento quod totis viribus defenderet contra omnem hominem ad opus predicte ecclesie, et in pace conservaret, et si quis querelam super predicto tenemento faceret in curia episcopi, ipse omnimodam faceret defensionem. Nichil faciet unde predicta ecclesia memoratum possit ammittere tenementum.

On ne connaît maintenant aucune église de ce nom en Maurienne. Il s'agit probablement de la paroisse des Brevières au diocèse de Tarentaise.

34

Donation faite à l'église de St-Jean de Maurienne
par Pierre Meravilli.

(4 Juin 1208.)

Anno Domini millesimo ducentesimo octavo secundo nonas junii domino Thoma comite presidente, Petrus Meravilli

2

guerpivit in perpetuum ecclesie Sancti Johannis Baptiste omne jus quod ab eadem tenebat, scilicet cabannariam del Rossez. Confessus est autem quod Petrus Costa debet duodecim denarios servicii ex ea et quatuor solidos placiti de campo ogerii. Umbertus de Pontet tres solidos servicii et sex solidos placiti. Girardus de Labroci duos solidos servicii et tres solidos placiti. Cristinus gener ejus, duos solidos servicii et tres solidos placiti, et unum denarium de essarto 3. Johannes Masouz, unum denarium servicii de campo ogerii, Reymonda uxor Martini viennensis tres denarios de costa nemoris. Anselmez de Pontet tres obolos de essarto citra domum Palmerii. Villelmus de Lacu duos denarios de campofriout. Canonici vero Sancti Johannis promiserunt predicto Petro ut in obitu ipsius agerent pro eo in spiritualibus sicut decet pro clerico suo. Testes ad hoc specialiter vocati interfuerunt, Villelmus decanus, Jacobus sacrista, Petrus silverius, Villelmus de monte Garnerii, Anselmus de Arenis, Johannes Gais, Aymo Rochi, Johannes Cocus. Et ego Michael, notarius domini Thome comitis, interfui. et hanc cartam rogatus scripsi. Actum in claustro Sancti Johannis.

Confessus est et predictus Petrus quod prenominati canonici Sancti Johannis habent quatuor libras nomine pignoris super feudataria cabannarie del Pontet. Testes ad hoc prenominati testes specialiter interfuerunt vocati. Et ego Michael notarius interfui et hanc cartam rogatus scripsi in predicto loco, et in anno Domini et mense et die pretaxato.

Duodecim denarios servitii. Le mot servitium signifie ici un service réel, une redevance annuelle en argent. Ce mot s'entend aussi du service personnel que le vassal devait à son seigneur.

2 Quatuor solidos placiti. Le mot placitum a plusieurs significations différentes. Dans les actes passés en Maurienne, il signifie ordinairement le droit que le vassal payait au fils du seigneur, à la mort de celui-ci, ou le droit que le fils du vassal payait au seigneur lorsqu'il allait lui faire hommage à la mort de son père. Recognoscunt se recepisse ab omnibus tenementariis massi albiaci ob decessum spectabilis viri vicecomitis Mau

rianæ duodecim solidos fortes placiti, 1442.

Omnes alii parerii

debent octo solidos fortes de placito ad mortem domini, 1344.

* Unum denarium de essarto. Essartum, i, ou exartum, i, défrichement, terrain défriché. Dans cette charte il paraît signifier la redevance que le propriétaire s'est réservée sur un terrain, en permettant de le défricher.

35

Ratification d'une donation d'affouage faite au chapitre de la cathédrale de Maurienne par Audemar Roux.

[blocks in formation]

Anno Domini millesimo ducentesimo nono, secundo kalendas marcii, domino Bernardo maurianensis ecclesie episcopo existente, Petrus Roux et uxor Audemari fratris sui pellerina, et filius ejus Willelmus, confessi sunt et ratum habent quod Audemarus Roux dedit Deo et ecclesie Sancti Johannis la foiaju1 cum quatuor asinis in nemore suo de fageto per octo dies, quos eligere voluerint canonici predicte ecclesie a festo omnium sanctorum usque in carniprivium', singulis annis in perpetuum et in presenti confirmant. Tenentur autem predicti canonici ut annuatim sabbato ante carniprivium vetus faciant processionem super ipsum Audemarum et super antecessores ejus. Sacramentum autem prestiterunt predictus Petrus et pellerina et filius ejus Willelmus ut in pace que predicta sunt observarent. Testes ad hoc specialiter vocati interfuerunt Petrus frater Philippi, Petrus Silvester, Ugo Pirus, Jacobus sacrista, Johannes Papo, magister Anselmus, Petrus Beatricis, Johannes Bellus, Johannes Cocus. Et ego Michael notarius domus episcopalis interfui et hanc cartam rogatus scripsi. Actum est hoc ad hostium Sancti Petri juxta ecclesiam Sancti Johannis.

La foiaju, affouage, droit de couper du bois dans la forêt.

Carniprivium, le commencement du carême; carniprivium vetus, le premier dimanche du carême.

36

Aimon Sechal et Aimon, son neveu, engagent aux chanoines de St-Jean tout ce qu'ils possèdent à Montricher.

(31 Octobre 1209.)

Anno Domini M.CC.VIIII II kalendas novembris, domino Bernardo maurianensis ecclesie episcopo existente, Aimo Sescalcus et Aimo nepos ejus obligaverunt canonicis Sancti Johannis pro decem libris quarum octo libras prius habuerant et modo quadraginta solidos acceperunt, quidquid habent apud montem Richerium, justum scilicet et injustum1, terminus redimendi diem in festo Sancti Johannis, et juraverunt ambo se in pace que predicta sunt conservare, et quod fructus in nullo tempore computentur in sortem. Fidejussores sunt inde Filipus et Jacobus et Richardus filii Filipi, et Petrus Filipi avunculus eorum. Testes ad hoc specialiter vocati interfuerunt Villelmus decanus, Jacobus sacrista, Petrus Silverius, Aimo capellanus, Ainardus Albus, Aimo filius Emerici. Et ego Michael domus episcopalis notarius interfui et hanc cartam rogatus scripsi. Actum ante domum Petri Silverii.

Obligaverunt quidquid habent apud montem Richerium, justum scilicet et injustum.` Ils engagent tout ce qu'ils possèdent à Montricher justement ou injustement. C'est comme s'ils disaient: Il peut y avoir dans notre propriété quelque chose de douteux, de litigieux, de contestable, quelque chose même de mal acquis; nous n'en savons rien; quoi qu'il en soit, nous vous mettons en notre lieu et place; si l'on vous attaque, vous vous défendrez comme vous verrez à faire; nous yous cédons ce que nous

« AnteriorContinuar »