Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dedit et legavit perpetuo Deo et ecclesie beati Johannis Baptiste ad opus faciendi suum anniversarium cum duabus carnibus perpetuo annuatim, totam suam vineam sitam ultra domum Poncii de Folleto justa vicum publicum cum Johanne Bracheti sutore et finibus suis cum omnibus feudis que tenebant ab eo et cum omnibus usagiis consuetudinibus et dominio toto. tamen dixit quod Boso nepos suus teneat dicta bona dum viveret et dictum faceret anniversarium et post decessum ipsius Bosonis voluit et precepit quod dicta bona in manibus sacerdotum capituli maurianensis devolverentur qui deinde dictum anniversarium facere tenerentur. Item dixit et precepit quod facientes dictum anniversarium et tenentes dicta bona facerent annuatim in sua processione tres solidos de oblatione. Item recognovit canonicis dicti capituli quod murus super quem logia domus sue jacebat, erat de ecclesia beati Johannis Baptiste. Quare ipse precepit quod detentores sue domus facerent pro dicto muro annuatim quatuor denarios servitii ecclesie supradicte. Actum hoc fuit ad Sanctum Johannem infra domum dicti Aimonis Silvatici. ubi fuerunt testes specialiter vocati et rogati dominus Villelmus Bovez quondam sagrista. Johannes de Villario Gundrano. dominus Johannes de Arenis canonici. magister Petrus Simonis. Martinus Gollefri sacerdos. Johannes sacerdos de Grinon et Boso de Villario Gundrano clericus. Et ego Petrus de Albiaco imperiali auctoritate notarius hanc cartam rogatus scripsi.

1 L'anniversaire des chanoines comprenait, à ce qu'il paraît, l'office des morts, une grand'messe, l'absoute et une procession autour de l'église et sur le cimetière qui se trouvait alors devant la cathédrale. Et comme les chanoines de St-Jean vivaient dans ce temps-là en communauté, celui qui fondait un anniversaire y ajoutait ordinairement un petit revenu pour que l'on pût, ce même jour, donner un plat de plus au réfectoire.

2 Murus super quem logia domus sue jacebat, le mur sur lequel reposait la galerie de sa maison. Encore aujourd'hui, en Savoie, les paysans appellent lôges les petites galeries en bois qu'ils construisent devant leurs maisons.

52

Sentence arbitrale sur plusieurs points contestés entre l'évêque de Maurienne et le chapitre de sa cathédrale.

(1er Juin 1247.)

Anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo septimo, indictione quinta, prima die mensis junii, domino Amedeo episcopo Dei gratia venerabili maurianensi tenente episcopatum maurianensem, cum inter dominum Amedeum Dei gratia maurianensem episcopum prelibatum ex una parte et Villelmum Viberti et Hugonem de Villario Gundrano, maurianenses canonicos sindicos et procuratores capituli maurianensis ecclesie nomine et vice ipsius capituli ex altera. super justiciis et bannis hominum canonicorum levandis seu exercendis. que banna et justicias dicti procuratores dicebant capitulum maurianense in suis hominibus habere sicuti in quibusdam compositionibus olim inter quosdam episcopos, maurianenses et capitulum factis, plenius continetur. Dominus vero episcopus ex adverso dicebat quod banna homicidii, proditionis et latrocinii, et bonorum mobilium in talibus confiscationes et justicias, ubicumque pena corporalis pro talibus peccatis persone alicui fuerit infligenda, in hominibus dicti capituli habere debebat, sicuti in aliis terre sue hominibus habebat. Item super acquisitionibus feudorum militarium seu nobilium, decimarum etiam et possessionum, ac hominum, quas acquisitiones premissarum rerum pars capituli dicebat ipsum, ubicumque posse facere in terra episcopali, domino episcopo ex adverso sine suo consensu hoc non posse nec debere fieri asserente. Item super quodam ostio facto per episcopum in campanili, de quo dicebat pars adversa quod

non debebat ibidem habere, domino episcopo multis modis contrarium asserente, questio verteretur. Tandem heedem partes sese miserunt et compromiserunt de dictis questionibus in nos, scilicet Villelmum abbatem Clusinum, Guidonem de Miolano canonicum maurianensem, et Petrum de Ponte, sacerdotem ecclesie Sancti Michaelis de Maurianna tanquam arbitros seu arbitratores et amicabiles compositores. dantes nobis plenam et liberam potestatem ut in dictis questionibus procedere possimus, partibus citatis et non citatis, observando juris ordinem et ipsum obmittendo, ac easdem sicut voluerimus terminare prout nobis placuerit, et partibus videbimus expedire. Renunciando omni suo juri canonico et civili, litteris, commissionibus, judicibus et auditoribus super hoc impetrandis quibus de facto vel de jure uti possent per se vel per submissam personam contra obligationem presentem, promiserunt etiam sibi ad invicem premissi, scilicet dominus episcopus nomine suo, et dicti procuratores nomine suo et capituli maurianensis, in pena et sub pena centum librarum bonarum forcium Secusie attendere ac inviolabiliter observare, quidquid de questionibus predictis arbitrati fuerimus et pronunciaverimus, seu ordinaverimus inter eos. Et si qua partium non attenderet seu non observaret presens compromissum et omnia que continentur in ipso, in penam incidat superscriptam. que quotiens aliqua partium ipsarum contravenerit vel non paruerit, tociens, et supra quolibet articulo per partem observantem peti possit et exegi cum effectu, presenti contractu et omnibus que continentur in ipso super hoc nichilominus in suo robore perpetuo duraturis. pro quibus omnibus et singulis attendendis ac inviolabiliter observandis et pro pena si opus fuerit specialiter persolvenda, bona dictarum partium sibi ad invicem obligarunt et universa et singula que premissa sunt, magister Stephanus Ungarus canonicus maurianensis de mandato dicti domini Amedei episcopi et in anima ipsius, et dicti procuratores pro se et capitulo

et in animabus canonicorum maurianensis ecclesie attendere ac inviolabiliter observare tactis sacrosanctis evangeliis juraverunt. Unde auditis hinc inde que partes voluerunt proponere coram nobis deliberatione quoque super hoc habita diligenti, prefatis etiam partibus presentibus et sententiam sive arbitrium seu amicabilem compositionem proferri postulantibus inter eos, potestate arbitraria nobis a partibus predictis tradita amicabiliter componentes, sententialiter de assensu partium arbitramur, dicimus sic ordinando et pronunciamus in scriptis, quod dominus episcopus maurianensis banna et justicias in proditoribus et homicidis, et bonorum eorumdem mobilium confiscationes in hominibus capituli maurianensis habeat de cetero exerceat et levet, nisi dicti homicide probarent se inculpabiles legitimis documentis. In hominibus vero latronibus dicti capituli si pena corporalis fuerit infligenda, per officiales episcopi infligatur, hoc addito quod de bonis ipsorum mobilibus seu immobilibus episcopus vel aliquis nomine suo quidquam nullatenus accipiat sed capitulum de ipsorum rebus pro velle suo ordinet et disponat. Item super predicto ostio campanilis taliter arbitramur, dicimus sic ordinando et pronunciamus, quod predictum ostium per episcopum factum sibi quiete et pacifice remaneat et illud in campanili predicto habeat in futurum. Capitulum vero in quolibet aliorum trium laterum campanilis predicti facere possit aliud ostium et habeat pro sue libito voluntatis, hoc addito quod per predicta ostia nullum dapnum eveniat alicui premissarum partium in futurum. Item arbitramur, dicimus sic ordinando et pronuntiamus quod dictum capitulum maurianense feuda militaria seu nobilia, decimas et possessiones ac homines possit acquirere in terra de cetero episcopali. Ita tamen quod canonici in hujusmodi acquisitionibus teneantur infra annum denunciare episcopo vel procuratori suo acquisitionem ab eis sive donationem eisdem factam, ne inde ipse episcopus possit amittere usagium suum. Et si continge

ret quod episcopus non posset habere consuetudines suas super residuo feudi, ad portionem per capitulum acquisitam vel ab aliquo datam ipse episcopus habeat recursum, nisi vellet de sua mera liberalitate capitulo predictas consuetudines relaxare. Et hec omnia premissa dicimus et pronuntiamus et sub pena in compromisso addita precipimus per partes predictas super quolibet articulo inviolabiliter observari. Ad majorem autem premissorum firmitatem et evidentiam pleniorem presentem sentenciam sive arbitrium sigillorum nostrorum munimine roboramus et premissarum partium sigillis suis precipimus roborari. Actum hoc fuit apud Sanctum Johannem Mauriane in domo episcopali. Ubi fuerunt testes ad hoc specialiter vocati et rogati Villelmus monachus, capellanus dicti domini abbatis, Martinus Goleffri tunc temporis capellanus dicti domini episcopi, Villelmus de Vilario Raimberto diaconus, magister Petrus Simonis, Vitalis Alardi clericus et David notarius de Valoria. Et ego Petrus de Albiaco imperiali auctoritate notarius hiis omnibus premissis ad instantiam et preces dictarum partium interfui et de precepto et voluntate partium predictarum rogatus a partibus et requisitus omnia que premissa sunt scripsi, et reduxi in publicum instrumentum 1.

Le chapitre de la cathédrale avait des fiefs dans les terres de l'évêché, et dans ces fiefs il y avait un certain nombre de familles, un certain nombre d'hommes qui lui appartenaient à peu près, à ce qui paraît, comme les paysans en Russie appartiennent encore aujourd'hui aux seigneurs des fiefs dont ils font partie. Le chapitre exerçait la basse et peut-être encore, dans certains cas, la moyenne justice dans ses fiefs; la haute justice était réservée à l'évêque. A l'époque dont il s'agit, le comte de Maurienne n'avait encore aucune juridiction dans les terres de l'évêché. Entre l'évêque et le chapitre, les limites de la juridiction n'étaient pas bien tracées ; elles donnaient quelquefois lieu à des contestations. Dans cette sentence arbitrale, il a été dit et prononcé que dans les cas de trahison et d'homicide les hommes du chapitre seraient entièrement soumis à la juridiction de l'évêque, que les amendes, peines pécuniaires et confiscations de biens auxquelles ils pourraient être condamnés, lui appartiendraient,

« AnteriorContinuar »