Imágenes de páginas
PDF
EPUB

DOCUMENTS

Donation de la tour du Chatel à l'évêque de Maurienne par Boson, roi de Provence et de Bourgogne.

(Année 887.)

L'original de cette charte n'existe pas aux archives de l'évêché de Maurienne; on la trouve imprimée apud Marlenium, tom. I ampl. collect. col. 221, item apud rerum gallicarum et francicarum scriptores, tom. IX, pag. 669.

1

Regnante Deo factore omnium, qui cuncta suo disponit ordine, cujus nutu ac potestate reges regnant, qui nobis beneficio sue misericordie regni gubernacula, non nostris intervenientibus meritis, concessit. Ego quippe Boso 1 procurante divina gratia, Burgundorum Ausonorumque rex, una cum Ermengarde uxore, pariter (in) aula Viennæ urbis siti 2, anno regni octavo cepimus cogitare piorum ac improborum retributionem qualiterque remedio Eleemosynæ cassantur

3

imminentia bella injuste insurgentia, vel qualiter adquiritur, Eleemosyna interveniente, misericordia salvatoris. Interfuit quoque noster dilectus Asmundus Secusinæ civitatis vel Maurianorum episcopus", una cum proprio fratre Leotmanno cremonensis ecclesiæ presule qui... suadentes ditari regalibus opibus ecclesiam proprii episcopii sancti Johannis Baptistæ in confinio Burgundiæ positam, quæ admodum destituta esse cognoscitur sævitia hostium euntium vel redeuntium. Nos vero in amministratione tanti negotii assensum præbuimus veneratione sancti prædicti Johannis Baptistæ; utque nos victores (sua) intercessione semper ubique reddat. Donamus eidem sancto Johanni Baptiste refugium de nostris propriis genealogiis, castrum scilicet in ejusdem territorio sancti Johannis positum ultra flumen quod vulgo Armariolum 5 nuncupatur, quod etiam adjacet supra dicti parvi fluminis ripam Arki cum nostra capella sanctæ Dei genitricis, cum decimis et villis villaribusque subjectis eidem castro pertinentibus, et ex hac parte fluminis et ultra, ubi sit prœsulis requies, ubi secunda sedes, ubi tempore belli tuta defensio, ubi librorum thesaurorumque munimen inexpugnabile. Armarium enim antiquitùs antiqui vocaverunt aptum et congruum... Judicatus a regalibus institutis ut sit arma inexpugnabilis contra hostium incursiones nostræ Maurianæ ecclesiæ sancti videlicet Johannis Baptistæ. Si quis vero suadente humani generis inimico contrà institutionem nostræ potestatis violare tentaverit, lege Bonifacii universalis pontificis, sit anathema, et componat nostro judicio centum libras auri. Has quippe duas ecclesias Maurianorum, scilicet sancti Johannis Baptistæ sanctæque Dei genitricis civitatis secusinæ, cum propriis ecclesiis subjectis, secundum jam dicti. Bonifacii instituta esse concedimus maurianensis ecclesiæ pontificis dominatus, eo tenore, ut ad proprii pontificis synodum constituto tempore veniat sæpe denominatus Maurianorum episcopus.

4

Ego quippe Boso, etc. Boson a été élu roi de Provence au concile de Mantala, en 879. Il prend le titre de roi de Bourgogne, parce que le royaume de Provence comprenait une partie de la Bourgogne.

2 Una cum Ermengarde uxore in aula Vienne siti. Vienne était sa capitale. Ermengarde y a été assiégée pendant deux ans ; elle se défendit d'une manière héroïque et fut enfin obligée de se rendre.

* Anno regni octavo, en 887.

Asmundus secusine civitatis, etc. Le diocèse de Maurienne comprenait alors toute la province de Suse.

* Armariolum, la petite armoire, la tour du Chatel qui était ancienne en 887 et qui subsiste encore aujourd'hui. De là est venu le nom d'Hermillon.

6 Cum nostra capella sanctæ Dei genitricis. C'est l'église de NotreDame du Chatel, située à peu de distance de la tour.

Les deux fragments qui suivent se trouvent sur une même feuille de parchemin conservée aux archives de l'évêché de Maurienne, ils sont sans date; l'écriture paraît être du xe siècle.

Carta de Mavrienna et de Sevsia.

(Sans date.)

Sancti Isicii uiennnensis episcopi et hic sub Iustiniano floruit qui resedit in aurelianense sinodo cum Aureliano et sacerdote Arelatense et... ois. In qua synodo de dogmatibus ecclesiasticis XXIII capitula sunt edita, et hic cuius sanctitatis fuerit. Et cuius ante episcopatum potestatis... aphii eius pandit positus iuxta sepulchrum beati Auiti 2. Hic ecclesiam mauriennensem consecravit 3. Et sanctum Felmasium primum episcopum ordinauit. Agente Gonteramno rege. Propter reli

[ocr errors]
[ocr errors]

quias sancti Johannis Baptistæ quæ ibi ab Iherosolimis translate fuerunt Seusiam que est in Italia mauriennensi ecclesie subditam fecit". Ad ius viennensis ecclesie sicut in eiusdem auctoritatis scr... legitur.

Sancti Isicii... sub Justiniano, etc L'empereur Justinien a régné de 527 à 565; le cinquième concile d'Orléans, dont il est ici question, a été tenu en 549; on y trouve, en effet, 23 canons. Hésychius, archevêque de Vienne, y a souscrit le premier.

2 Sepulchrum beati Aviti, etc. Saint Avit avait été nommé archevêque de Vienne en 490.

Hic ecclesiam maurianensem, etc. Le roi Gontran a régné 32 ans, de 561 à 593. C'est lui qui a fait bâtir la cathédrale de St-Jean de Maurienne et qui l'a fait consacrer par Hésychius, archevêque de Vienne.

"Seusiam quæ est in Italia, etc. On voit par ces paroles que c'est le roi Gontran qui a réuni Suse au diocèse de Maurienne. Cette réunion a duré fort longtemps, car Asmundus était évêque de Maurienne et de Suse en 887, et Anthelme de Clermont est encore allé exercer un acte de juridiction à Suse en 1262.

Item alia carta.

Cette pièce n'est, comme la précédente, qu'une copie et non une charte originale. L'écriture paraît être du xe siècle. Combet, qui a laissé des mémoires manuscrits sur l'histoire du diocèse de Maurienne, assure qu'elle a été extraite ex manuscripto colbertino in bibliotheca regia parisiensi asservato, no 3887.

1

Auctoritas quod ex antiquo mauriennensis ecclesia uiennensi ecclesie metropoli subdita fuit; in diebus precellentissimi regis Gontramni mulier quedam Tigris nomine ex territorio moriginense orta oppido quod nominatur Volascis . nobiliter nata et sacris litteris educata que curám sacerdotum et peregrinorum aduentantium non paruipendebat, adeo ut facultas ministrabat, semper hospitalitatem et indigentibus uictui necessaria impendere curabat. Habebat autem sibi

sociam sororem Pimeniam nomine que coniugi sociata fuerat, sed in uiduitate deuota permanebat. Iam dicte sorori in omnibus obsequiis diuinis obtemperans quarum erant opera in ieiuniis, uigiliis et orationibus, et loca sanctorum uisitare nocte ac die indesinenter. Et sollicite studioseque curabant; accidit bonorum uirorum monachorum religiosa facultas. Ex iherosolimitanis partibus scociam pergere. Hii nutu Dei ad has famulas Dei hospitalitatis gratia persistentes. Ibique tribus diebus remorantes. Et de seruicio Dei inter se gratulantes, in uigiliis seu ieiuniis perseuerabant. A quibus illa audiuit uenerabilis Tigris de beato Iohanne Baptista, cujus reliquias anxia querebat, quod membra illius fuissent humata in ciuitate Samarie que nunc Sebaste uocatur. Ac tempore procedente Alexandriam missa caputque eius phoenice perlatum. His instructa Dei famula dedit operam usque ad inuentionem uenerabilium pignorum. Et secundum quod desiderium habebat in ueneratione beati Iohannis Baptiste in Maurienna ecclesiam edificare disposuit. Audiens autem Gontramnus rex de reliquiis beati Iohannis Baptiste et de miraculis quibus dominus ibi ostendebat. Legatos suos Mauriennam direxit, qui ecclesiam in ibi fabricarent; cum circumiacentibus episcopis et comitibus ubi reliquias beati Iohannis Baptiste reponerent. Eamque perfectam episcopo uiennensi ad cuius dyocesim pertinebat locus; sancto Isicio consecrare precepit; synodum uero post modum in ciuitate Cabillonis congregare sanctorum episcoporum fecit. Et ibidem sanctum Felmasium episcopum Maurienne ab episcopo uiennensi ordinatum primum constituit. Et ciuitati uiennensi ipsam mauriennens. ecclesiam cum consensu episcoporum subiectam fecit. Ad quam ecclesiam mauriennensem ubi Iohannis Baptiste reliquias posuerat. Seusiam ciuitatem iam dudum ab Italis acceptam, cum omnibus pagensis ipsius loci subiectam fecit. Et consensu etiam romani pontificis uiennensi ecclesie iure perhenni episcopum ciuitatis et uici maurienne subditum esse decreuit.

4

« AnteriorContinuar »