Imágenes de páginas
PDF
EPUB

maurianensi, tam in plano quam in montibus, in homnibus terris, pratis, vineis, serviciis, juribus, actionibus, seu aliis exactionibus, inducendo ipsum exinde in veram et corporalem possessionem, constituens et confitens eciam me nomine ejusdem capituli possidere dicta bona, reservato michi in eisdem tantum usufructu, pro eo quod idem capitulum constituit se fidejussorem et redditorem de sex marcis auri vel centum viginti libris bonarum forcium de Secusia 1. pro me erga venerabilem patrem Petrum episcopum Herfordiensem, quas sex marcas auri ex causa mutui recepi et habui a prefato episcopo Herfordiensi, et damnis, expensis et interesse que et quas idem episcopus vel sui sustinerent occasione recuperationis debiti superius nominati. Ita tamen si dictum capitulum prefatam summam pecunie persolveret vel alio modo satisfaceret predicto creditori, vel cui idem creditor dare vellet, me in termino statuto ipsam pecuniam (non) persolvente. Nos vero Chabertus de Morestello, miles non coactus vel circumventus nec ab aliquo illectus hiis que supradicta sunt, expressum dedimus consensum et approbavimus et juravimus ad sancta Dei evangelia non venire contra predicta vel aliquod predictorum et etiam promisimus bona fide quod aliqua de bonis predictis aliqua fraude vel dolo non faciemus nec habebimus pro nostris ut dictum capitulum super premissis possit in aliquo decipi vel defraudari, hanc autem obligationem seu venditionem vel donationem ad instantiam Petri de Morestello superius notati laudavit et concessit eapitulo maurianensi venerabilis pater Amedeus maurianensis episcopus, et etiam promisit ipsum capitulum deffendere ab omni homine et manutenere, ita quod ipsi capitulo super predictis injuriam seu violenciam ab aliquo fieri non permittat. In cujus rei testimonium et ad majorem firmitatem habendam venerabilis pater Amedeus episcopus maurianensis antedictus et dominus Chabertus de Morestello et Petrus de Morestello maurianensis canonicus presentem scripturam

fecerunt sigillorum suorum munimine roborari. Datum apud Sanctum Johannem maurianensem anno Domini м.cc. quinquagesimo primo xvi kalendas octobris.

Le marc d'or est de huit onces; il vaudrait aujourd'hui 843 liv. 3 c. ; les six marcs feraient 5,058 liv. 18 c. La livre bonne forte de Suse valait donc alors 42 liv. 15 c.

D'après M. Cibrario (Econ. polit.), en 1279, la livre forte de Vienne valait, en argent, 40 liv. 34 c., et en froment, 78 liv. 45 c.; d'après cette base, les 120 liv. auraient valu, en argent, 4,841 liv. 28 c., et en froment, 9,414 liv.

[ocr errors]

57

Le pape Innocent IV approuve la cession faite au chapitre de Maurienne par l'évêque Amédée des paroisses de la Cité, de St-Etienne de Cuines, de St-Colomban des Villards et de St-Michel.

(29 Mai 1253.)

Innocentius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis capitulo maurianensi salutem et apostolicam benedictionem. cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum, significastis siquidem nobis quod venerabilis frater noster Amedeus maurianensis episcopus tenuitatem proventuum vestrorum diligenter attendens, Sancte Marie, Sancti Stephani de Cuyna, Sancti Colombani de Vilariis et Sancti Michaelis ecclesias maurianensis civitatis et dyocesis, in quibus jus patronatus habetis vobis, prout spectabat ad ipsum, concessit, in usus predictos, cedentibus vel decedentibus eorum rectoribus

[ocr errors]

retinendas, salva de predictis proventibus congrua portione vicariis in eis pro tempore servituris, sicut in litteris ipsius episcopi, super hoc confectis, plenius continetur. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati quod ab eodem episcopo proinde factum est in hac parte ratum et gratum habentes id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus tenorem ipsarum litterarum presentibus de verbo ad verbum inseri facientes. qui talis- est: Amedeus divina miseratione maurianensis ecclesie dictus episcopus omnibus in perpetuum usu receptum est et moribus probatum utentium etc. etc. etc. (Cette cession a été faite au mois de mars 1250, apud Terniacum.) Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ausu temerario contraire. Si quis autem hec attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Asicii quarto kalendas junii pontificatus nostri anno decimo.

58

Le pape Innocent IV donne commission à l'archevêque de Tarentaise de maintenir le chapitre de la cathédrale de Maurienne en possession des paroisses de Ste-Marie de la Cité, de St-Etienne de Cuines, de St-Michel et de St-Colomban des Villards.

(29 Mai 1254.)

Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri archiepiscopo tarentasii, salutem et apostolicam benedictionem. Significaverunt nobis dilecti filii, capitulum maurianense, quod venerabilis frater noster Amedeus, mauria

1

nensis episcopus, tenuitatem proventuum suorum diligenter attendens, ipsis Sancte Marie, Sancti Stephani de Cuyna, Sancti Columbani de Vilariis, et Sancti Michaelis, ecclesias maurianensis civitatis et diocesis, in quibus jus patronatus, prout asserunt, habebant, prout spectabat ad ipsum. eis duxit in usus proprios concedendas. prout in litteris ipsius episcopi super hoc confectis plenius continetur. Nos igitur ipsorum supplicationibus inclinati, quod ab eodem episcopo provide factum est, in hac parte ratum et gratum habentes, id auctoritate litterarum nostrarum duximus confirmandum. Quocirca fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatenus prefatum capitulum non permittas contra confirmationis nostre tenorem super hiis ab aliquibus indebite molestari; molestatores hujusmodi per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, non obstante si personis aliquibus a sede apostolica sit indultum quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas plenam et expressam aut de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem minimè facientes. Datum Asicii, quarto kalendas junii, pontificatus nostri anno undecimo.

59

Pierre de Morestel publie la canonisation de saint Dominique et de saint Pierre, martyrs, et ordonne d'en faire l'office.

(21 Mai 1258.)

Petrus miseratione divina maurianensis episcopus, universis decanis, prioribus, capellanis, vicariis et aliis ecclesiarum

rectoribus in maurianensi diocesi constitutis, salutem in Domino sempiternam. Noveritis nos in hec verba mandata apostolica recepisse. Gregorius episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus, archiepiscopis et episcopis, et dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis et aliis ecclesiarum et religiosorum ordinis cujuscumque prelatis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Fons sapientie verbum patris etc. Cum igitur ex multa familiaritate quam nobiscum in minori constitutis officio habuit beatus Dominicus argumenta sanctitatis ex insignis vite testimonio constitissent; essetque post modum de miraculorum veritate facta nobis per testes idoneos plena fides, ipsum de fratrum nostrorum consilio et assensu ac omnium tunc apud sedem apostolicam consistentium prelatorum cathalogo sanctorum ascribi decrevimus; statuentes firmiter ac universitati vestre presentibus injungentes ut nonis augusti ejus natalicia celebretis, et faciatis sollempniter celebrari.

Item aliud mandatum. Innocentius episcopus et cetera ut supra. Magna magnalia de beato Petro martire ordinis predicatorum etc., et infra: sub quo infra multa et varia miracula continentur. Quapropter nolentes penitus ut predicti beati Petri martiris sollempnitas aliquatenus negligatur, sanctorum martirum cathalogo de communi fratrum nostrorum et prelatorum omnium tunc apud sedem apostolicam existentium consilio et assensu duximus cum ingenti gaudio ascribendum. universitati vestre per apostolica scripta districte precipiendo mandantes quatinus considerantes attente quod in tanti claritate martirii altis titulis fides orthodoxa refulsit, et hereticum dogma funestum ad confusionis et ignominie yma ruit, ejusdem martiris festum quod celebriter agit romana ecclesia quod etiam principaliter et studiose propter insigne illius martirium ab omnibus catholicis generalibus agi volumus cum devotione ac sollempnitate omnimoda celebretis et facia

« AnteriorContinuar »