ut Jhoni filio Jhonis homini nostro, suum darent testimonium, coram quo, idem Jhones reambularet dictam terram, et si inueniret eam ad nostram collacionem pertinentem, statuet predicto Stephano nemine contradictore existente, contradictores uero, si qui forent, ad nostram presenciam euocarent. Quod quidem Capitulum nobis postmodum rescripserunt (így) in hec uerba. Excellentissimo domino suo, Andree Dei gracia Illustri Regi Hungarie Capitulum Albensis Ecclesie Transsiluane inclinacionem et oracionem in Domino, debitas et deuotas. Litteras uestre Serenitatis recepimus in hec uerba : Andreas Dei gracia Rex Hungarie, fidelibus suis, Capitulo Albensis Ecclesie Transsiluane salutem et graciam. Stephanus filius Mathei de Chan quandam terram castri nostri de Zonuk Kerew uocatam petivit a nobis sibi dari, sed quia ueritas de prefata terra nobis non constat, vtrum ad nostram pertineat collacionem nec ne, fidelitati uestre precipiendo mandamus, quatenus mittatis hominem uestrum pro testimonio, coranı quo Jhones filius Jhonis de Erkud, homo noster, accedat ad faciem dicte terre, et reambulet eandem, et videat, si nostram collacionem pertineat nec ne, post hoc autem qualitatem ipsius terre et quantitatem nobis fideliter rescribatis. Datum Strigonii feria sexta proxima ante festum Natiuitatis Beate Virginis. Nos enim perceptis litteris obedientes, ut tenemur, cum dicto homine uestro ex nobis misimus pro testimonio, qui reuersus nobis dixit requisitus, quod ipso presente idem homo uester, super faciem memorate terre accedendo, ut sciscitari potuit, eandem invenit ad uestram collacionem pertinere, et esse suficientem ad decem aratra. Nos igitur consideratis fidelitatibus et seruiciorum meritis ipsius St., que nobis in diuersis articulis, et maxime in expeditione nostra, quam contra dominum Albertum Ducem Austrie et Stirie eo tempore nostrum et Regni nostri capitalem inimicum habuimus, exhibuit et impendit, ubi predictus St. sub civitate Viennensi contra partem aduersam uiriliter dimicans letaliter extitit sauciatus, in recompensacionem tot et tantorum seruiciorum suorum aliqualem copiosam terram Kerew castri nostri de Zonuk, cum omnibus vtilitatibus et pertinenciis suis vniuersis, sub eisdem metis et terminis, in quibus per priores possessores habita extitit et possessa, dedimus, donauimus et contulimus predicto Stephano, Gabrieli et Eye fratribus suis, et per eos suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam, tenendam et habendam. Vt igitur huius nostre donacionis series robur optineat perpetue firmitatis, nec processu temporum per quemquam possit retractari, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri magistri Theodory Albensis Ecclesie Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nosri, anno Domini M°. CCo. nonagesimo tertio, pridie Nonas Octobris, Regni autem nostri anno quarto. (Teutsch és Firnhaber, Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens I. köt. Bécs 1857. 183. l.) 51. III. Endre király az erdélyi káptalan számára megerősíti IV. László királynak 60 oláh telket tárgyazó adományát, melyek egyszersmind a királyi adó alól is felmentetnek. 1293. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidlibus presentes litteras inspecturis salutem in salutis largitore. Deus in alta providencie sue specula sapienter dirigens et suaviter disponens vniuersa, licet nobis Regni commiserit gubernacula, tamen in apicibus Regalis culminis eleuati juste humilitatis precio inestimabilem vicem Diuine gracie debemus promereri, id autem efficaciter adimplemus, si in Sanctam Matrem Ecclesiam munificencie ramos longiores extendimus, et ea que ipsi pia deliberacione con MONUM. HUNG. HIST. DIPL.- 10. 6 cessa sunt, inconuulsa seruamus. Ea propter ad vniuersorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod cum nos constricti suscepti regiminis aculeis, habito consilio omnium Baronum nostrorum nobiscum assidencium, vniuersos Olacos in possessionibus nobilium, vel quorumlibet aliorum residentes, ac predium nostrum Regale Scekes vocatum, ordinassemus reuocari, reduci et eciam compelli redire inuitos, si forte nostre in hac parte non acquiescerent parere jussionj; quia tamen nobis constitit evidenter, dominum Ladislaum quondam Serenissimum Regem Hungarie carissimum fratrem nostrum patruelem, Capitulo Albensis Ecclesie Transsiluane, ob suorum remissionem peccatorum huiusmodi donacionis beneficijs excrevisse, ut in quibusdam terris ipsius Capituli Fylesd, et Enud uocatis, a terris episcopalibus distinctis et separatis, sexaginta mansiones Olacorum libere et secure ualeant commorari, ab omnique exaccione seu collecta Regali, scilicet quinquagesima, decima uel quacunque alia, ijdem Olaci extorres babeantur penitus et immunes, prout hec omnia in litteris predicti Regis Ladizlai exinde confectis, et eciam nostris confirmantibus tenorem literarum memorati Regis, plenissime vidimus contineri. Nos attendentes hanc donacionem a prefato Rege Ladizlao salubriter esse factam, cum Ecclesie precibus magis, quam humano auxilio nostrum imperium tueatur, et ob hoc predicti Regis Ladizlai uestigijs in hac parte inherere cupientes, donacionem sexaginta mansionum Olacorum, ab eodem predicto Capitulo factam, ratam habemus et acceptam, sub ea immunitate, liberate et plenitudine, que superius singillatim, et expressius explicatur, eamque auctoritate nostri priuilegii confirmamus. Vnde volumus et precipimus, quod nullus collectorum seu exactorum Regalis decime seu quinquagesime uel collectarum quarumlibet pro tempore constitutorum Olachos ipsius Capituli, in litteris suis superius comprehensis residentes usque numerum prefixum, audeat molestare, nec quinquagesimam, decimam, seu exaccionem aliam quamlibet exigere presumat ab iisdem. Vt igitur hujus nostre ratihibicionis et confirmacionis series, robur optineat perpetue firmitatis, nec processu temporum in irritum possit reuocari, presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri magistri Theodori, Albensis Ecclesie Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Mo. CC. nonagesimo tertio, septimo Idus Nouembris, Regni autem nostri anno quarto. Nos eciam Johannes Dei gracia Archiepiscopus Colocensis, aule domini Regis Andree Cancellarii (így), et Petrus Transsilaanus, ac Thomas Boznensis, per eandem Episcopi; item frater Gerhardus Prior et Conuentus fratrum Predicatorum de Alba Transsiluana; item frater Andreas Prior, totusque Conuentus Ordinis fratrum Heremitarum Sancti Augustini de eadem, quum originale presencium scriptorum fratribus memorati Capituli Ecclesie Transsiluane, de loco ad locum, propter uiarum discrimina, secum deferre tutum esse non videbatur, ad peticionem et instanciam prenotati Capituli presentibus ipsarum priuilegialium litterarum, dicti domini Andree Regis, eidem capitulo donataretur (igy), coram nobis de uerbo ad uerbum cum summa diligencia transscriptis, ut eisdem plena fides ubique locorum adibeatur, sigilla nostra daximus apponenda. (Teutsch és Firnhaber u. o. I. köt. 185. l.) 52. A pécsi káptalan bizonyságot tesz arról, hogy egyrészről Tamás bosnyák püspök és testvére Demeter mester a Szente-Mágócs nemzetségből, másrészről Lőrincz mester és testvéré Filpes mester, a közöttök a kapornai részjószág iránt folyt villongásnak egyesség által véget vetettek. 1293. Nos Capitulum Quinqueecclesiensis Ecclesie memorie conmendamus per presentes, quod magister Abraam Notarius Capituli Ecclesie Boznensis, pro dominis suis venerabile patre, domino Thoma Dei gracia Episcopo Bozuensis Ecclesie, et pro magistro Demetrio fratre carnali eiusdem, filijs Elek de genere Scentemagych, exhibendo litteras eiusdem domini Episcopi Boznensis de ratiabicione ab una parte, nobilis iuuenis magister Laurencius filius magistri Phs. (Philpes) pro se, et pro fratre suo carnali et magistro Phs. (Philpes) vocato, ab altera, personaliter in nostri presencia constituti, dixerunt, quod cum super facto illius porcionis terre, quam porcionem in terra Koporna vocata dominus Episcopus Boznensis Ecclesie, et magister Demetrius frater suus carnalis, titulo empcionis dignoscuntur possidere, inter par tes uerteretur materia questionis, partibusque diucius alterquantibus, tandem secundum arbitrium proborum virorum conprouincialium, prefata porcio terre in Koporna, sub eodem titulo empcionis cum omnibus suis vtilitatibus et pertinencijs quibuslibet, cessit et remansit eidem domino Thome Episcopo Boznensi, et fratri suo magistro Demetrio, eorumque heredibus et successoribus irretractabiliter et irreuocabiliter iure perpetuo possidenda, prenotati autem nobiles iuuenes, magister Laurencius et Phs. cesserunt et renunciarunt omni liti et accioni sue, quam forte nunc uel in posterum, racione huius porcionis terre collate in Koporna aduersus eosdem do |