Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ille tuas iras, stultissima, risit & artes :

Ridendo & magnum pondus honoris habet.
Risit & in cumulum traduxit jure triumphi :
Quod mage te tollat, cœca, furente caput.
Cum sanctæ fidei patriæque ac principis almæ
Sit dux seruandæ, te miser hoste foret?
Quem patria pulsum spreuisti, hunc Anglia honorat;
Hujus & haud uictam carcere, morte fidem.
Vnde uirum solida cantatum laude Britannis
Cum fremis, & cogis trans mare regna petat :
Cogis & ut uacuus, dum fortia facta uirorum
Scribit, Romano clareat Imperio.
Clarus erat, fortis dum publica munera obiret :
Nunc lingua atque fide clarior historiæ.
Ergo quam stolidè numen fortuna puteris,

Monstrat Leslæus victor ubique tui.-N. V.
-Leslie's 'De Origine,' &c., Introduction, Rome, 1578.

APPENDIX E.

TESTIMONIUM DE LICENTIATU THEologiæ.

Decanus et collegium theologorum academiæ Duacensis lectori S. D. P.

...

Cum non academiarum catholicarum modo sed scholarum quoque seu collegiorum quæ facultates nominantur vulgo, sit singulorum primum quidem discipulos commissos fide pariter ac moribus excolere, deinde commendatos de suis meritis Reipublicæ Christianæ jubere servire quemque pro sua professione; nostra hæc academia duacensis, et quam maxime decebat theologica schola ut in priore. . . . semper sedula fuit ac Deo bene juvante semper erit, ita noluit unquam alumnis genuinis deesse suffragio. Quapropter si hoc unquam alias nobis videbatur faciendum, hoc sane tempore inprimis diligenter et merito præstandum erat, quo fide moribus et eruditione commendatissimus nobis magister Ninianus Winzet, Scotus, poposcit a nobis testimonium profectus sui in re theologica et honoris seu gradus ei ob id a collegio nostro concessi. Nam justitiæ officium non postulat modo, ut quod cuique debeatur, exsolvatur et reddatur, verum illud quoque necesse est, curet et efficiat, ut pro meritis ac dignitate quemque remuneretur atque honoret. Quocirca Winzetum nostrum testamur hic quater in theologorum scholis doctissime pro licentia respondisse; deinde die duodecimo Julii 1575 attestamur nostrum Winzetum donatum theologica licentia. Quocirca universos ad quos doctissimus hic licentiatus noster deventurus est, velimus magnopere rogatos, ut eum loco ac gradu eo habeant quo demonstratus est habendus, et quibus

g

cumque valebunt, atque is requiret, studiis ac beneficiis juvent. Quae si nos impetrasse et quicquam ei profuisse unquam nostram istam commendationem intelleximus, damus fidem nos fore beneficii accepti memores et non dissimili studio merituros qui vicissim nobis ab iisdem forte commendabuntur: attamen quo nullus cuiquam maneat scrupulus et liquida veritas virtuti adstipuletur, sigillum collegii nostri his appendi jussimus et notarii nostri manu obsignari. Vale.

Datum Duaci, anno Domini millesimo quingentesimo septuagesimo quinto, mense Augusti die quinto.

Et ego Andreas debastre, sacra auctoritate Apostolica notarius publicus, necnon facultatis theologica bedellus juratus in fidem et testimonium omnium præmissorum, obsignavi.

The seal attached is a representation of the Holy Ghost descending on the Apostles on the day of Pentecost.

-Ratisbon MSS., Blairs.

APPENDIX F.

TESTIMONIUM BY BISHOP GOLDWELL OF THE FACT OF WINZET'S INSTALLATION AS ABBOT OF ST JAMES'S.

Thomas Godvellus, Dei et Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Assafensis, Universis et Singulis præsentes litteras inspecturis, visuris, lecturis, et audituris, Salutem in Domino sempiternam. Universitati vestræ notum facimus per præsentes quod nos hodie data præsentium Romæ, in ecclesia Sanctissimæ Trinitatis Nationis Anglica de Urbe, vigore facultatis a Sanctissimo Domino nostro, Gregorio, papa decimo tertio, in litteris Apostolicis sub plumbo, Reverendo Domino Niniano Winzeto, Scoto, Magistro in Theologia, concessis sub dato, Romæ, apud Sanctum Petrum, anno Millesimo Quingentesimo septuagesimo septimo, Idibus Iunii, Pontificatus eiusdem Sanctissimi Domini Nostri Papæ anno sexto adhibitis, et assistentibus nobis Reverendis Dominis Alexandro Rastello, Abbati Sancti Sebastiani et Salvatori de Sancto Salvio Florentin., Abbate Sancti Præxedis, ac infrascripto magistro Ceremoniarum, eundem Reverendum Dominum Ninianum Winzetum, præsentem Monacum Monasterii Sancti Jacobi Scotorum, ordinis Sancti Benedicti, fecimus et deputavimus; eidemque regularem nabitum dicti Monasterii exhibuimus, nec non professionem per eosdem monacos emitti solitam in manibus nostris sponte factam ab eodem recepimus cum solitis ceremoniis. Deinde virtute earumdem litterarum Apostolicarum eidem Reverendo Domino Niniano Winzeto, munus benedictionis in Abbatem dicti monasterii Sancti Jacobi Scotorum impendimus, cum ceremoniis et solemnitatibus fieri et servari solitis,

præstito prius per eum antequam in Abbatem benediceretur in manibus nostris fidelitatis debitæ solito juramento juxta formam, sub Bulla Ejusdem Supremi Domini Nostri Papæ, plumbatam introclusam inferius descriptam, in ecclesia Sanctissimæ Trinitatis nationis Anglicæ de Urbe, et die infrascripto, juxta ritum et morem Sanctæ Romanæ Ecclesiæ, benediximus sibique munus prædictum impendimus ac ipsum Abbatem per præsentes benedictum fuisse et esse denuntiamus. Cuius quidem juramenti forma talis est videlicet. [Then follows the oath, word for word the same as given from the Papal Parchment. Cf. Appendix G.]

In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium præmissorum præsentes litteras fieri, et per magistrum Ceremoniarum Apostolicarum infrascriptum ibidem præsentem et intervenientem subscribi, nostrique sigilli appensione muniri fecimus. Datum Romæ ubi supra, sub anno a Nativitate Domini Millesimo quingentesimo septuagesimo septimo, indictione quinta, die vero Dominica decima quarta mensis Iulii, Pontificatus Sanctissimi in Xto. Patris et Domini Nostri Domini Gregorii, divina providentia papæ Decimi tertii, anno sexto, præsentibus ibidem Illustrissimo Domino Andrea Fabritio, oratore Serenissimi Ducis Bavariæ, et Reverendo Domino Audveno Ludovico, Archidiacono Cameracensi, Supremi Domini nostri Papæ Referendario, ac Illustrissimo Domini Thoma Stuchloo, testibus ad præmissa adhibitis atque rogatis.

Ego Franciscus Mucantius, Apostolicarum Ceremoniarum magister, et Sedis Apostolicæ notarius, præmissis omnibus una cum pronominatis testibus, interfui, et, de juramento rogatus, subscripsi. -Ratisbon MSS., Blairs.

APPENDIX G.

"FORMULA JURAMENTI” TAKEN BY WINZET ON HIS
INSTALLATION AS ABBOT.

Ego, Ninianus Abbas Monasterii Sancti Jacobi Scotorum Ratisbonen, ordinis Sancti Benedicti, ab hac horâ in antea, fidelis et obediens ero beato Petro, Sanctæque Apostolicæ Romanæ Ecclesiæ, ac domino nostro, domino Gregorio Papæ XIII., suisque successoribus canonice intrantibus. Non ero in consilio, aut consensu, tractatu, vel facto ut vitam perdant, aut membrum seu capiantur aut in eos violenter manus quælibet ingerantur vel injuriæ aliquæ eis inferantur quovis quæsito colore. Consilium vero, quod mihi credituri sunt per se, aut Nuncios, seu litteras, ad eorum damnum, me sciente, nemini pandam. Papatum Romanum et Regalia Sancti Petri adjutor eis ero ad retinendum et defendendum contra omnem hominem. Legatum Apostolicæ

Sedis in eundo et redeundo honorifice tractabo, et in suis necessitatibus adjuvabo. Jura, honores, et privilegia, et auctoritatem Romanæ Ecclesiæ, domini nostri, papæ, et successorum prædictorum conservare et defendere, augere et promovere, curabo. Nec ero in consilio, vel facto, seu in tractatu in quibus contra ipsum dominum nostrum vel eandem Romanam Ecclesiam aliqua sinistra vel prejudicialia personarum, juris, honoris, status, et potestatis eorum machinentur. Et si talia a quibuscumque tractari novero, vel procurari, impediam hoc pro posse, et quantocius potero, commode significabo eidem Domino nostro vel alteri, per quem ad ipsius notitiam pervenire possit. Regulæ Sanctorum, Principum decreta, ordinationes, sententiæ, provisiones, reservationes, et mandata apostolica, totis viribus observabo, et faciam ab aliis observari. Hereticos, scismaticos, et rebelles Domino nostro vel successoribus prædictis, pro posse persequar et impugnabo. Vocatus ad Synodum veniam nisi prepeditus fuero canonica prepeditione. Possessiones vero ad Mensam meam pertinentes non vendam, neque donabo, neque impignorabo, neque de novo infendabo, vel aliquo modo alienabo, et cum consensu conventus Monasterii mei, inconsulto Romano Pontifice.

Sic me Deus adjuvet et hæc Sancta Dei Evangelia. -Ratisbon MSS., Blairs.

APPENDIX H.

FACULTAS ABSOLVENDI SCOTOS QUI IN HÆRESIM DELAPSI ERANT

AC LEGENDI LIBROS HÆRETICOS.

Jacobus Sabellus, Episcopus Sabinensis, Joannes Franciscus de Gambara, Sanctæ Anastasiæ, Ludovicus Madrucius, Sancti Honofrii, et Julius Antonius Sanctorius, Sancti Bartholomæi in Insula titulorum, miseratione divina Sanctæ Romanæ Ecclesiæ, Presbyteri Cardinales in universa Republica Christiana, contra hæreticam pravitatem Inquisitores generales, a Sancta Sede Apostolica specialiter deputati, Reverendo Domino Niniano Winzeto, in sacra Theologia Doctori, Abbati Sancti Jacobi Scotorum Ratisbonæ, salutem in Domino sempiternam. Quoniam ex nostri officii debito tenemur quantum in nobis est invigilare, ut devii et seducti a Catholicæ fidei tramite ad veritatis agnitionem reducantur et revocentur, idcirco Tibi, Domino Niniano Abbati, præfato de cuius integritate doctrina et religione, ea omnia nobis polliceri possumus quæ ad reducendos eos qui a fide Catholica discesserunt in viam rectam salutis sunt necessaria, vigore auctoritatis et potestatis nobis per sanctam sedem Apostolicam attributæ, tenore præsentium, concedimus et impartimur facultatem et potestatem, dum Ratisbonæ pro tempore resederis quoscumque Scotos ad te venientes,

qui a fide Catholica et Sanctæ Romanæ Ecclesiæ unitate aberraverint, hæreticos, et schismaticos excommunicatos, et censuris ecclesiasticis ob crimen hæresis et lectionis et retentionis librorum prohibitorum innodatos, qui tamen corde sincero et, fide non ficta, sponte et libere venerint, hæresesque et errores suos detestantes, in gremium Sanctæ Matris Ecclesiæ recipi et admitti instantius postulaverint, ad nostrum beneplacitum in foro dumtaxat conscientiæ absolvendi, iniuncta eis pro modo culpæ pœnitentia salutari, ac cum eisdem qui clerici fuerint super irregularitate per eos præmissorum occasione contracta dispensandi. Ita tamen ut sacramentarii in sacris ordinibus constituti a ministerio altaris et sacramentorum administratione arbitrio tuo suspendantur. Et ut efficacius et facilius in illis partibus munere tuo ad Dei gloriam fungi, et hæreticorum fallacias argumenta errores et latratus refellere, refutare, atque compescere possis, et valeas vigore facultatis et auctoritatis nobis concessæ licentiam et facultatem per te ipsum legendi, habendi, et retinendi ad effectum confutandi ut præfertur, absque conscientiæ scrupulo et censurarum incursu, quoscumque cuiusvis sectæ et reprobatæ lectionis libros hæreticos etiam in Indice prohibitos, clam tamen et sine aliorum scandalo ac ad huiusmodi usum tuum et nostrum beneplacitum tantum, tenore præsentium, damus, concedimus, et impartimur. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium præmissorum præsentes litteras, per infrascriptum nostrum officiique ejusdem Sanctæ Inquisitionis notarium fieri fecimus, manibus nostris subscriptas, et sigilli eiusdem Sancti Officii, quo in talibus utimur, jussimus appensione muniri. Datum Romæ, in prædicta generali Congregatione Sanctæ Inquisitionis, Die Jovis, Prima mensis Augusti, sub anno a Nativitate Domini, Millesimo Quingentesimo Septuagesimo Septimo, Indictione quinta, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris et Domini, Nostri Domini Gregorii, divina Providentia Papæ decimi tertii, Anno eius sexto.

JACOBUS, Carlis. Sabellus.

J. FRANCS., Carlis. de Gambara.
LUDS., Carlis. Madrucius.
JUL. ANT., Carlis. Sanctorius.

-Ratisbon MSS., Blairs.

APPENDIX I.

LETTER FROM QUEEN MARY TO EMPEROR RUDOLPH THE SECOND.

SACRA CÆSAREA MAJESTAS,—

Cum perlatum est ad me de obitu felicissimæ memoriæ Ferdinandi, parentis Sacræ Cæsareæ Majestatis vestræ, dolui grauiter pro eo ac debui, sed vicem potius Reipublicæ Christianæ, quæ tali Principe tam importuno tempore orbata esset, quam illius qui solutus compagi

« AnteriorContinuar »