Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Nro. XXXII.

Urkunde Bischofs Hermann II., worin er die dem Kloster Asbeck von der Edlen Gerbergis geschenkten Güter bestätigt.

1180.

Ex Origin. tabul. coenob. Asbeck.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis*) Ego Herimannus dei gratia monasteriensis episcopus secundus considerans. quia legislator etiam cum scelerato populo interire non renuit. et uas electionis pro fratribus a Christo anathema fieri optauit quid subditis nostris officii nostri ratione debeamus sollicitus agnoui. Debite igitur paternitatis affectu religiosarum virginum in Asbeke indempnitati prouidere cupientes notum facimus uniuersis quod quedam nobilis matrona gerbergis nomine sciens quia contra peccatorum uulnera efficax est elemosinarum medicina. curiam suam et fratris sui amelongi in daruelde sibi totam comparauit et comparatam cum reliquo predio suo in heuue

*) Unzialbuchstaben.

ne et tungerlon sito duobus fratribus et heredibus suis predictis uidelicet amelongo et heinrico tactis sacro sanctis reliquiis sub juris jurandi sacramento irretractabilem assensum uoluntarie prestantibus sub banno regio coram comite bernhardo dulmaniensi in loco daruelde adhibita manu fratris sui Heinrici quem mundibardum elegit deo et ecclesie nostre ad usum conuentus in Asbecke in manus legati nostri bernhardi ecclesie nostre decani et tam prioris in asbecke quam sui ea uice aduocati alhardi de hethene omni ordine judiciario pro anime sue ac parentum suorum salute pia deuotione obtulit. hujus rei testes qui aderant sunt hii. clerici bernhardus monasteriensis decanus. uuerenboldus uarlariensis prepositus. Nobiles. bernhardus et wicboldus de horstmare. Godefridus et Jsrael de Gemene. Robertus de Kurbeke. Ministeriales lutbertus de beueren. Godefridus de Sconenbeke. lubertus de asbeke. brunstenus. lutbertus. Rotgerus de billerbeke. Liberi) Walthardus. Lambertus. Rathardus. Werenbertus. bernoldus Rotgerus. Rodolfus. Alhardus.

*) Es ist sonst ungewöhnlich, daß die Liberi nach ben Ministerialen folgen.

Preterea memoratus Amelongus hanc sororis sue oblationem Weteringe in comitiam in qua heuuene continetur ueniens a luberto de asbeke tunc comite. Alardo de thriuorden nobili uiro. et ministerialibus brunsteno de billerbeke. Rodulfo de Scopenge. Remberto de stochem. liberis quoque Gerhardo de burghorst. Eluerico de methelen et aliis multis presentibus et attestantibus regali iterum banno confirmatam propria manu stabiliuit. Monasterio itaque sancte Margarete in Asbeke possessiones tam rationabiliter sibi collatas pontificali auctoritate. confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Siquis igitur hujus nostre confirmationis paginam ausu temerario contraire presumpserit indignationem dei omnipotentis et nostri anathematis se certissime nouerit incurrisse periculum. Acta sunt hec anno dominice incarnationis Mo. Co. LXXX. Indictione XIII. presidente romane sedi papa Alexandro III. regnante Romanorum imperatore friderico.

L. S.

Anm. Rechts der Urk. war das große, runde, rothe Wachsfiegel des Bischofs aufgedruckt,

Nro. XXXIII.

Bischof Hermann II. überträgt dem Kloster Langenhorst den Hof Eshove, welchen der Dienstmann Gödescalk von ihm zu Lehen getragen hatte 2c.

1181.

Ex Origin. tabul. coenob. Langenhorst.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis). Herimannus dei gratia monasteriensis episcopus secundus. Curie pastoralis oculus non ualet contemplationis acie diem videre. si subditorum necessitates compassionis intuitu neglexerit diligenter inspicere. Ratione igitur crediti nobis a deo regiminis dictante. quos sub paterne sollicitudinis nostre rigore. arciori disciplina in monasteriis exerceri uoluimus. materne etiam consolationis uberibus misericordius fouere dignum reputauimus. Vnde curtim quandam Elshoue nuncupatam. a quodam ministeriali nostro Godescalco nomine. qui eadem curti ab ecclesia nostra inbeneficiatus ex

*) Unzialbuchstaben.

[ocr errors]

titerat. legitimis heredibus uidelicet duobus fratribus suis consentientibus). et manus cum ipso porrigentibus. nobis pro centum quadraginta quinque marcis quas a Monasterio Langenhorst accepit, libere resignatam. deo et beato Johanui baptiste in Langenhorst. ad usum Christi pauperum inibi religiose conuersantium. liberaliter contulimus. ab illo qui in die plene, lune, de longinqua regione reuertetur. mercedem in spe pie deuotionis expectantes. Ne autem membri solatium capiti fieret offendiculum. et filialis ecclesie, commodum matri redderetur dampnosum. nostra et aliorum ecclesie, nostre, fidelium prouisum est diligentia, quod in recompensationem memorate, curtis predictus Godescalcus. fratribus suis quantum oportuit cooperantibus. duos mansus patrimonii sui. quorum alter in uilla que hattalara dicitur. alter in samaran situs est, et quinqua. ginta marcas argenti ad comparandum aliud aliquod predium ecclesie, nostre donauit. et donatos mansus a nobis in beneficio recepit. Hujus igitur tam ordi

[ocr errors]

*) Die Erblichkeit der Lehne war am Ende des XII. Jahrhunderts also schon hergebracht.

« AnteriorContinuar »