Imágenes de páginas
PDF
EPUB

fidelitatem et homagium pro omnibus supradictis, pro beneficio vigenti librarum forcium veterum sibi facto ab eadem ecclesia, de quibus confessi sunt coram nobis, tam dictus Hugo, quam dictus Ogerius, curator ejusdem Hugonis, eidem Hugoni in pecunia numerata fuisse plenarie satisfactum et in utilitatem et liberationem dicti Hugonis easdem totaliter positas et conversas. Dictus enim Hugo ratione et nomine infeodationis. investiens dictam ecclesiam corporaliter de predictis, juravit super sancta Dei evangelia, auctoritate et consensu dicti Ogerii curatoris sui, se dictam infeodationem, homagium et fidelitatem inviolabiliter observare et contra per se vel per alium aliquatenus non venire; renuncians in hoc facto sub vinculo prestiti juramenti, auctoritate et consensu curatoris predicti, actioni et exceptioni non numerate pecunie, non habite, non solute, doli, in factum, minoris etatis privilegio, in integrum restitutionis beneficio, et omni auxilio et beneficio tam juris canonici quam civilis quod sibi, in hoc facto, modo aliquo posset competere vel prodesse. Domina autem Helisabehz, mater dicti Hugonis, coram.... et domine Sibilla, uxor domini Ogerii Bochi, militis, et Alays, uxor Enrici d'Arz, sorores dicti Hugonis, et dicti Ogerius et Henricus, coram speciali mandato nostro, dictam infeodationem laudaverunt et concesserunt, promittentes [per juramenta] super sancta Dei evangelia corporaliter prestita, se contra in judicio vel extra aliquatenus non venire, renunciantes sub vinculo prestiti juramenti omni privilegio et ypotece minoris etatis et in integrum restitutionis beneficio, et omni alii juri quod sibi in hoc facto modo aliquo possetcompetere vel prodesse. Dicte et enim domine Sibilla et Alays et earumdem predicti] mariti recognoverunt coram speciali mandato nostro se nulTurn jus habere in predictis rebus, et omne jus quod habebant vel habere poterant in predictis rebus, si quod habebant occasione su[bstitutionis] paterne vel alio modo, remiserunt et quittaverunt dicto Hugoni lo Deschauz, fratri suo, promittentes per juramentum se dictam remissionem et quittationem inviolabiliter observare, et contra per se vel per alium aliquatenus non venire. Et nos omnibus supradictis auctoritatem nostram prestitimus et consensum. In cujus rei testimonium bulla reverendi patris nostri Philippi, Dei gratia prime Lugdunensis ccclesie electi, de mandato ejusdem domini, presentes litteras duximus roborandas. Datum anno Domini M° CC XL VII°, II° idus maii.

(Original. - Archives du Rhône, titres de St-Paul.)

CIV

Donation à la maison des Feuillées, par Etienne de la Baume, chevalier, et Ponce, son neveu, de la troisième partie d'un mas situé dans la commune de Chatenay.

Février 1249.

Nos Stephanus de la Balma, miles, et Pontius, nepos ejus, notum facimus presentes litteras inspecturis, quod nos damus et concedimus pro remedio animarum nostrarum ac antecessorum nostrorum in perpetuam helemosinam domui de les Follees hospitalis Jherosolimitani, terciam partem cujusdam mansi cum pertinenciis suis, siti in parrochia de Chastaneis, juxta villam de les Follees; qui mansus dictus la Mointareires vulgariter, vel alio nomine de Fontanis, ad habendum, tenendum, possidendum et quicquid sibi deinceps placuerit faciendum, cum omnibus etiam juribus que ibi habemus, vel habere modo aliquo debemus, P. Valentie.., preceptorem dicte domus, in corporalem posessionem et vacuam inducentes. Insuper ego Pontius, ex premissa causa [et] modo, do et concedo dicte domui unam quadrigatam feni censualem reddendam a me et post me ab heredibus meis annuatim domui de Volounec grangie dicte domus; preterea promittimus omnia predicta, prout superius sunt expressa, imperpetuum observare et attendere bona fide, et numquam per nos seu alios contravenire, sed dicte domui predicta defendere et garentire, si quis forte ipsam supra predictis presumeret in causam trahere vel aliquatenus molestare. In cujus rei testimonium preceptori et fratribus dicte doinus, presentem cartam concessimus, cum sigillo non haberemus, sigilli nobilis viri domini Berlionis de Chalamon, militis, avunculi, munimine roboratam. Datum anno Domini M° CC XL° IX°, mense februario.

(Original.

Archives du Rhône, fonds de Malte, Titres de la commanderie des Feuillées, chap. 1, charte no 2.)

CV

Confirmation par Albert de la Tour, seigneur de Coligny, de toutes les donations faites à la maison des Feuillées, et spécialement de celle du lieu appelé les Bordes.

Février 4249.

Nos Albertus de Turre, dominus de Cologniaco, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod nos pro remedio anime nostre ac antecessorum nostrorum laudamus pure et libere, approbamus et confir

mamus omnia illa bona immobilia que donata sunt et concessa ab aliquibus in helemosin am de feudo nostro existentia preceptori et fratribus domus de Les Foillees hospitalis Jherosolimitani, seu ab ipsis aliquo modo legitimo acquisita, et maxime helemosinam quam fecerunt Berlyo de Chambeu, miles, et Guillelmo de Noyarey, ac domina de Sura, qui dederunt et concesserunt in helemosinam dicte domui quendam locum cum pertinentiis, qui vulgariter les Bordes, vel Lischeres alio nomine, nuncupatur. Insuper damus et concedimus in perpetuam helemosinam predictis fratribus, per totam terram et dominium de Cologniaco, pascua peccoribus ac peccudibus suis dicte domus de Les Foillees, et duarum grangiarum ipsius, videlicet de la Concheyra et de Les Bordes. Hec autem predicta et singula, prout superius sunt expressa, promittimus bona fide attendere et observare, et nunquam per nos seu alios contravenire, sed dictis fratribus predicta defendere et garentire. Si quis vero forte ipsos supra predictis presumeret in causam trahere vel aliquatenus molestare, P. vero Valentie, preceptorem dicte domus, investivimus de predictis. In cujus rei testimonium dominis preceptori et fratribus presentem cartam concessimus sigilli nostri munimine roboratam. Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo nono, mense febroario.

(Original.-Archives du Rhône, Fonds de Malte, titres des Feuillées, chap. 1, no 3.)

CVI

Conventions entre Gui de la Palud, prévôt de Fourvières, et l'abbé de Savigny, relativement à une maison située dans le cloitre de Lyon.

Août 1250.

Nos Guido de Palude, prepositus Sancti Thome de Forverio Lugdunensis, notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod cum religiosus vir dominus Athanulphus, abbas Savigniacensis, domum pertinentem ad monasterium Savigniacensem sitam in claustro Lugdunensi, quam nos tenemus nomine ipsius monasterii, Petro de Palude, nepoti nostro, ad preces nostras duxerit conferendam ad tenendam et possidendam, quamdiu idem Petrus vixerit, pacifice et quiete, in ipsa collacione conventum fuit expresse et nominatim inter nos et abbatem supra dictum quod, nobis et dicto Petro, nepote meo, sublatis de medio, statim ipsa domus cum omni melioramento facto et faciendo in ea tam per nos quam per dictum Petrum, ad monasterium Savigniacensem plenarie revertatur,

contradictione alicujus non obstante. In cujus rei testimonium, pro nobis et dicto Petro, presentes litteras dicto abbati tradimus sigilli munimine roboratas. Datum anno Domini M° CC° quinquagesimo, mense Augusti. (Original. Archives du Rhône, Titres de l'abbaye de Savigny dans la série H.)

[ocr errors]

CVII

Transaction entre la maison des Feuillées, d'une part, et Payen et Aymon de Buenc, chevaliers, d'autre part.

Août 1250.

Noverint universi presentes litteras inspecturi quod de omnibus querelis et controversiis, quas hospitale de Les Follies habebat vel habere poterat apud Bua et Rinieu contra dominum Paganum de Buenc et Aymonem de Buenc, milites, supra tenemento Andree Guidonis et Humberti de Bosco et rebus aliis, inter fratrem Petrum de Valencia, preceptorem dicti hospitalis, nomine ejusdem hospitalis, ex una parte, et dictos Paganum et Aymonem, milites, ex altera, de omnibus amicabilis compositio intervenit in hunc modum, videlicet quod dictus frater P., nomine dicti hospitalis, quittavit, querpivit et remisit dictis militibus omne jus, actionem, querelam,quod vel quas dictum hospitale, tam ratione dicti tenementi, quam aliorum, contra eosdem milites, habere poterat vel debebat, tali tamen conditione adjecta, quod unusquisque supradictorum militum dedit et conces sit dicto hospitali pro quittatione predicta quinque solidos forcium censuales in tenemento predicto. Dictos autem quinque solidos nomine predicti Pagani li Yso et li Mouner et heredes eorum sepedicto hospitali quolibet anno solvere promiserunt in crastino Nativitatis Domini, pro medietate mansi predicti, unus solus tamen eorum tunc in eodem hospitali unum solum prandium recipiet et habebit; alios vero V solidos li Porchairon et heredes eorum nomine dicti Aymonis pro alia medietate dicti mansi dicto hospitali solvere anno quolibet promiserunt, duobus tamen terminis, videlicet duos solidos et dimidium forcium in crastino Nativitatis Domini, alios duos solidos et dimidium in revelatione Sancti Stephani; et licet isti quinque solidi diversis temporibus persolvantur, unus solus tamen persolvencium semel tantum in anno in dicto hospitali comedet, quemadmodum de aliis V que solidis superius est expressum. Memorati siquidem frater P., preceptor sepedicti hospitalis, dominus Paganus et dominus Aymo, milites, per juramentum super sancta Dei Euvangelia prestitum promiserunt se dictam compositionem in perpetuum et inviolabiliter observare pro se et suis, et contra per se vel per alium facto vel

verbo, in judicio vel extra, decetero aliquatenus non venire. Johannes vero el Jocerandus, filii dicti Pagani, qui presentes fuerunt quando dicta compositio facta fuit, laudaverunt et approbaverunt eamdem et se ipsam inviolabiliter observare per juramentum super sancta Dei Euvangelia prestitum promiserunt. De dicta igitur compositione servanda, pro domino Pagano Hugo Rufi de Buenc, miles, et pignora domini Villelmi de Mondiderio, militis, ubicunque sint, tenentur; pro domino Aymone fidejussores sunt Hugo Ysardi de Buenc, miles, et dominus Paganus de Buenc, miles, et isti fidejussores per sacramentum super sancta Dei euvangelia prestitum tenentur ad defectum Pagani et Aymonis, militum, ut dicta conpositio inviolabiliter observetur. In cujus rei testimonium nos G., humilis archipresbiter Ambroniacensis, qui mediatores fuimus compositionis predicte, presentes litteras cum sigillis predictorum Pagani et Aymonis, militum, dicto P., preceptori dicti hospitalis, tradidimus sigilli nostri munimine roboratas. Actum anno Domini M° CC Lo, mense augusti.

(Original. Archives du Rhône, fonds de Malte, titres de la Commanderie des Feuillées, chap. 2, pièce no 1.)

CVIII

Cession par Brun, chapelain de Condeyssiat, à Notre-Dame de la Platière, des dimes qu'il avait acquises de Guiot de Sachins et de Guillaume Richard, damoiseaux, dans la paroisse de Condeyssiat.

Janvier 1251.

Nos G., officialis curie Lugdunensis, notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod cum Brunus, capellanus de Conduxiaco, nomine suo acquisierit a Guioto de Sachins, domicello, sextam partem decime. bladorum yemalium dicte parrochie; item a Guillelmo Richerdi, domicello, decimam mansi de Fontane siti in dicta parrochia, prout dictus cappellanus hec omnia coram nobis in jure asserit esse vera; postsciendum idem cappellanus sponte, sciens et prudens, pro remedio anime sue, coram nobis in jure, dictam sextam partem acquisitam a dicto Guioto et decimam dicti mansi acquisitam a dicto Guillelmo, et omne jus quod habebat et habere poterat in predictis donat, cedat et concedit irrevocabiliter in elemosinam ecclesie beate Marie de Plateria Lugdunensi; de quibus se devestit dictus cappellanus et Antelmum, priorem de Plateria, nomine ipsius ecclesie investit, in possessionem vel quasi corporalem et vacuam inducendo, promittens per juramentum super sancta Dei evangelia prestitum, contra dictam donationem, cessionem et concessionem et investi

« AnteriorContinuar »