Imágenes de páginas
PDF
EPUB

denarii forcium Lugdunensium de servicio debitales, quos debet Stephanus Billouz, filius quondam Johannis Billout, pro terra de Verneto; item due sextariate et dimidia terre site in terra que dicitur Bruieri, et quinque quartalate site ad Chaluetan, quas tenent illi de Albarges, que omnia sita sunt apud Bussiges. De qua medietate dictarum rerum venditarum et de omni jure,dominio et usagio, que habebant vel habere poterant dicti mater et duo filii in ipsa medietate, se devestiunt ipsi venditores, et dominum Guidonem de Vassailliaco, canonicum dicte ecclesie Sancti Pauli, nomine et ad opus ejusdem ecclesie investituram recipientem, investiunt vel quasi corporaliter de eisdem, et in possessionem vel quasi corporalem et vacuam inducunt, nichil juris, consuetudinis, dominii vel usagii in ipsa medietate dictarum rerum vendita decetero penitus retinentes, sed tolum jus, dominium et usagium, que habebant vel habere poterant quoquomodo in predictis rebus et eorum tenementariis, transferunt nomine dicte vendicionis in ecclesiam autedictam; promittentes dicti venditores per juramentum super sancta Dei evangelia prestitum, dictas vendicionem, tradicionem et concessionem, devestituram et investituram et juris translacionem, se in perpetuum firmiter ac inviolabiliter servaturos, et contra per se vel per alium, facto vel verbo, in judicio vel extra, decetero aliquatenus non venturos, nec se consensuros alicui volenti contraire; immo si quis capitulum vel ecclesiam Sancti Pauli, vel suos, aut aliquem ab eis causam habentem, supra dictis rebus venditis in toto vel in parte molestaret in aliquo, aut in causam traheret, aut etiam perturbaret, dicti venditores promittunt sub prestito juramento et sub obligatione omnium bonorum suorum mobilium et immobilium, presentium et futurorum, quilibet in solidum, se opponere et ipsos deffendere, et pro eis ad justiciam respondere. et facere et prestare quicquid in causa evictionis debet fieri et prestari, ipsam ecclesiam et capitulum et suos, super hoc modis omnibus indempnes observando. Promittunt etiam dicti mater et duo filii venditores quod quando Agatha, filia quondam dicti Hugonis Chamarcini et dicte Helisabez et soror dictorum fratrum impubes, ad annos pervenerit pubertatis, quod ipsi lacient et efficient et procurabunt, sub prestito juramento et sub obligacione predicta, et quilibet in solidum se super hoc obligantes, quod dicta Agatha presentem vendicionem et omnia alia supradicta laudabit et approbabit per juramentum coram nobis vel officiali Lugdunensi, qui pro tempore fuerit, sub testimonio litterarum sigillo nostro sigillandarum. Renunciantes dicti venditores in hoc facto ex certa sciencia et sub prestito juramento exceptioni non numerati precii et integre non habiti, spei future numeracionis et habitionis,

doli, et in factum, rei minori precio vel minus dimidia justi precii vendite subsidio, minoris etatis et in integrum restitucionis beneficio, dotis et ypothece privilegio, et Velleiani beneficio, et beneficio legis Julie de fundo dotali non alienando, et juri dicenti generalem renunciacioneru non valere, et constitutioni de pluribus reis, et omni alii auxilio et beneficio tam juris canonici quam civilis, que sibi vel suis ad veniendum contra predicta vel aliquid de predictis posset deinceps competere modo aliquo vel prodesse. In cujus rei testimonium ad preces dictorum venditorum sigillum curie Lugdunensis presentibus litteris duximus apponendum. Datum anno Domini M° CC° Lo octavo, mensis novembris.

[blocks in formation]

Vente à Milon de Vaux, doyen de l'église métropolitaine de Lyon, par Etienne de Clémencia, chevalier, de la condamine de Mossey, située dans la paroisse de Dompierre-sur-Chalaronne,

Février 1259.

Nos magister Girardus, officialis curie Lugdunensis, notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod Stephanus de Climenciaco, miles, in nostra presencia constitutus, sciens, prudens et spontaneus, vendit cedit et concedit, et titulo pure et perfecte venditionis tradit venerabili viro domino Miloni de Vallibus, decano Lugdunensi, precio centum solidorum viennensium, de quibus se tenet coram nobis integre pro pagato, condaminam de Mossey, sitam in parrochia de Dumpero, ut dicitur, cujus condamine sunt tenementarii Seguoretus de Chasellis et Guillelmus de Glenan, et omne jus, dominium et usagium et actionem quod et quam habet et habere potest in dicta condamina et pertinentiis dictus miles et in tenementariis predictis, ratione dicte condamine et pertinenciarum. De dicta vero condamina et pertinenciis dictus miles se devestit coram nobis et Guicherdum de Vallibus, clericum, recipientem investituram nomine et ad opus dicti domini decani, investit, et in corporalem possessionem vel quasi inducit, nichil juris, dominii vet usagii in predicta condamina et pertinenciis sibi nec suis de cetero retinendo. Hanc autem venditionem, devestituram, investituram promittit dictus miles per juramentum super sancta Dei euvangelia prestitum pro se et suis imperpetuum ac inviolabiliter observare, et contra per se vel per alium, facto vel verbo, in judicio vel extra, modo aliquo non venire, nec alicui contraire volenti aliquatenus consentire; immo si quis ipsum decanum vel

Euos in re successores super dicta condamina et pertinenciis in toto vel in parte molestaret aut in causam traheret, pro ipsis se opponeret et ad justiciam responderet, et ipsos indempnes penitus observaret, et faceret et prestaret quicquid in causa evictionis debet fieri et prestari. Renuncians dictus miles, in hoc facto, ex certa sciencia et per juramentum omni actioni et exceptioni doli, in factum dicti precii non habiti et non recepti, rei minori precio vel minus dimidia justi precii vendite subsidio, juri dicenti generalem renunciationem non valere, et omni auxilio juris canonici et civilis, quod sibi vel suis ad veniendum contra predicta vel aliquid de predictis posset de cetero modo aliquo competere vel prodesse. In cujus rei testimonium, ad preces dicti militis, presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Dictus vero miles confitetur et asserit per juramentam dictam condaminam et appendicias esse de feudo ecclesie Lugdunensis. Datum anno Domini M° CC° L° nono, mense februarii.

Original. Archives du Rhône. Titres de l'église métropolitaine de Lyon, armoire Daniel, volume 2, piece no 2.)

CXXVI

Vente à Milon de Vaux, doyen de l'église métropolitaine de Lyon, par Hugues de Mont-d'Or, chevalier, de la moitié de la poype de Mont-d'Or, située à Fontaines-sur-Saône.

Mai 1259.

Nos magister Girardus, officialis curiæ Lugdunensis, notum facimus. universis presentes litteras inspecturis, quod dominus Hugo de Monte Aureo, miles, coram nobis constitutus, sciens, prudens et spontaneus, vendit in francum alodium et titulo perfectæ venditionis tradit et concedit viris venerabilibus domino Miloni de Vallibus, decano, et capitulo ecclesiæ Lugdunensis, pretio viginti et quinque librarum viennensium, de quibus dictus miles se tenet integre pro pagato, medietatem pro indiviso. poypie de Monte Aureo, cum ejus pertinentiis, sitæ apud Fontanes; item quandam domum et quandam vercheriam eidem poypie contiguas, cum earum pertinentiis; super quibus domo et vercheria debentur sex solidi. fortium novorum Lugdunensium censuales, ut asserit dictus miles; item omne jus, dominium et usagium quæ dictus miles habebat et habere poteral in dictis rebus et pro eis qualibet ratione. De quibus rebus venditis se devestit dictus miles, et dominum Artaudum de Charnay, canonicum.

Lugdunensem presentem coram nobis et recipientem dictam venditionem et investituram ad opus et nomine dictorum decani et capituli, investit de eis et in possessionem, vel quasi, corporalem et vacuam inducit, promittens pro se et suis, per juramentum, super sancta Dei evangelia præs. titum, dictam venditionem, traditionem et investiturain se in perpetuum inviolabiliter servaturum, et contra per se vel per alium, facto vel verbo, in judicio vel extra nullatenus se venturum; nec se alicui volenti contraire consensurum; imo si quis capitulum, seu ecclesiam Lugdunensem, aut aliquem alium habentem ab eis causam in dictis rebus venditis super eis in toto vel in parte molestaret aut in causam traheret, seu aliquid ex eis evinceret, dictus Hugo, miles, promittit sub præstito juramento pro eis se opponere et ad justiciam respondere, et ipsos indempnes penitus observare, et facere et præstare quicquid in causa evictionis debet fieri et præstari. Hanc autem venditionem domina Beatrix, uxor dicti militis, constituta coram mandato nostro, videlicet Bartholomæo Borbonis, clerico nostræ curiæ jurato, ad hoc a nobis specialiter destinato, sciens, prudens et spontanea, laudat, approbat, gratificat et acceptat, et omne jus et omnem hypothecam, si quod vel quam habet in dictis rebus venditis qualibet ratione, quittat dictis decano et capitulo et ecclesiæ Lugdunensi, ex causa dictæ venditionis penitus et remittit, et se devestit, vel quasi, de ipsis jure et ypotheca, si quæ habet in dictis rebus, et dictum Bartholomæum, clericum, ad opus et nomine dictorum decani et capituli, ob causam præmissam investit de eis, promittens per juramentum super sancta Dei evangelia præstitum, contra dictam venditionem, quittationem et investituram vel aliquid de prædictis, per se vel per alium, nullatenus se venturam. Renuntiant etiam dictas Hugo, miles, et præfata B, uxor ejus, in hoc facto, ex certa scientia et per juramentum exceptioni non numerati et non habiti pretii, doli, metus, et in factum, rei minori pretio, vel minus dimidia justi pretii venditæ, subsidio dotis et ypothece privilegio, et omni auxilio et beneficio juris canonici et civilis, quod sibi vel suis ad venien 'um contra prædicta, vel aliquod ex eis posset competere modo aliquo vel prodesse. Dictus vero miles confitetur per juramentum quod dictæ res venditæ, tempore hujus venditionis, erant de franco alodio ipsius In quarum omnium testimonium, nos, ad preces prædictorum, præsentes litteras bullæ reverendi in Christo patris, domini Philippi, Dei gratia primæ Lugdunensis ecclesiæ electi, munimine roboramus. Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo nono, mense maii.

[blocks in formation]

CXXVII

Cession à Philippe de Savoie, archevêque de Lyon, par le chapitre de l'Eglise métropolitaine, de la moitié de la forêt de Bordelan, située entre Anse et Villefranche.

Août 1259.

Nos Philippus, divina miseratione prime Lugdunensis ecclesie electus, et nos Milo, decanus, et capitulum ejusdem ecclesie, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod nos super eo quod cum nos Ph. in nemore de Bordelan, sito inter Ansam et Villam Francham, ratione castri de Riorterio, haberemus Chalfagium ad opus furni dicti castri quantum necessarium erat per totum annum usibus ipsius furni, considerata utilitate ecclesie nostre, ita convenimus quod nos prefati decanus et capitulum illam partem nemoris que est deversus Villain Francham, quantum continetur et habetur inter nemus Bartholomei Morestelli de Villa Francha, et semitam que protendit ab hospitale de la Varena versus prata Anse, et est illa semita inter viam que dicitur via de Branlo, et nemus dicti Bartholomei, damus, cedimus et concedimus prefato domino Philippo et successoribus ipsius in ipso castro, et ad opus ipsius castri tenendam et habendam ab ipsis imperpetuum pleno jure, in recumpersatione juris quod habebat in dicto nemore et quittationis quam idem. Philippus facit nobis pro se et successoribus suis super jure et usagio quod habebat et habere debebat in residua parte ipsius nemoris; et de ipsa parte nemoris nos devestimus et ipsum dominum Philippuin corporaliter investimus. Nos autem supradictus Philippus, acceptantes supradictas donationem, cessionem et concessionem, quicquid juris et usagii habebamus et habere poteramus in nemore predicto, salva parte superius declarata, nobis a dicto capitulo cessa et concessa, pro nobis et successoribus nostris nos devestimus et ipsos Milonem, decanum, et capitulum plenarie investimus. In cujus rei testimonium nos Philippus supradictus et nos decanus et capitulum presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda. Datum anno Domini M° CC L° nono, mense Augusti. (Original.— Archives du Rhône, titres de l'église de Lyon,

armoire Enoch, volume 24, pièce n° 1).

« AnteriorContinuar »