Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Partem harum reliquiarum dedit domnus papa Augustino abbati, a quo predicti avi nostri acquisierunt eas. Auctoritate igitur domni Drogonis, nostri presulis, et ejus jussu, sub Dei et sancte genetricis ejus atque patronorum predictorum obtentu, in ipsa nostri castri ecclesia clericos sub nomine et professione canonicorum imponi et attitulari optamus et poscimus, qui permanentes in Dei sanctorumque famulatibus ecclesias et terras cum omnibus ad eas pertinentibus, sicut descripte sunt inferius, in suis communiter habeant usibus, sic ut nihil servitii, vel obsequii, sive consuetudinis alicujus, requiratur ulterius ab eis, vel ab eorum successoribus, a nobis aut a nostris presentibus vel futuris parentibus.

Quod ne unquam aliquis presumere vel perficere audeat pertinens a nostro episcopo, vel a quibuscunque ipse ad hoc admittere poterit, excommunicatio fiat, sicut jam patres et avi nostri de eadem re studuerunt facere, sicut legitur in memoriali scedula, quam ipsi prius fecerunt in hac ipsa donatione.

Ecclesie vel terre cum appendiciis eorum, cum villis et vineis, cum pratis et vircariis, cum mansis et silvis, hæ sunt quas Berardus et Vuandalmodis et Umbertus cum uxore sua Hemelt et cum filiis ac filiabus eorum dederunt sancte Marie et predictis reliquiis sanctorum et clericis servientibus eis:

In primis est ecclesia de Stopis in honore sancti Martini atque beatorum Johannis Baptiste et Johannis evangeliste dicata, cum rebus et decimis ad eam pertinentibus.

Deinde est mansus de Vaurelliis cum vineis, et curtilis, et pratis et vircariis et cum medietate molendini, et cum decursu adjacentis aque et ceteris rebus ad eum pertinentibus. Est et curtilus in curte Johannis, quem ipsi tenent, qui et istum supra scriptum mansum quamvis injuste.

Est etiam mansus de Plaaneto cum omnibus suis appendiciis; et est curtilus in Vaneroliis, quem Constantius et Durannus tenent; est quoque ibidem alius curtilus, quem Bertrannus tenet; est etiam curtilus cum vinea et prato et cum medietate suprascripta molendini, qui curtilus est situs in Bellocampo, quem Durannus tenet. Est ibidem in Bellocampo clausus indominicatus et curtilus appositus, quem Constantius Orbus tenet, cum prato juxta posito. Est etiam ibidem vinea, quam domnus Guichardus dedit in sacrificio missarum. Est quoque una vircaria subtus ipsum clausum sita, secus Arderiam (1), quam Vuandalmodis, soror domini Guichardi,

(1) L'Ardières, petite rivière qui passe à Beaujeu et qui se jette dans la Saône, près de Belleville.

dedit ecclesie. Est etiam in villa de Ornaco unus curtilus, quem Gondomus tenet; sunt et in villa de Planeis decem curtili cum terris ibidem pertinentibus et cum vinea et prato. Est autem in villa de Arderollis unus curtilus, quem Galmarus tenet; est et pratum positum in villa Verneia, quod Arlebaldus moriens dedit sancte Marie. Et est in villa de Andiliaco curtilus cum prato et terris ad eum pertinentibus. Sunt et due petiole de vineis. in villa Ornaci, quas Bernardus de Castellione moriens dedit sancte Marie. Est et in villa de Bruerias una vircaria, quam Bernardus, frater Barňaldi, cum assensu ejus, dedit ecclesie pro sepultura sua. Est et in eadem villa que dicitur Planeis modicum vinea, quam Arbaldus tenet. Est et in villa de Bome curtilus cum vinea et terris, quem Beraldus tenet. Est et ibidem modicum vinee, quam Gilbertus... tenet. Est quoque in villa de Scola una vinea, quam quedam femina nomine Gilberga in vita sua dedit suprascripte ecclesie et conventu, ut pro ea sepeliretur. Sunt et in ipsa villa due petiole de terra posite in aliis locis.

(Archives du Rhône.-Fonds du chapitre de Beaujeu. · Copie du commencement du XVIIe siècle.)

XIX

Guigo vice comes Montem Merulum cum omnibus pertinentiis aliasque res in villis Luier et Rotnens.

Vers 1070.

Notum sit omnibus hominibus tam futuris quam presentibus quod ego Guigo, vice comes, cogitans de Dei misericordia et de verbo ejus quo dicit: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis, » dono Deo et Sancto Petro omnibusque fratribus loco Cluniensi manentibus res proprietatis mee sitas in pago Lugdunensi, hoc est castrum qui vocatur Mons Meruli (1), cum omnibus ibi pertinentibus, scilicet meas res indominicatas, que ad me jure hereditario pertinent. Et dono eis unum mansum in villa que dicitur Luier (2), cum omnibus appenditiis suis, cum servi ibi inhabitante nomine Constabulo, cum uxore et infantibus eorum, quesitum et ad inquirendum; in villa quoque Rotnens (3) omnes condaminas que ibi ad me pertinent jure hereditario, et totum laborem ibi factum. Quas res ego Deo et sancto Petro obtuli pro anime mee remedio.Si quis vero huic testamento

(1) Montmerle, arrondissement de Trévoux (Ain).

(2) Lurcy? canton de St-Trivier-sur-Moignans (Ain). (3) Saint-Georges-de-Reneins (Rhône).

contrarius extiterit, non valeat vindicare quod cupit, sed coactus quinque libras auri persolvat. Ut autem hoc scriptum pleniorem obtineat vigorem manu mea firmavi, manibusque amicorum et propinquorum meorum tradidi roborandum. S. Guigonis, vice comitis. S. Hugonis, comitis. S. Tietbaldi, comitis. S. Ermessendis, vice comitis. S. Hugonis.

(Cartulaire B de Cluni, f° 25 vo, charte 366.)

XX

Donation par Humbert, mari d'Auxilie de Savoie, à l'église N.-D. de Beaujeu. 4080-1090.

Beljocensem æcclesiam beate Marie domini Beljocenses, per quos, deo auxiliante, sumpsit exordium, ab omni servitute seu mala consuetudine liberam esse statuerunt, eamque semper augere, fovere, protegere devote curaverunt, nichil sibi in ea servitii vel obsequii, nisi in spiri[t]ualibus beneficiis, retinentes. Quod etiam Humbertus Beljocensis, ille qui filiam Amedei, comitis Savoiensis, habuit in uxorem, sicut singuli antecessores sui diligenter observare studuit et confirmare; nam et de feodis que ab eo habebantur, sicut et antecessores sui fecerant, si quis vellet dare vel vendere predicte ecclesie, in alodo possidendum concessit, sed et decimas nemoris, quod Carruptum vocabatur, eidem ecclesie concessit, quas quidem æcclesia in porcorum pastione possedant ipse et uxor sua super sacrosanctum altare beatissime virginis Marie predicte obtulerunt, sub presentia clericorum et militum Beljocensium. Concesserunt etiam per manum Petri, Guiscardi et Stephani supradictæ æcclesie, in eadem parrochia, decimam cujusdam nemoris, quod Capolerium vocatur.

(Archives du Rhône. - Cartulaire de l'Eglise de Beaujeu.)

XXI

Wigo tres condaminas in parrochia ecclesie que vocatur Ronnens.

Vers 1080.

Omnipotentis Dei ineffabilis misericordia presciens humanum genus pronum et labile ad peccandum, quedam purificationum genera gratifica benignitate instituit, in quibus sordidata post baptismum conditio humana denuo restauraretur. Ex quibus per maxima esse credimus misericordiæ opera et helemosinarum diversaruin multiplicem profusionem; inde enim

Salomon ait: << Redemptio animæ viri propriæ divitiæ; » et Dominus: << Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis ; » itemque : « Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. » Hæc omnia revolvens animo quidam nobilis juvenis nomine Wigo, a patris cognomine trahens agnomen Capels, dum revertitur a Roma gravi detentus infirmitate, tandem cum difficultate devenit Lugduno; ibi denique, ingravescente infirmitate, deliberavit de rebus sui juris dare aliquid domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, Cluniaco monasterio suisque habitatoribus. Consilio itaque habito cum suis fidelibus, donavit ad jam predictum monasterium quasdam condaminas, quas jure paterno tenebat et possidebat, positas in parrochia ecclesiæ que vocatur Ronnens (1), ubicunque eadem condamine divise separatim jacent, cum omnibus appenditiis suis, cultis et incultis, arentibus et humidis, cum exitibus et regressibus, quemadmodum eas retinet et ambit circa se fluviolus Vosano (2) dictus, qui decurrens secus easdem, inmergit se non longe amni Araris. Hoc itaque facto sollempniter dono, coastantibus multis et maxime Pontio de Vicorzono, qui hujus doni testis fidelis et idoneus extitit quandiu vixit; quique moriens hujus modi testimonium filio suo Beraldo sepius inculcavit, precipiens ei attencius, ut si ita res poposcisset, etiam jure jurando hoc affirmaret. His ita dispositis, jam dictus Wigo diem clausit ultimum, et qui lati honoris dominus habebatur, lis non modica inter heredes de ejus honore orta est. Comes namque Matiscensis, apprehensa sorore ejus, que sola superstes erat, in conjugium, vendicavit sibi omnem honorem. Ut sibi ad hunc obtinendum fortes adquireret adjutores, jam predictas donavit condaminas Rotberto Incathenato, qui tunc temporis potens videbatur in illis partibus. Quas ille aliquandiu injuste detinens tandem a testibus veridicis convictus, et maxime a Beraldo jam dicto milite, donavit pro hac re certum placitum domno Oddoni, qui tunc erat prior de Cluniaco. Venientes itaque condicto tempore ad quoddam portum qui dicitur Arciacus (3), post multas et diversas conlocutiones, ut in talibus moris est, acceptis a priore et ceteris senioribus quadringentis solidis monete publice Lugdunensis, saciata cupiditate, finem fecit jam dictus Rotbertus inite diu contentionis, reddens predictas condaminas Deo et Sancto Petro. Sane unam ex his, ex qua beneficiaverat suum quemdam militem, filium Vigonis de Chaliouros (4), reddito congruo excam

(1) Saint-Georges-de-Reneins (Rhône).

(2) La Vauxonne.

(3) Arciat, commune de Cormoranche (Ain).

(4) Chaillouvres, commune de Chaneins, arrondissement de Trévoux (Ain),

bio, redemit ab ipso. Illud non est preterendum quod predicta comitissa, quam jam comes reliquerat ob certas causas, et eam sortitus fuerat miles quidam in conjugium nomine Wilfredus, hi namque venientes Cluniacum ad quandam solempnitatem, conventi super hoc a senioribus, laudaverunt hoc donum Deo et Sancto Petro et habitatoribus Cluniaci deinceps habendum et possidendum omne per evum. Sunt autem posite sepedictæ condamine in pago Lugdunensi, adjacentes æcclesiæ et parrochiæ que dicitur Ronnens, non longe a flumine Araris, que et Sagunna vocatur. Una ex istis condaminis vocatur de Malo Pomerio, habens sibi adjunctas duas particulas alterius terræ que jornales bovariorum erant. Alia dicitur ad Campanias, que similiter habet aliam particulam terræ seorsum pertinentem ad se. Tercia condamina est ante portum castri quod Mons Merlus (1) vocatur. Opere precium est adnectere huic carte quod, ante quam colloquium sereretur cum jam dicto Rotberto de recuperatione seu redditione sepedictarum condaminarum, interpellatus est pro hoc a domno Oddone, priore, domnus Humbertus de Bello Joco, eo quod ipse caput et dominus omnis istius honoris habebatur, qui, diu dissimulando, noluit jam dicto seniori certi aliquid respondere. Tamen sepe correctus, sepissime stimulatus, tandem ad hoc ventum est quo, sub specie hujus laudationis, aliquod xenium illi deberetur offerri. Acceptis itaque La solidis, laudavit jam supradictam terram Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensi loco et habitatoribus ejus deinceps perpetuo habendam et possidendam, tam ipse quam uxor ejus et plurimi magnates ejus. S. Rotberti, qui hoc, quod inique detinebat, reddidit et vuerpivit. S. Umberti de Bello Joco, qui laudavit. S. uxoris ejus. S. domni Dalmatii, fratris Humberti. S. Petri de Varennes. S. Umfredi de Marchans. S. Bernardi de Marciaco.

(Cartulaire B de Cluni, f 207 v° et 208 ro, charte 321.)

XXII

Acquisition par l'Eglise de Beaujeu des dimes de Pisey.

Vers 1085.

Ne per succedentium temporum vicissitudines interendat oblivio, Stephanus ego, tunc Beljocensis decanus [sc]ripto mandare curavi quod monachi de Jo ne contra religionis sue propositum, si decimas haberent,

(1) Montmerle, arrondissement de Trévoux (Ain).

« AnteriorContinuar »