Imágenes de páginas
PDF
EPUB

consanguineos vel propinquos, propinquior succedat ei, sicut de jure poterit et debebit.

Item si quis burgensis ville, castri, burgi Montislupelli fecerit testamentum in scriptis vel nuncupative, valeat prout de jure valere poterit et debebit; et hoc addito, quod si quis legaverit in sua ultima voluntate aliquid pauperibus vel piis locis, illud legatum valeat dum tamen possit probari illa ultima voluntas per duos vel tres testes viros vel mulieres.

Item si quis burgensis ville, vel castri Montislupelli legaverit seu dederit alicui ecclesie, vel sacerdoti, vel clerico aliquam domum vel pedam infra villam, vel castrum Montislupelli, vel burgum, illud possit facere, ita tamen quod infra annum et diem debeat dicta domus vel peda vendi homini laico qui possit et debeat, sicut alii burgenses, facere usagia dicte ville.

Item quicunque per annum et diem in villa, castro sive populo MontisJupelli moram fecerit et fidelitatem ville et domini juraverit, dum ibi mansionem et usagium ville fecerit, de pedagio terre domini Montislupelli omnino sit immunis. Si autem contingerit quod post dictum tempus. aliquis de burgensibus a dicto loco recederet, et domum vel pedam in dicto loco habeat, a pedagio terre sit immunis; pedagium vero Rodani, sicut quilibet alius, solvere teneatur.

Item si quis burgensis Montislupelli captus fuerit ab aliquo vel detentus. ubicunque a quocunque, dominus Montislupelli debet ipsum requirere et facere liberari, pro posse suo, cum propriis expensis ipsius domini, dum tamen velit coram domino stare juri.

Item quicunque venire voluerit ad morandum in villam, castrum, seu burgum Montislupelli et juraverit ville usagia, dominus debet ipsum recipere et retinere si paratus sit de se conquerentibus stare juri et ad justiciam respondere. Si vero non velit juri stare de se conquerentibus, dominus Montislupelli eum ducere vel facere duci ad locum tutum, vel saltim eum conducere secure per sex leucas extra villam Montislupelli cum expensis delinquentis, nisi esset latro publicus vel homicida, vel atrocius deliquisset.

Item si alicui burgensi ville Montislupelli in aliquo loco res sua ablata fuerit, arrestata vel saisita, si juri stare velit in curia domini, dominus debet eidem reddi facere rem suam, si potest, cum expensis propriis ipsius domini, et non debet idem dominus pacem vel concordiam facere cum raptore, vel arrestatore, vel saisitore, quousque res ablata, arrestata, vel saisita, plene restituta fuerit spoliato. Si autem ille cujus res capta erit, arrestata, vel saisita, in terra domini vel extra sufficiens vadium invenerit,

illud possit et debeat auctoritate propria capere per se ipsum, sine ballivo et sine ejus mandato; et si aliquis in capiendo vadio eidem burgensi aliquam vim vel violentiam intulerit, doininus Montislupelli illam vim et violentiam debet removere pro posse suo, et burgensi suo vim passo injuriam facere emendari.

Item quod nos dominus Montislupelli et successores nostri qui pro tempore erunt domini Montislupelli, vel aliquis de familia domini, aliquem burgensem dicte ville non capiamus nec capi faciamus propter pecuniam, vel propter aliquam causam, nec equum, nec asinum, nec aliquid quod ejus sit, nec ejus domum firmemus, nec firmari faciamus; quod si factum fuerit, ille qui erit dominus Montislupelli pro tempore non sustineat, nec ratum habeat, sed omnino revocet, et burgensi cui fieret injuria, injuriam, faciat emendare, nisi delicti qualitas hoc requirat.

Item quod aliquis de familia domini, vel quilibet alius, contra burgensem ville non moveat causam vel placitum, nisi familiaris vel alius quam dominus movens sufficienter caverit, si cavere potest ydonee, vel saltim juratoriam prestiterit cautionem quod causam legitime prosequatur.

Item si burgensis, vel alius qui infra villam Montislupelli inhabitet, fecerit vel dixerit injuriam burgensi sine percussione gladii cum sanguine, et coram amicis suis concordare voluerint, antequain clamor ad prepositum, vel ad dominum, vel auditorem causarum ipsius domini deveniat, sine qualibet occasione possunt mutuo concordare, et tunc, nisi querimoniam faciendo comparuerint coram domino, vel preposito, vel auditore, predictus actor sive reus in emenda aliqua eidem domino minime

teneatur.

Item si ille qui erit pro tempore dominus Montislupelli pro jure suo acquirendo seu defendendo guerram haberet contra aliquem, vel contra aliquem moveret, homines in dicta villa commorantes ipsum dominum cum expensis propriis ipsorum hominum sequi tenentur per tres dies, et cum ipso domino cum armis fideliter per se vel per alium ydoneum substitutum commorari; ultra vero tres dies cum ipso domino commorari non tenentur, nisi hoc ex gratia facere voluerint, nec dominus ipsos ad hoc compellere amplius posset nec debet. Pro facto alieno sequi dominum

non tenentur.

Item si burgenses ville Montislupelli tenent terras vel possessiones ab aliquo ad servitium, tenentur ei de servitio; et si oppositum fuerit eidem quod ipse cessavit in solutione servicii ejusdem, non credatur opponenti, nisi de duobus annis legittime probare voluerit quod monuit ipsum burgensem ad solvendum servitium et burgeusem ipsum solvere contradixe

rit, et super predictis duobus annis credatur juramento burgensis ipsius de perjurio non reprehensi, quo ad hoc quod res non possit dici incidisse in [commiss]am, petitione domini salva manente contra tenementarium pro servitio prestito tempore non soluto, si forte idem dominus probare possit quod per biennium continuum proximo preteritum petierit servicium suum a dicto tenementario et idem solvere contradixerit, tunc in continua contradictione solvendi steterit per dictum biennium.

Item si coram domino, preposito, vel ballivo, clamor motus fuerit contra burgensem Montislupelli, infra villa Montislupelli causa clamoris agatur et terminetur.

Item si miles vel domicellus aliquem burgensem percutiat, dominus debet habere pro emenda ad voluntatem suam, et dicto burgensi percusso vel leso dominus debet facere fieri emendam sufficientem et competentem; et si burgensis vim repellendo et se defendendo repercusserit militem vel domicellum, vel aliquam vim intulerit, in casu illo, domino, vel militi, vel domicello, vel eorum complicibus burgensis minime.

teneatur.

Item si burgenses commune velint facere et levare ad utilitatem ville, et prepositus vel chacipollus domini debeant a burgensibus requiri ut debeant interesse et eis causa exprimatur quare fiat; et si nolint vel non possint interesse, nichilominus dicti burgenses dictum commune facere poterunt et levare, dum tamen nichil fiat in prejudicium domini.

Item si prepositus, vel chacipollus, vel eorum familia fecerint injuriam alicui burgensi vel causam moverint contra ipsum, ipsi tenentur cavere ydonee coram domino vel mandato ejusdem; et si non optinuerint quod obiciunt, debent de omnibus emendare eidem burgensi, sicut alius simplex homo.

Item si ab aliquo causa moveatur super aliqua injuria, et infra annum et diem a tempore facte injurie non fuerit terminata, postea non audiatur injuriam passus super ea, nisi idem propter defectum judicis acciderit sive culpam, vel alia causa legittima.

Item si leno, vel meretrix, vel alia vilis persona alicui burgensi non suspecto de perjurio convitium dixerit, et ille burgensis, vel aliquis de amicis ejusdem percutiat eos de palma vel pugno, non teneatur domino ad emendam nec percusso, et super convitio credatur juramento burgensis quod convitium dixit ei.

Item quilibet burgensis potest habere mensuram vel mensuras suas, pondus, libram vel ulnam, si sint legales, et de ipsis non tenentur dare aliquid domino vel ballivo.

Item in falsis mensuris, ponderibus, libra et ulnis habet dominus tantum septem solidos forcium novorum Lugdunensium, et dampnificato emendetur. Et si dicatur mensura falsa vel ulna, vocentur duo burgenses vel tres de villa bone fame ad mensuram vel ulnam excandalizandam et ille cujus est mensura vel ulna, et in presentia illorum excandalizetur et videatur utrum sit falsa vel non.

Item si aliquis de familia domini ceperit aliquam mensuram, pondus, libram vel, ulnam, tunc debet eam vel illud tradere alicui burgensi qui custodiat eam vel illud quousque excandalizetur, et prius idem burgensis consimilem mensuram ad mensuram captam mensuratam debet tradere eidem cujus capta est mensura, ut ipse non perdat venditionem

suam.

Item si quis portaverit pannum intra operatorium ad faciendum indumentum, non debet eo vadiari in operatorio, nisi tantum ab eo cujus est pannus, si non fuerit ei solutum precium.

Item quicunque venerit ad forum Montislupelli, quamvis debeat debitum in villa, veniens et rediens cum rebus suis salvis debet remeare.

Item si alicui burgensi debeatur debitum ab aliquo extraneo et reddere contradicat, prepositus vel chacipollus ad instantiam burgensis forum debet prohibere eidem sine dono et mercede; et si post prohibitionem ad forum venerit, res sue possunt a creditore vel a mandato suo sine familia domini licite capi et detineri et etiam pignori dari.

Item nemo pro debito quod indutum habet indumento potest vadiari, nec de hostio domus sue, nec domus ejus firmari, nisi de servicio et pensione domus, dum mobile habet quod appareat unde satisfaciat creditori. Sed si mobile non habet, omnia bona immobilia debitoris confessi vel convicti potest creditor, si infra quindecim dies continuos postquam de debito constiterit, non fuerit creditori satisfactum, sine auctoritate domini et mandato capere et vendere, distrahere et detinere usque ad quantitatem. debiti quod debetur.

Item si quis injuriam passus fuerit et [inde] clamorem fecerit, victus de injuria, actor sive reus, debet solvere clamorem trium solidorum forcium novorum Lugdunensium. Si vero, facto clamore, inter se post ea conponerent, ille qui redimeret se ad clamorem tenetur. Si autem unus conponendo erga alium nullam redemptionem daret, ille qui clamorem fecit clamorem solvere teneatur. Si autem ille qui fecit clamorem non prosequatur causam, ad clamorem domino teneatur.

Item si creditor pignus debitoris sui capiat et debitor creditoris pignus auferat, si clamor ad prepositum deveniat, debet creditor per prepositum

pignus habere, et in tribus solidis in manu prepositi debitor condempnetur sive teneatur. Et si creditor clamorem fecerit de debitore suo antequam defuerit ad pignus suum, creditor tenetur solvere clamorem.

Item si conjugatus cum conjugata vel soluta, vel modo brachis tractis inventi fuerint, vel si nudus cum nuda inveniatur, et hoc possit probari per familiarem vel familiares domini una cum quodam alio teste fide digno, in sexaginta solidis forcium novorum Lugdunensium teneantur, vel nudi per villam teneantur currere cursum suum, si hoc maluerint.

Item si quis puellam per vim defloraverit, debet et tenetur eam ducere in uxorem, si sit par ei, vel ad consilium quatuor burgensium de villa bone fame eam maritare debebit et dotare; et si inde clamor factus fuerit de defloratore, quia non vult predicta facere, et probatum fuerit, ad predicta facienda per dominum compellatur, et domino in sexaginta solidis forcium novorum Lugdunensium teneatur; et si non habeat unde, ad arbitrium domini puniatur.

Item si aliqua puella vel mulier dicit sibi violentiam illatam fuisse ab aliquo in tali loco ubi potuit clamare et audiri ab aliquibus, si non clamavit non debet ei credi; et si est in loco ubi non possit audiri, non credatur ei, nisi fuerit probatum.

Item si quis domum, pratum, vel agrum vel aliquam possessionem tenet ab aliquo domino, et eam vendere voluerit, libere et absolute et sine contradictione domini ipsius rei vendere potest cui voluerit, nec potest dominus rei rem venditam retinere, nisi infra octo dies retinuerit et infra octo dies continue subsequentes precium solverit, salvis tamen laudibus et venditionibus quas ipsi domini debent levare, videlicet in singulum solidum duos denarios viennensium, nec amplius possunt petere nec habere.

Item si homines domini Montislupelli veniunt in dicta villa causa morandi, quamcito fidelitatem domini et usagia ville Montislupelli juraverint, eadem qua burgenses alii gaudeant libertate, et habeant et possi-. deant, omnes res suos mobiles et inmobiles, si quas tenent a domino vel ab aliis dominis, pacifice et quiete, et possint, juratione facta, secure uti rebus suis mobilibus et inmobilibus, quamdiu moram facient in villa, remanentibus sibi salvis.

Item si quis ensem vel gladium vel cutellum contra aliquem rixando vel litigando evaginaverit et non percusserit, si clamor inde factus fuerit, septem solidos fortium novorum Lugdunensium solvat domino et

« AnteriorContinuar »