Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre confirmationis infringere, vel ei ausu temerario.......... Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri......... ejus se noverit incursurum. Datum Lugdun. V Id. Junii........... nostri anno....

(Archives du Rhône, titres de St.-Pierre de Lyon. -
Original déchiré par le bas).

CLXIX

Procès-verbal de nomination de chanoines dans l'église Saint-Paul de Lyon. 1289.

Nos Hugo de Gletens, cantor, Petrus de Vassalliaco, sacrista, Guillelmus Albi, canonicus ecclesie Sancti Pauli Lugdunensis, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod cum capitulum dicte ecclesie Sancti Pauli de voluntate nostra et aliorum sibi prefixerint plures dies ad ordinandum, creandum et recipiendum personas utiles et necessarias in fratres suos predicte ecclesie Sancti Pauli, tandem die lune post festum beati Gregorii, quod fuit anno Domini M° CC octogesimo octavo, pulsata campana, prout moris est, ad capitulum congregandum, dictum capitulum simul congregatum in domo capituli, vocatis qui ad hoc fuerunt evocandis, prius inter se tractatu habito diligenti, communiter et concorditer commisserint et dederint nobis Hugoni de Gletens, cantori, Petro de Vassalliaco, sacriste, et Guillelmo Albi, canonico ecclesie Sancti Pauli predicti, potestatem ordinandi, creandi et recipiendi tresdecim personas in fratres canonicos ejusdem ecclesie, prout nobis utile visum fuerit expedire, et tres in capellanos predicte ecclesie; tandem, cum plures tractatus habuerimus super predictis, signo crucis preposito †, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen, anno ejusdem M° CC° octogesimo nono, die sabbati in crastino festi beati Martini hyemalis, pulsata campana, prout moris est, ad capitulum congregandum, nos predicti Hugo, Petrus et Guillelmus, ex potestate nobis data et concessa a capitulo predicte ecclesie, nomine nostro, vice et nomine dicti capituli, ordinamus, creamus et recipimus in fratres canonicos nostros et dicte ecclesie Petrum d'Arz, Guillelmum de Vassalliaco, filium Stephani de Vassalliaco, Guigonetum Richelmo, filium Hugonis Richelmo, Gaufridum de Juey, filium domini Guillelmum de Juey, Guichardum de Sathennay, filium quondam domini

Guidonis de Sathennay, Hugoninum Albi, filium Humberti Albi, magistrum Guillelmum Daucherii, dominum Stephanum de Mont Giraut, magistrum Bernardum de Maximiaco. Item ex eadem potestate nobis data et concessa ordinamus, creamus et recipimus Bernardum de Sura, filium domini Guigonis de Sura, et Johannem de Petrosa ad quinque annos, ita quod, elapsis quinque annis a data presencium computandis, sint canonici dicte ecclesie Sancti Pauli; item Gaufridum de Balma, filium domini Petri de Balma, et Jocerandum de Vassalliaco, filium dicti Stephani de Vassalliaco, ad septem annos, ita quod, elapsis septem annis a data presencium computandis, sint canonici dicte ecclesie Sancti Pauli; item ex eadem potestate nobis data et concessa ordinamus, creamus et recipimus in fratres capellanos predicte ecclesie donnum Thomam de Syvriaco, presbiterum, Guillelmum Lomort, diaconum, Guillelmum Vitalce, subdiaconum, credentes dictas personas tam ad presens quam in futurum esse utiles ecclesie supradicte. In cujus rei testimonium sigilla nostra presentibus litteris duximus apponenda. Datum et actum anno et die sabbatis supradictis.

(Original. — Archives du Rhône, Fonds du chapitre de Saint-Paul).

CLXX

Cession par les chanoines de Saint-Just, obéanciers de Genouilleux, à Étienne de Genouilleux, prêtre et recteur de l'église de cette paroisse, de la moitié de toutes les dimes.

Janvier 1290.

Nos Guigo de Chavannes, prepositus, Hugo Bruni, Bernardus de Riomo et Guillelmus de Burgo, canonici ecclesie Sancti Justi Lugdunensis, obedienciarii de Genoilleu, Lugdunensis diocesis, nomine dicte ecclesie Sancti Justi, notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod nos, considerata utilitate nostra et nostre ecclesie Sancti Justi predicti, cum deliberatione provida et matura super hoc habita, scienter, prudenter et concorditer ascensamus et nomine et ex causa ascensationis et ex causa cense legictime, firme et stabilis damus, comittimus, tradimus, cedimus et concedimus eo modo, forma et jure quibus melius possimus et prout melius valere poterit sine machinatione aliqua et absque illicita pactione pro nobis et successoribus nostris, qui pro tempore erunt dicte ecclesie de Genoilleu, nomine dicte ecclesie Sancti Justi in futurum, viro provido domino Stephano de Genoilleu, presbitero, rectori dicte ecclesie de Genoilleu, presenti et recipienti nomine suo et successorum suo

rum medietatem nostram omnium decimarum bladi, vini, canabis, primiciarum carnalium et aliarum rerum, que pro decima seu ratione decime tam pretextu obediencie quam jure patronatus dicte ecclesie de Genoilleu ipsis obdienciariis debebantur et debentur et consueverunt deberi, dari et solvi jure patronatus seu ratione obdiencie ecclesie de Genoilleu supradicte, exceptis tamen et nobis reservatis medietate annui census seu servicii et laudum, venditionum, recognitionum, escheytarum que debentur seu deberentur et que pro tempore evenient ratione obediencie seu patronatus dicte ecclesie de Genoilleu in villa et parrochia ipsius ecclesie et pertinentiis ejusdem, et excepta medietate trium solidorum viennensium nobis debitorum seu dari et solvi consuetorum jure patronatus ipsius ecclesie a rectore ecclesie supradicte, et excepto jure presentandi ad ipsam ecclesiam de Genoilleu tempore quo vacabit; qui census annuus, laudes, venditiones, recognitiones, escheite et tres solidi viennensium jure patronatus debiti et presentatio ad ecclesiam de Genoilleu supradictam ad predictos obedienciarios et ad obedienciam dicte ecclesie de Genoilleu et ad nos nomine dicte ecclesie Sancti Justi antea plene in solidum pertinebant, excepta etiam et nobis reservata omni jurisdictione et omni exercitio jurisdictionis cujuscunque temporalis, si qua nobis seu nostre ecclesie Sancti Justi predicte competit seu competere poterit in villa et parrochia supradictis et pertinentiis ejusdem, nichil enim aliud in decimis, in annuis servitiis, in laudibus, venditionibus, recognicionibus, escheitis et rebus aliis, preter ea que exceptata sunt superius, nobis seu successoribus nostris penitus retinentes, immo facimus et constituimus eumdem rectorem ex causa predicta nomine suo et successorum suorum pro nobis et nostris successoribus, qui pro tempore fuerint, verum procuratorem in rem suam, ut ipse rector per se vel per alium predictas decimas, jura, usagia et commoda sibi ad censam. tradita et concessa possit deinceps et sibi liceat auctoritate propria apprehendere, percipere et habere et de eis disponere et facere suam omnimodam voluntatem. Has autem ascensationem, traditionem, cessionem, concessionem facimus et committimus pro nobis et successoribus nostris qui pro tempore erunt obedientiarii dicte ecclesie de Genoilleu, predicto domino Stephano rectori ejusdem ecclesie de Genoilleu, presenti coram nobis et recipienti nomine suo et successorum suorum qui pro tempore erunt rectores supradicte ecclesie de Genollieu, prout melius possimus, consensu unanimi et concordi, etiam et de auctoritate, licencia et consensu venerabilium virorum dominorum obedienciarii et capituli Sancti Justi, pro quindecim libris bonorum denariorum viennensium annua

libus; que quindecim libre viennensium pro censa predicta ex causa et cense predicte nobis et nostris successoribus a predicto rectore et successoribus ipsius annis singulis deinceps reddantur imperpetuum et solvantur apud Lugdunum vel apud Sanctum Justum terminis infrascriptis, medietas videlicet in synodo mensis maii, et alia medietas in synodo Sancti Luce mensis octobris subsequentis, ipsius rectoris periculo et expensis, non obstante aliqua exceptione, defensione vel dilatione, vel alia ratione vel occasione, quam vel quas idem rector vel ejus successor seu successores ad impediendum seu differendum solutionem dictarum quindecim librarum viennensium pretenderent seu pretendere possent vel deberent in futurum quocunque tempore pretextu... tempestatis, coctionis, guerre vel persequtionis alterius incidentis. Promittimus itaque nos predicti obedienciarii et per juramenta prestita a nobis et quolibet nostrum super sancta Dei evangelia et sub obligatione omnium bonorum nostrorum pro' nobis et successoribus nostris predicto rectori presenti et stipulanti nomine suo et successorum suorum ut supra censam, cessionem, concessionem, traditionem et commissionem predictarum et omnia et singula suprascripta et infrascripta firmas et firma habere et tenere et inviolabiliter observare fideliter et legittime absque omni calumpnia et collusione, omnibus impedimentis, contradictionibus, defensionibus et exceptionibus tam juris quam facti cessantibus et remotis, et contra predicta vel aliqua de predictis modo aliquo decetero non venire, nec contravenire volenti in aliquo consentire; et acto expresse et specialiter nobis in contractu seu actu cense, concessionis et commissionis predictarum, reservatoque et retento quod si dictus rector vel ejus successor aut successores, qui pro tempore erunt rectores dicte ecclesie de Genoilleu, deficerent seu deficeret quandocunque in solutione dictarum quindecim librarum viennensium nobis et successoribus nostris pro censa hujusmondi debitarum, sicut predictum est, annuatim, quod nos seu mandatum nostrum pro nobis possimus et nobis liceat auctoritate propria recurrere et redire ad decimas et ad jura, usagia, consuetudines, emolumenta et comoda dicto rectori assignata, tradita et concessa, et etiam ad alias res et bona propria dicti rectoris et successorum suorum, qui pro tempore fuerint, quicunque et ubicunque sine contradictione dicti rectoris et cujuslibet alterius usque ad plenam solutionem et satisfactionem de eo quod restaret ad solvendum a rectore dicte ecclesie de summa quindecim librarum viennensium predictarum, non obstantibus aliquibus de hiis que superius continentur, etiam et de dampnis et interesse et expensis, que et quas nos vel aliquem nostrum

incurrere, sustinere vel facere nos contingeret vel continget ob defectum solutionis dictarum quindecim librarum modo debito non facte, ad que dampna, interesse et expensas, si fierent et incurrerentur, tenebitur et tenetur seu teneatur resarcienda seu resarciendas sub nostri delatione. juramenti, unacum summa quindecim librarum viennensium predictarum. Renunciamus si quidem in hoc facto ex certa sciencia et per juramentum prestitum seu juramenta prestita a nobis et quolibet nostrum, exceptioni doli, in factum, cense, ascensationis, cessionis, concessionis. et aliorum premissorum non ita actorum seu legittime non factorum, conditioni sine causa vel ex injusta causa, omni lesioni, deceptioni, litti et contradictioni, petitioni et oblationi libelli, restitutionis in integrum beneficio, officio et implorationi officii judicis, juridicenti bona ecclesiastica sine auctoritate prelati alienari vel de eis ordinari non posse; et ne possit obici vel opponi conditionem nostram seu nostre ecclesie Sancti Justi predicte in hoc presenti actu seu contractu deterioratam esse quam ex hoc non pejor immo potior est affecta, illi auct. hoc jus porrectum omnibus gratiis, litteris et privilegiis nostris et ecclesie Sancti Justi predicti et aliis quibuscunque impetratis et impetrandis a sede apostolica vel qualibet auctoritate alia editis et edendis, omnibusque constitutionibus, consuetudinibus, usagiis et statutis, omnique relaxationi juramenti et omni auxilio et beneficio juris canonici et civilis, et juri dicenti generalem renunciationem non valere. In quorum omnium testimonium, nos predicti obedienciarii volentes predicta omnia et singula rata et firma manere, prout superius edita sunt et narrata, sigilla nostra propria unacum sigillo nostri capituli Sancti Justi, quod presentibus litteris apponi rogavimus et jussimus, hiisdem litteris duximus apponenda. Et nos Girinus obedienciarius et capitulum ecclesie Sancti Justi Lugdunensis predicte, attendentes et considerantes per ea que audivimus, scivimus et novimus, supra hiis deliberatione prehabita diligenti, quod in censa, commissione, traditione et concessione predictis factis dicto rectori ab eisdem obedienciariis antedictis nostra et nostre predicte ecclesie Sancti Justi dictorum que obedienciariorum utilitas et commodum intervenit, nos laudantes, ratificantes, autorizantes, volentes et approbantes premissa omnia et singula contenta superius et expresse consentientes omnibus et singulis suprascriptis, tanquam bene et legittime celebratis, sigillum commune nostri capituli unacum sigillis predictis dictorum obedienciariorum hiis presentibus litteris apponimus ad majoris vincu

« AnteriorContinuar »