Imágenes de páginas
PDF
EPUB

agere viderentur eas, quas sibi apud Piseicium Hugo de Verneio cum fratribus suis Hugoque de Caniviaco donaverant, monachis de Insula Barbara, ad cujus parrochiam pertinebat, se carere velle profitentibus cum comparare noluissent, Beljocensi ecclesie, beate Marie XII marcis argenti vendiderunt, donaverunt atque laudaverunt in perpetuo possidendum Engelbertus, abbas, cum communi ejus loci capitulo, per manum domni Humberti Beljocensis, his testibus Stephano decano, Stephano de Marcampo, monacho, Hugone de Caniviaco, Bernardo Beljocensi preposito.

[ocr errors]

(Archives du Rhône. Cartulaire original de Beaujeu.)

XXIII

Donation à N.-D. de Beaujeu par Girberge, veuve de Roland de Montagny, d'une vigne située dans la paroisse des Etoux.

17 août 1086.

Sacro sancte Dei æcclesie in honore beatissime Dei genitricis Marie fundate, in castello Beljoco site, ego Girberga, uxor quondam Rotlanni de Montaniaco, dono tres inmouladas de vinea in parrochia et in villa de Stopis. Et hoc sit notum omnibus successoribus supra dicte æcclesie quod hanc terram a Stephano quondam milite cognomento de Stopis, necessitate compulsa, accepi ad plantandam et ædificandam, sicuti et alii agricole, quia hereditas mea longe aberat, et id circo ad censum per III solidos et dimidium reddendos in festivitate Sancti Martini supradictam terram ad exercendam quesivi, ut ipsam supradicte æcclesie et canonicis ibidem servientibus darem, quod et feci, eo tenore ut pro Pontio meo filio et pro me fierent annualia obsequia. Terminatur autem a mane terra Stephani de ipsa hereditate, a meridie terra canonicorum, a sero via publica que ducit ad silvam, a circio terra Rotlanni, que olim fuit de manso de Monte Mediano. Infra istas terminationes dono istam vineam prefate æcclesie in communionem fratrum Deo ibidem servientium ut perpetualiter habeant et possideant, nullo contradicente, quatenus Deus, per intercessionem ipsuis sue genitricis et per orationes in ipsa ecclesia sibi servientium, dignetur misereri animarum nostrarum mei et filii mei Pontii et omnium fidelium defunctorum. Amen.

Data XVI kal. septembris per manum Duranni d. ad vicem Oddonis cancellarii, regnante Phylippo rege, anno XXVI regni sui, qui eo tempore celebraverat sancte Dei genitricis dormitionem apud Anitium.

Signum ipsius Girbergie. S. Hugonis, filii ejus. S. Stephani de Stopis. S. Wandalmodis, uxoris ejus. S. Petri, Duranni, Stephani, filiorum illorum. S. Gausfredi de Prevencheriis. S. Ardrati, archipresbiteri. S. Rotbaldi, presbiteri.

(Arch. du Rhône. — Cartulaire original de Beaujeu.)

XXIV

Donation par Herbert de Senecé, à l'église N.-D. de Beaujeu d'un mas situé à Andilly.

7 octobre 1087.

Notum sit omnibus Bellijocensis æcclesie filiis presentibus atque futuris quod, cum Herbertus de Siniciaco (1) movit Iherosolimam cum Rannulpho presbitero et cum aliis pluribus, venit ante altare in honore sancte Dei genitricis omniumque sanctarum virginum consecratum, sup presentia canonicorum ibidem servientium Deo, silens et plangens peccatorum suorum enormitatem, post modum vero promisit et dedit aliquas res sui juris prefate ecclesie et canonicis ibidem deo servientibus, sitas in villa Andiliaci, scilicet unum mansum cum suis appendiciis, tali tenore ut, quandiu advixerit, sub usu beneficii teneat; si autem sine legali herede mortuus fuerit, ad ecclesiam prefatam perveniat. Sciendum vero est quod Herbertus iste prius duxerat uxorem sub jure dotalicii, cui dederat terciam partem istius mansi in sponsalicium, a qua segregatus fuerat causa consanguinitatis, et idcirco dixit ut, post dicessum illius prime uxoris, pars illa tercia ad prefatam ecclesiam perveniret, similiter jussit et de secunda uxore, si mortua fuerit absque herede ex illo, et de toto manso cum suis appendiciis. Verumtamen in vestitura dedit ecclesie et canonicis unam sextariadam de terra ad plantadam vineam, que est sita super granicam canonicorum et super viam publicam.

Actum Andiliaco manu Duranni, scriptoris ad vicem Oddonis cancellarii, anno.ab incarnatione Domini M. LXXX VII", non. Octobris, regnante Phylippo rege Francorum. S. Duranni. S. Rotbaldi. S. Guillelmi. S. Letbaldi. (Archives du Rhône. - Cartulaire de l'église de Beaujeu.)

(1) Senecé, dans le canton de Mâcon.

XXV

Donation à N.-D. de Beaujeu, par Etienne, de fonds situés dans la paroisse de Dracé, et confirmation de ce don par Humbert de Beaujeu.

1090.

Noticie presentium futurorumque traditum esse volumus quod anno incarnationis Dominice M XC, cum Letaldus mortuus fuisset et Stephanus graviter vulneratus, venisse domnum Landricum, Dei gratia Matiscensem presulem, causa visitandi eum, dedit ipse Stephanus per manum predicti presulis sancte Dei ecclesie in honore sancte Dei genetricis semperque virginis Marie fundate, in loco Beljoco site, et canonicis ibidem Deo servientibus quasdam terras sui alodi pro remedio anime fratris sui Letaldi et sue et animarum predecessorum suorum atque omnium fidelium defunctorum, laudantibus amicis suis et parentibus. Sunt autem he terre condamine et plures peciole terre site pago Lugdunensi, in parroectia (1) Draciaci, in villa Bossedo, quarum una hoc modo terminatur (2).

Sciendum vero est quia iste terre in vadimonio erant eo tempore in manu Lamberti de Monte Bovonis pro Ctum solidis et pro duobus modiis vini puri, de cujus manibus supradicti canonici nullo modo potuerunt abstrahere eas, quo adusque reddiderunt universum debitum, hanc autem donationem non potuerunt consequi sine consilio domni Hymberti, id circo expetierunt assensum suum et uxoris sue cum precio X librarum et amplius. Postea gratanter laudaverunt et corroboraverunt eam exoptantes eorum orationibus consequi gaudia Paradisi.

Auxit etiam hoc ipsorum peticioni et concessit supra nominatis canonicis quod si quis eorum haberet domum in eodem castro Bellijoci, et eam, in vita sua vel in tempore sui obitus supradicte ecclesie vel uni ex confratribus vellet donare vel dimittere, absque alicujus contradictione liceret facere.

Addidit preterea quod, si ipsis supradictis canonicis placeret de suo communi vino vendere, sine detentione alicujus banni et sine aliqua redemptione in eadem villa Bellijoci liceret vendere.

Hæc autem omnia domnus Humbertus et uxor sua ita laudaverunt et corroboraverunt quatenus ulli heredum suorum, filiorum vel filiarum, propinquorum vel extraneorum, ullatenus auderet infringere, quod ipsi

(1) Sic, pour parrochia.

(2) Le scribe du cartulaire a jugé inutile de transcrire les confins des terres.

pro salute animarum suarum et predecessorum suorum Deo omnipotenti et prefate æcclesie et canonicis ibidem degentibus in perpetuum concesserunt habere. Quisquis autem temerario ausu hujus nostre concessionis assensum infregerit, nisi resipuerit, noverit se excommunicationis atque anathematis vinculo innodandum. At vero qui pio intuitu custos et observator extiterit perpetue benedictionis habundantiæ repleatur. Isti sunt confirmatores et laudatoresistius contulionis : S. Umberti. S. Auxilie,uxoris sue. S. Gerberti, archipresbiteri.

(Arch. du Rhône. - Cartulaire original de Beaujeu, Charte XVIII.)

XXVI

Note relative à Auxilie, femme d'Humbert de Beaujeu.
Vers 1090.

Notum sit omnibus fidei cultoribus et maxime successoribus nostris scilicet presentibus et futuris canonicis sacrosancte dei æcclesie in honore beatissime Dei genitricis Marie fundate, in castello Bellojoco site, quod quedam nobilis femina nomine Auxilia, uxor domni Humberti, prestitit multa bona supradicte ecclesie et canonicis ibidem Deo servientibus et prestat semper in palliis et in casulis, in cappis vero, et in stolis, et in manipulis, et in cortinis, et in altarium coopertoriis et in aliis bonis, et adhuc speramus majora, deo auxiliante.

Quapropter obnixe rogamus et deprecamur omnes successores nostros ut semper benefactum illius, quandiu visserit, memoriter teneant, et post mortem ejus, diem obitus sui, cum magna devotione, cum psalmis, et missis, et orationibus, et ælemosinis semper per singulos annos, simul celebrent, ut pius Deus, per intercessionem sancte Marie et omnium sanctorum misereatur anime ejus et animarum parentum ac propinquorum ejus atque omnium fidelium defunctorum. Amen.

(Archives du Rhône. - Cartulaire original de l'église de Beaujeu.)

XXVII

Confirmation par Humbert de Beaujeu et Auxilie, son épouse, de la donation faite par Herbert de Senecé.

4094.

Postea vero succedente temporum curriculo circa spacia octo annorum, id est anno ab incarnatione Domini M° XC. IIII, adhuc regnante Philippo anno XXXII, mortua prima uxore Herberti predicti, canonici requisierunt

donum quod datum fuit illis; sed domnus Hymbertus, nolens adquiescere peticionibus eorum, respondit eis: Antecessores mei habuerunt aut juste aut injuste consuetudinem in isto manso, quem vos queritis; nolo eam vobis dimittere sine magno munere. Quapropter canonici, accepto concilio a prudentibus et a sapientibus viris, scilicet a domno Landrico, venerabili Matiscensi episcopo, et a clericis et laicis, fecerunt satis domno Humberto et suis, prout potuerunt. Ipse autem et uxor sua et filii eorum obtulerunt mansum integrum cum omnibus appenditiis suis, cum vineis, et curtilis, et pratis, et silvis, etterris, et aquis aquarumque decursibus, deo te prefate ecclesie et canonicis ibidem deo servientibus; et dimiserunt et reliquerunt omnes consuetudines quascunque aut juste aut injuste in predicto manso habebant. Domnus Humbertus et uxor sua nomine Auxilia et infantes eorum: Guicchardus, et Humbertus, et Guigo, et Ugo, qui hoc fieri jusserunt et firmare rogaverunt. Signum domni Landrici, presulis. S. Berengerii, archidiaconi. S. Artaldi, archidiaconi. Ardrati, archipresbi teri. S. Poncii, cantoris. S. Robaldi, presbiteri. S. Poncii, presbiteri. Bernardi, diaconi. S. Vicchardus, subdiaconi. S. Stephani de Stopis.

(Archives du Rhône. - Cartulaire de l'Eglise de Beaujeu.)

XXVIII.

Convadium Achardis militis de Monte Merulo.

12 avril 1096.

Notum sit fidelibus Christi presentibus et futuris quod ego Acardus, miles de castro quod vocant Montem Merulum (1), filius autem Wicardi, qui etipse dictus est de Monte Merulo, ego, inquam, Acardus, in hac tam multa et permaxima exercitatione vel expeditione christiani populi decertantis ire in Jerusalem ad belligerandum contra paganos et Sarracenos pro deo, et ipse tali intentione permotus cupiensque illo ire armatus, facio conventionem hujusmodi cum domno Hugone, abbate venerabili Cluniacensi, et cum monachis ejus. Ante alios vero monachos hujus conventionis auctores mecum sunt donnus Bernardus, camerarius, et donnus Gaufredus, prior de Monte Bertaldi, et donnus Geraldus de Cavarioco; itaque quandam possessionem meam, que ex parterne hereditatis jure mihi obvenit, pono in convadium jamdictis senioribus, accipiens ab eis duo milia solidorum Lugdunensis monete et quatuor mulas. Fit vero convadium istud

(1) Montmerle, arrondissement de Trévoux.

« AnteriorContinuar »