Imágenes de páginas
PDF
EPUB

PONT. nus gerentibus, mandavit, ut Sententiam NoA. VIII. stram de tota re in scriptis exponeremus. Nostra autem Sententia fuit, in ejusmodi judiciorum varietate, ac probationum incertitudine, responderi posse, de Auctore Dialogi non con. stare, atque ita ad ulteriora in Causa procedi : cui quidem consilio quum Pontifex benigne annuisset, liberum cursum ipsa Causa deinde habuit, ac postea sub recolendæ memoriæ Benedicto Papa XIII Benefactore Nostro, felicem exitum sortita est; quemadmodum in sæpecitato Opere nostro lib. 2. cap. 34. num. 7., relatum habetur.

titatem Operis.

Et signanter

pro.

Exami- Regulis hisce constitutis, ut ad rem nostram nanturra- propius accedamus, ex actis apparet, quod tiones ad- usque ab anno MDCLXVIII. Tirasonensis Epiductæ ad scopus, tunc existens, Vir doctus, et Veneraproban- bilis MARIÆ nomini ac memoriæ devotus, sua dam iden. Ordinaria utens auctoritate, non modo Processum confecit super fama ipsius Virtutum, atque Miraculorum, sed etiam quum ei relatum esset, in Coenobio Monialium de Agreda existere Authographum Operis de Mystica Civitate Dei, mandavit ipsum sibi exhiberi. Quod quum factum esset, is quidem, inspecto Codice, dixit, scriptura illius Scripturam, exceptis Capitulorum Titulis, illius esse a Venerabili Sorore MARIA A JESU; adprio cha diditque, se ideo hoc asserere, propterea quod ractere. illius characteris forma sibi cognita esset, ex inspectione plurium Epistolarum ab illa scriptarum, ejusque nomine obsignatarum. Procurator autem Causæ, ut Episcopi dicto ampliorem fidem adstrueret, tres alios Testes produxit, inter quos erat ipsius Cause Notarius, qui tamen non singillatim examinati fuerunt, sed, præstito Juramento de veritate dicenda, uno ore dixerunt, ipsum Codicem, exceptis Titulis, ut supra, Ancillæ Dei charactere jam per testes pridem sibi cognito, conscriptum esse. Qua de habentes re idem Episcopus jussit hujusmodi Operis notam ma exemplum in forma authentica describi, eoque num. in processu inserto, prædictum assertum Au- ̈

Recognita

thographum Monialibus reddi; quæ omnia, ut ANNO ipse jusserat, impleta fuerunt.

[ocr errors]

1748.

Ex hoc

tur.

Porro, si Sanctus Athanasius in humanis ageret, hujusmodi probationis genere forsitan contentus non esset. Quum enim ipse seditiosas quasdam Epistolas scripsisse diceretur, eoque quænam nomine apud Imperatores per calumniam ac- probatio cusaretur, nil minus requirebat, quam ut Epi- desumi stolæ ipsæ in medium proferrentur, tum aliæ possit invenirentur ipsius manu conscriptæ, quæ cum expendiillis conferri possent: Primum quidem literas saltem nostras similes proferant; Et tamen id satis adhuc non fore asserebat : At nequaquam tutum illud fuerit etc., Vestras quippe Imperatorum manus sæpe sunt imitati, unde similitudo illa scriptis auctoritatem minime dederit, ut legitur tom. primo Ipsius Operum Parisiis impress. anno MDCLXXXVIII. pag. 298. Quæ Athanasii verba ideo attulimus ut ostenderemus huic Sancto Doctori minime persuasum fuisse, ex characteris similitudine tuto evinci posse, librum aliquem revera conscriptum esse ab eo, cui tribuitur a Testibus, asserentibus, ideo sibi cognitam esse illius characteris formam, quod alias viderint chartas ab eodem scriptas, suoque nomine obsignatas. Ac de insufficientia probationis Scripturæ per Testes habentes notam manum, innumeras Jurisperitorum auctoritates hic colligere in promptu esset. Receptum est enim, ubi de fide Chirographi disputatur, ut requiratur depositio Testium, qui adfuerint, et viderint, dum ab eo scriberetur, cujus manu scriptum asseritur. Attamen cum id, quod ad comprobandam brevioris Scripturæ veritatem omnino requiritur, non æque exigi possit, ubi, ut in casu nostro, de Opere agitur satis prolixo et amplo; hoc saltem requirendum visum est, quod nimiæ severitatis a nemine incusandum putamus, ut nempe allata probatio legiti-. mis adminiculis fulciatur. Si qui enim ex Ju. Resolvirisperitis admittunt probationem characteris, tur id non quæ fit per Testes habentes notam manum; hi sufficere,

PONT. Omnes docent hujusmodi Testibus non aliter A. VIII. deferendum esse, quam si sufficienter adminisiTestes culati dignoscantur; quod Ipsi jam observavisiut admi- mus de Canoniz. Sanctor. lib. 2. cap. 52. num. 6. niculati. Si vero hujusmodi adminicula requiruntur,

Modus

admini. colandi Testes.

ut

[ocr errors]

fides habeatur Testibus singillatim examinatis quique cum omnibus debitis solemnitatibus alter seorsim ab altero Testimonium dixerunt; nonne majori Jure requirenda erunt in præsenti casu, in quo adducuntur dumtaxat Testes turmatim recepti (quorum modica in Jure habetur auctoritas ut videre est in præfato nostro lib. 2. cap. 49. num. 2.), quique post auditam sui Superioris assertionem, coram ipso testificantes, eidem adstipulari quodammodo debebant. Nec audiendi sunt, qui excipiendo ajunt, Processum, de quo agitur, non Apostolica, sed Ordinaria auctoritate confectum fuisse. Etenim Processus, Ordinarii, si non ad normam literarum Remissorialium, a Congregatione Sacrorum Rituum expeditarum, at saltem ad Juris communis tramites sunt conficiendi; non autem aliunde, quam a Jure communi desumpta sunt, quæ huc usque adnotavimus.

Quod si a Nobis ulterius quæratur, quænam putemus esse adminicula ad imperfectam hujusmodi probationem roborandam necessaria; facile respondebimus alia procul dubio existere Scripta, præter Mysticam Civitatem Dei, Sororis Mariæ charactere exarata, Id enim asserit Frater Joseph Ximenius in Vita ipsius Ancillæ Dei S. 32. num. 129. Præterea fieri non posse, quin alia complura ipsius Chirographa, seu Schedule inveniantur, quum eadem Agredani Monasterii regimen diu obtinuerit. Vera autem illius characteris forma semel percognita, ad, vocandi sunt Periti, qui comparantes codicem, de quo agitur, cum aliis ipsius scriptis, de identitate characteris juxta eorum artis regulas, judicium faciant. Tum vero indubia illa cha.. racteris exemplaria, ipsumque controversum Opus, unà cum Peritorum judiciis, Romam

transmitti debent, ubi alii deputabuntur Pe- ANNO riti, qui omnibus recte perpensis, de hu- 1748. jusmodi characteris identitate, deque transmissis Peritorum judiciis, sententias suas aperiant. Quamvis vero hujusmodi probatio, quæ per comparationem appellatur, inter subsidiarias, sive semiplenas probationes numeretur (id quod a Nobis demonstratum est cit. lib. 2. cap. 52. num. 5. et 6.) Si tamen hæc cum altera conjungatur, quæ antea facta fuit per Testes habentes notam manum; haud parum ponderis apud sapientes Judices habere poterit. Neque putes novam hanc esse methodum, quam tibi indicamus; hæc enim constanter fuit consuetudo Congregationis Sacrorum Rituum, quam etiam nuper sequuta est in Causa Beati Joannis Cantii; ut in præfato nostro lib. 2. cap. 34. num. 8. et seqq. adnotavimus. Neque tibi in mentem veniat dubitare de ipsius asserti Authographi aliorumve scriptorum amissione. Hæc enim postquam, ut oportuit, inspecta fuerint, iisdem redduntur, a quibus exhibita fuerunt; ut Nos etiam testati sumus eodem lib. 2. cap. 26. n. 8. eaque a te ipso restitui poterunt eidem Monasterio de Agreda, in quo fertur, Ancillam Dei ea asservari voluisse, ut legitur in ejus Vita part. 3. Mysticæ Civitatis, Augusta Vindelicorum impress. pag. 244. ad num. 18.

[ocr errors]

At non hic sistunt inquisitiones, quas per- Altera in fici opus est, ut, ad normam Decretorum Urbani quisitio VIII. pronunciari valeat, constare, quod My- facienda. stica Civitas Dei a Venerabili Maria a Jesu conscripta fuerit. Novum profecto non est, neque difficile intellectu, quod quis propria manu describat Opus, quod vel ab alio integre compositum fuerit, vel cujus magna pars alienâ constet inventione ae doctrina. Quod cum advertissent Causarum Palatii Apostolici Auditores in Causa Canonizationis Beata Theresia a Jesu Quod "Opus ab de ipsius Operibus id potissimum sibi compro- ipsa combandum sumpserunt; quod nempe ipsa Beata positum Theresia sua propria manu, et non aliena in- fuerit.

ONT.

dustria, seu alicujus alterius humano studio istos A. VIII. libros composuerit, ut videre est in relatione ab ipsis confecta, sub titulo de Virtutibus_artic. 2. S.primo pag.269. impressa Viennæ anno Sal. 1628. Porro de Mystica Civitate Dei non id affirmatur, neque pro certo contenditur, quod a Ven. Maria a Jesu composita non fuerit. At negari nequit, quin usque ab initio aliqua de hoc excitata fuerit dubitatio. Etenim ipse Tirasonensis Episcopus, qui, ut supra dictum est de ejusdem Ancillæ Dei Virtutibus et Miraculis Anno Signanter MDCLXVIII. Processum Ordinarium construxit ; du. quum præcedenti anno MDCLXVII. præfatum biumaliàs Opus amplissima sua approbatione commendare excitatum voluisset; hoc etiam sibi præstandum censuit,

ob

hoc addu

cta fuerint.

ut eos confutaret, qui hujusmodi scriptionis gloriam Ancillæ Dei abrogabant; ut videri potest in Summario præliminari hujus Causæ p. 39. litt. D. quod sane supervacaneum fuisset, nisi jam tunc aliqui extitissent, qui ea de re dubitassent; quemadmodum ab aliis etiam ad hæc usque tempora dubitatum fuisse non ignoras.

Hoc igitur dubium e medio tolli oportet, ut tuto pronunciari valeat, Ancillæ Dei opus esse Varia ar- hoc, de quo agitur. Equidem non negabimus, gumenta quin in Responsionibus Præliminaribus pag. 25. Jicet ad n. 46. magna argumentorum vis collecta fuerit ad ostendendum, non alteri, quam ipsi Ancillæ Dei, nulloque modo potissimum illius Confessario, hoc Opus tribuendum esse. At cum, præter Mysticam Civitatem Dei, tot alia extent Opera, quæ ab eadem procul dubio confecta: perhibentur; quumque ex artis criticæ regulis,' validissimum argumentum pro dignoscendis librorum Authoribus in comparatione styli, ejusque similitudine, aut difformitate constituatur;' cur adhibitæ non fuerunt opportunæ diligentiæ ad comprobandam uniformitatem styli Mystica Civitatis Dei cum aliis Operibus ab eadem Ancilla Dei indubitanter conscriptis? Quod enim paratio citatus Ximenius in suo Prologo Galeato §. 12. nem styli n. 95. de hujusmodi styli uniformitate testatur;

tantum probatio per com

« AnteriorContinuar »