Imágenes de páginas
PDF
EPUB

videmus, ex amore caritatis approbemus, et, ut firmiores existant, litterarum nostrarum auctoritate confirmamus. Qua propter notum fieri volumus tam futuris quam presentibus quod Johannes miles de Sancto Germano et Petrus clericus, frater ejus, ante nostram presentiam venientes, omnia ad allodium suum de Machemont pertinentia, tam in nemore et terra quam vinagiis, censu et decima, ob salutem animarum suarum et predecessorum suorum, ecclesie Sancti Amandi in elemosinam dederunt et concesserunt, tibique, dilecte fili Gomart, tuisque successoribus sub perpetua libertate deinceps possidenda per nostram manum reddiderunt, ceterisque heredibus, Emmelina videlicet sorore sua cum filiis et filiabus Hugone, Johanne, Hessa, concedentibus. Ut hoc igitur ratum permaneat et inconvulsum, presentis pagine munimento firmamus, et tam sigilli nostri impressione, quam virorum subassignatorum attestatione corroboramus.

Signum Balduini episcopi, Balduini decani, S. Hugonis cancellarii, S. Rainaldi, Radulphi presbiterorum et canonicorum. S. Drogonis, Alulfi, Testonis, Leonardi presbiterorum. S Simonis Muti. S. Ivonis de Traci. S. Hugonis de Diva. S. Roberti de Frumont. S. Roberti de Apilli. S. Milonis prepositi. S. Johannis prepositi S. Laurentii Majoris. S. Theobaldi Émari. S. Gasconis Morel, Johannis filii Haganonis Burgensium et aliorum multorum, etc.

Actum Noviomi anno M°C L°VI° dominice incarnationis.

XVI

1160.

Noyon.

Cette charte de Baudouin rappelle et confirme le don du moulin de Tracy fait par Mainsende, qui vint finir ses jours dans la solitude de S. Amand.

Liv. des privilèg, ch. 233. fut évêque de 1148-1167.

Cartul. S. Mart. XVII.

--

Baudouin II

Carta de molendino de Trachi; carta domni Baldnini Noviomensis episcopi.

Ego Balduinus, Dei gratia Noviomensis épiscopus, notum fieri volumus tam futuris quam presentibus, quod querela quedam inter ecclesias videlicet Sancti Amandi et Sancti Leodegarii de quodam molendino in villa de Trachi de elemosina Mainsendis, assensu filiorum suorum, ecclesie Sancti Amandi facta, que etiam in eadem ccclesia habitum religionis assumpsit, et ibidem vitam finivit, ante predecessorem nostrum bone memorie Dom. num Symonem episcopum diutius est agitata, et tandem sicut domnus Theodericus, Ambianensis épiscopus, litteris suis sigillatis nobis intimavit, et Hugo de Roia, tunc predicti Symonis et adhuc noster cancellarius, viva voce testificatus est, sicuti qui

interfuerunt et audierunt et viderunt, et cum aliis judicium fecerunt, canonico judicio terminata in jus et possessionem prefate Sancti Amandi ecclesie fuit adjudicator. Ne igitur deinceps inter predictas ecclesias aliqua super hoc oriatur controversia, quod ante tante auctoritatis virum factum cognovimus, et a talibus personis judicatum audivimus, nos etiam approbamus et confirmamus, et tam sigilli nostri impressione quam testium assignatione corroboramus. Signum Balduini, Noviomensis decani, Joiffredi cantoris; S. Reinaldi, Radulphi, Angeldrandi presbíterorum; S. Sigeberti, Hugonis, Gidonis, diaconorum. S. Rosberti, Petri, Ramondi, Balduini subdiaconorum; S. Guibaldi, abbatis Sancti Eligi; signum Hugonis abbatis sancti Bartolomi etc. Ego Hugo cancellarius manu mea subscripsi et relegi. Actum anno ab Incarnatione Domini M°C°LXo.

XVII

1160. Au cartul. (1153.)

Noyon?

Echange entre S. Amand et André de Dive, des bois de Tirefol et de Pleinmont, contre les bois et terres les possédés par ce seigneur à Machemont.

Cartul. S. Mart. XVIII. Cet acte de Baudouin II est rappelé dans colliette, 1, 2, p 292, et dans Gallia Christ, t. 9, col. 1003. Il devrait porter la date de 1160 au plus tôt, puisqu'il est signé par Yve qui ne fut abbé qu'en 1860. Plein-Mont près Thiescourt.

[ocr errors]

Carta de commutatione facta inter Andream de Diva et ecclesiam de Muchemont et Tirefol et Pleno Monte.

Balduinus, dei gratia Noviomensium episcopus, tam presentibus quam futuris in perpetuum. Quum omnis homo fenum, et ut flos feni cito de medio tollitur, dignum non immerito ducimus, ea que in nostra présentia juste et rationabiliter statuuntur scripto memorie commendare, ne perpetua deleantur oblivione. Noverint igitur omnes Ecclesie Sancte filii, quod Andreas, miles de Diva, dedit ecclesie sancti Amandi in elemosina, concedente uxore sua et duobus eorum filiis, Petro videlicet et Andréa, quidquid apud Machimont habebat, silvam videlicet et terram cum terragiis et omnibus quæ in parochia illa possidebat, simul cum majoritate ejusdem possessionis perpetuo libere possidenda, sicuti allodia tradi consuerunt, preter mansum suum et closum cum vinagiis et censu trium solidorum.

Eccesia vero prefata recogitans quod ab eo in elemosinam acceperat, tandem concessit ei totum quod in silva de Tirefol possidebat, ea scilicet conditione, ut infra terminos ejus, ipse neque heredes ejus domum vel aliquid présidium non construant, nisi licentia Sancte Marie Noviomi et ecclesie nilchilominus Sancti

Amandi. Dedit etiam eisdem, ecclesia eadem, quidquid in silva Plenimontis possidebat. Que quia in nostra presentia sunt facta, presentis pagine munimento firmamus, et sigilli nostri impressione cum testium sub assignatione corroboramus, et ne quis hoc in perpetuum violare seu perturbare presumat sub anathemate prohibemus. Testes Balduinus decanus, Gaufridus cantor, Robertus magister, Johannes clericus, Clemens prior Ursicampi, Radulphus monachus, Wallo conversus ejusdem loci, Odo canonicus Suescionis, Ivo de Compendio, Thomas de Marem, Hugo Dura Boesa, Thomas nepos ejus, Robertus Malafusis, Mateus de Compendio. Guillelmus de Roscenis, Radulphus Eustacii filius, alii plures etc..... Ego Ivo, ablas sancti Martini Tornacencis, presentia scripta laudavi et assensu fratrum nostrorum sigilli nostri appositione confirmavi.

1162. 1

XVIII

L'abbé Pierre de la Sauve-Majeur de Bordeaux, signific à S. Armand, le jugement prononcé par Gauthier, évêque de Laon, où trois mesures semblables à celle du moulin sont prescrites.

Cart. S. Mart. LIII La Saulve-Majeure, grande Saulve ou la Seoube, était une célèbre abbaye bénédictine située dans le diocèse de Bordeaux. Le prieuré de Saint-Léger-aux-Bois en dépendait. Dict. des Abb. Migne. 5 encycl. T. 16.

Carta de Traci. Carta ccclesie sancte Marie
Majoris Silve.

Ego Petrus, ecclesie sancte Marie Majoris Silve Dei gratia dictus abbas. Notum facimus universis tam futuris quam presentibus quod compositionem inter ecclesiam Sancti Martini Tornacensis et ecclesiam Sancti Leodegarii de Lesga a domino Galtero, Laudunensi episcopo, personarumque suarum consilio assensu utriusque partis factam, communi assensui capituli nostri approbavimus et ratam esse, volumus. Est autem hujusmodi compositio: Querela erat inter predictas ecclesias super hoc quod, cum ecclesia Sancti Martini ecclesie Sancti Leodegarii partem suam in molendino de Ollencurt jure suo habebat, videlicet duos modios et dimidium frumenti, reddere vellet, ecclesias Sancti Leodegarii noluit eam recipere, nisi ad mensuram in villa currentem; e contrario ecclesie Sancti Martini dicebat, se non debere nisi ad mensuram illam qua modiationem suam dare et recipere solebat. Tandem auditis utriusque partis rationibus et diligenter inquisitis a domino Galtero, Laudunensi episcopo, ejusque consilio ne deinceps super hoc aliqua querela oriri possit, utriusque ecclesie assensu facte sunt tres mensure ejusdem capacitatis, ad mensuram illam, qua ee

clesia Sancti Martini modiationem suam dare et recipere solita erat, et ad eandem mensuram ecclesie Sancti Leodegarii partem predictam amodo recipiet, ita quod in molendino una de mensuris semper remanebit, alteram ecclesia Sancti Loedegarii habebit, terciam ecclesia sancti Martini possidebit. Hoc autem ut ratum et inconvulsum permaneat, sigilli ecclesie sancte Marie Silve Majoris impressionne et testium subscriptione muniri fecimus, Ricardus prior, Nicholaus subprior, etc.

Hiis etiam subjungitur quod ecclesia Sancti Martini Tornacensis quicquid ubicumque tenebat de nobis, nos eidem ecclesie coram prescriptis testibus, salvo jure nostro, perpetuo possidendum benigne concessimus. Actum anno Dominice Incarnationis

MCLXII

XIX

1162. 2.

Senlis.

Jugement prononcé par Amauri, évêque de Senlis au nom du Pape Alex. III, prescrivant trois mesures semblables à celle du moulin.

Cartul. S. Mart., LVI.

Carta de Trachi, Cartu Amalrici, Silvanectenssi episcopi.

In nomine Patris et filiu et spiritu sancti, amen.

Viris maxima religiosis solet multum prodesse rerum suarum vel possessionum communicationes seu actiones litteris tradere ac memorie commendare.

Eapropter ego Amalricus, Dei gratia Silvanectensis episcopus, universis ecclesie filiis tam presentibus quam futuris notum fieri volui, quod inter ecclesias Sancti Amandi et Sancti Leo. degarii super molendino quodam de Alencurt, quod est in villa de Trachi, in presentia nostra querela versabatur, quam auctore Deo, presentibus abbatibus et monachis utriusque ecclesie, Petro scilicet abbate Silve Majoris et Yvone abbate Sancti Martini Tornacensis, et mediantibus viris sapientibus scilicet domino. Bartholomeo Belvacensis et domino Manasse Aurelianensi episcopis, ex precepto felicis memorie Pape Alexandri hoc modo terminavimus. Definitum est a nobis et a prefatis abbatibus et monachis concessum, ut in duabus partibus prefati molendini que Sancti Amandi jure suo esse noscuntur, ecclesia Sancti Leodegarü duos modios et dimidium jure suo in perpetuum possideat, et eosdem duos modiios et dimidium per manum prioris Sancti Amandi a festo Sancti Remigii usque ad Natale Domini per singulos annos ad mensuram molendini in eodem molendino recipiat. Ut autem mensura nec minui possit nec augeri, decretum est ut molendinum suam mensuram et utraque ecclesia Sancti Amandi et Sancti Leodegarii suam apud se repositam ha

beat. Quod ut ratum et illibatum permaneat sub cautione cyrographi scripto mandari, sigillo nostro et sigillis predictorum abbatum muniri ac subscriptorum testium astipulatione corroborari voluimus. Si quis igitur in posterum hanc nostre institutionis paginam infringere vel violare presumpsecrit, auctoritate apostolica in hoc negotio nobis concessa sciat se anathemati subjacere. Signum Balduini, abbattis Sancti Vincentii Silvanectensis, S. Arnulphi abbattis Sancti Dionisii de Brocheroia, S. Petri Silvanectensis archidiaconi, S. Adoris cantoris Belvacensis. S. Ebronii decani Sancti Frambaldi Silvanectensis, S. Guidonis, canonici Silvanectensis S. Magistri Adonis. S. Aronis S. Petri canonicorum Silvanectensis. Actum apup Silvanectim anno Incarnati Verbi M⋅ C L°X° secundo.

1162.3

XX

Senlis ?

Baudoin abbé de S. Vincent de Senlis signfie le jugement de la précédente charte de l'évêque de Noyon, avec la défense de bâtir un autre moulin.

Cart. S. Mart. XVIII. Cette charte n'a point de date, mais parlant du jugement d'Amauri en 1162 on ne peut hésiter à la placer la même année. Elle affirme aussi l'existence de l'abbé Baudoin en 1162, ce qui est douteux dans le beau travail de M. l'abbé Magne sur St-Vincent, publié dans les mémoires de la Société acad. de l'Oise, t. 4. P. 371. Amauri gouverna l'égl. de Senlis de 1144-1166. Il est impossible de le faire mourir en 1145 comme Jaulnay le dit. puisque nous produisons plusieurs chartes signées par lui après 1160. Jaulnay, bibl. Ste Geneviève, cat. H. 634. 635. Comit. arch. de Senlis 1865. P, 87 et 102. Cette pièce est la reproduction de la suivante. Elle a été préférée parcequ'elle est plus compléte, celle d'Amauri se termine au mot: Gravaretur.

Item de molendino de Tracht. Sigillum Balduini Abbatis Sancti Vincentü Silvanectensis.

Ego Balduinus. Dei gratia abbas Sancti Vincentü Silvanecten. sis, notum fieri volo presentibus et futuris, quod controversia, quedam inter ecclesias Sancti Leodegarii et Sancti Amandi, pro quodam molendino versabatur, que auctore Deo, mediantibus viris prudentibus in presentia domni Almarici venerabilis Silvanectensis episcopi, auctoritate apostolica hoc modo terminata est, ut monachi Sancti Leodegarii duos modios et dimidium an none ab ecclesia Sancti Amandi per manum prioris apud Trachi, in festo Sancti Remigii, recipient ad mensuram molendini qua monachi Sancti Amandi modiationem molendini recipient. Sane dum hujus compositionis series tractaretur, monachi Sancti Leodegarii, se litteras habere professi sunt, quibus prohibitum erat ne aliquod aliud apud Trachi fieret molendinum. Statutum est igitur propter pacis caritatisque custodiam atque disposi

« AnteriorContinuar »