Imágenes de páginas
PDF
EPUB

contentio et controversia habebatur. Tandem de bono pacis et de ordinanda inter nos concordia tractavimus, que in hac forma per Dei gratiam, facta et concorditer est suscepta. Predictas terras ad censum XII minarum, quarum medietas erit hibernagii et medietas avene, ad festum Sancti Remigii solvendarum jamdicte ecclesie concessimus; quem censum de ecclesia Sancti Amandi ad horreum de Civinocurte, nostro vehiculo asportabimus. Notamdum etiam duximus, quod si prenominata ecclesia a tempore pactionis hujus, aliquid quod ad jus ecclesie nostre spectet, quoquomodo adquisierit ad censum quo tenens tenebat, sive ad censum qui in carta affixus est, pro quantitate posssessionis tebebit. Quod si monachi loci illius a nobis requisiti fuerint, contra beneplacitum nostrum, ultra unius anni spacium tenere non poterunt; vendere tanem colono, non ecclesie nec militi, unde dampnum nobis fieri possit, eis licebit. Hec sunt terre et redditus de quibuis hanc compositionem facimus; apud Corbinel (Cobine) campum, unus sextarius et una foraria quartrunni (quaternium) seminature, paulo plus mimusve, subtus Bretenval (Bretennos), duo mencoti, unum arpentum Santi Amandi (Duarum minarum et dimidia juxta arpentum); tres mencoti in uno arpento quod est cum uno arpento Sancti Sulpicii et cum uno Sancti Stephani, et plenus mencotus, super molendinum; unus sextarius de terra Leduidis; juxta fontenellam Radulphi unum mancotum paulo plus minusve; unus mancotus in Imerval (Immerval); unus mancotus subtus Hoistes (Hostes), unus sextarius subtus Engleval, unus sextarius ad Anellos, tres mancoti de terra Wiardi, et unum mancotum ad pressorium sancti Stephani, duce forario ad juccentum ou Jonuquoy unde duos manipulos habebamus. Ad Vincetum minus quartrunno, unde erat dissensio. Ad crucem calceie de Molincot tres mine, in quarum una terragium et decimam clamabamus. Juxta murum super molendium tres mine, unde habebamus tres denarios census, quos quitos (quiete) prefate ecclesie dimittimus. Hujus pactionis testes adfuerunt: Gauterus prior, Hugo Subrior, Walterus (de Vaux), Clerias theraurarius, Johannes camerarius, Renirus (Rainerus) prepositus (terræ de Civincort), Bernardas cellerarius, Sligerandus (Slingerannus) tres pueri, Everardus, Robertus, Girifredus. Ut ergo hec pactio rata permaneat, sigillo capituli nostri et sigillo capituli Tornacensis roboramus. Actum. anno Verbi Incarnati, MCLXXX.

XXXIV

1180,2.

Ive abbé de S. Martin, reçoit d'Ernoud fils de Raimond, la dime qu'il possédait à Coudun; il lui

en accorde ensuite la jouissance, moyennant un cens de XII deniers de Chalons.

Cartul S. Mart. LXVI.

Carta Ivonis abbatis.

In nomine Sancte et individue Trinitatis patris et Filii et Spiritus sancti. amen. Ivo benigna Dei patientia ecclesie Sancti Martini Tornacensis vocatus abbas, cunctis fidelibus in perpetuum. Notum vobis facimus quod Ernoldus, filius Raimondi, uxore et liberis suis concedentibus, dedit elemosinam ecclesie Beati Amandi Thorotensis, que nobis obediens atque subjecta est, decimam quam habebat in territorio Cosdunensi, in tribus frustris terre, quorum duo XIIII minarum seminum sunt ad messerium, et tercium quod tribus minus servitur, jacet prope calcis furnum. Nos autem post elemosinam ecclesie factam, consilio et assensu fratrum nostrorum, concessimus eandem decimam prefato Ernoldo et heredibus ejus, hac conditione, quod ipsam quanto tempore voluerint ab ecclesia teneant, et pro ea XII denarios Catalaunensis monete, annis singulis, in festivitate Sancti Remegii memorate ecclesie persolvant. Hoc etiam non ignorandum, quod Ernoldus aut ejus heres hanc de qua loquimur decimam, nulli in elemosinam dare vel invadiare, seu vendere alteri quam ecclesie nostre proterit. Ut igitur nostra concessio rata in evum permaneat, presentem paginam sigilli nostri impressione munimus, et idoneorum testium subnotatione roboramus. Signum domni Ivonis, abbatis, S. Lamberti prioris. S. Radulphi prepositi. S. Anselli prioris Sancti Amandi, S. Petri. S. Nicolai. S. Gossuini. S. Nicolai. S. Lamberti monachcrum Tornacensium.

Ego Balduinus cantor legi et relegi, et subter signavi. Actum anno Incarnati Filii Dei. M° C L XXX°.

1180.3.

XXXV

L'évêque de Noyon Renaud, reçoit la donation faite. à S. Amand par Ancelle, neveu du doyen du chapitre de Noyon, de VIII mines de terres sises à Lassigny. L'usufruit est réservé à Berthe, sa femme, jusqu'à sa mort.

Cartul. Oursc. P. 219, ch. CCCLIX.

Carta Renoldi, Noviomenois episcopi, de terra Anselli aqud Lacheni.

Ego Rainoldus, Dei gratia Noviomensis episcopus, ad notitiam am futuroum quam presentium pervenire volumus, quod An

cellus, nepos Leonardi decani olim nostri, terram ad octo minas sementis quam habebat apud Lacheni, ubi dicitur ad pratum Suleberti, quam etiam Berte uxori sue, cni post decessum Rogeri Aucupis nupserat, in dotem contulit, beato Amando, cum. moriens decederet, assensu ejusdem Berte uxoris sue in elemosinam relinquit. Ita quod ecclesia beati Amandi in prefata terra agriculturam exerceret et prefata uxor ejus Berta, quandiu ipsa viveret, fructuum terre illius medicctatem propriis ecclesie vehiculis ad granaria ejusdem mulieris adductam annuatim perciperet, post decessum vero ipsius Berte, prefata ecclesia beati Amandi tam terram illam quam fructus terre illius universos libere et quiete in proprium, nullo reclemante possideret. Quod ut ratum permaneat, sigilli nostri auctoritate testium que subscriptorum communimus. S. Rainaldi, abbatis sancti Eligii etc. Actum anno Verbi Incarnati M C° octogesimo.

1180.4

XXXVI

S. Amand.

Une vigne sise sur Hoëte avait été vendue par Ansoie de Thourotte, en fraudant les droits seigneuriaux. Le coupable, longtemps après, vint se dénoncer. Le prieur Anselme lui pardonna et donna saisine à Vermond, l'acquéreur.

Cartul. S. Mart. XLIII.

De Vinea Vermundi.

In nomine Patris, etc.

Notum sit omnibus fidelibus, et memoria eterna retinendum in omnes generationes seculorum, quod Ansoius, filius Arnulfi et fratres ejus et soror ejus, nomine Belos vendiderunt Wermundo de Ansolines vineam quamdam in Hostes, que videlicet vinea de ditione beati Amandi erat, accepta pecunia quanta tunc temporis inter eos convenit. Deinde post multum temporis spacium predictus Ansoius, in claustro Sancti Amandi veniens, ipsam venditionem vinee supradicte, et Wermandi emptionem sicut facta fuerat patefecit, et quod fratres ejus, istud laudarunt cum sorore coram dilucidavit. Inque rei hujus recognitione, de vinea eadem se depotestavit, et in manu Anselmi prioris reddidit, qui mox de ipsa Wermundum revestivit, acceptis ab eo, uti mos est, cirothecis, quas vulgus wantos vocat. Plivivit quoque isdem Ansoius manu propria, quod amplius super hoc predicto viro nullum dampnum sineret inferri, sed contra omnes quivis audire et justiciam sequi voluerint, manum proprii preberet auxilii. Condictum itaque et oratum est ab Ansoio et Wermundo, quatinus sicuti prior et monachi, vineam sciebant fuisse eclesie juris, ita hoc cyrographum quod inter eos et heredes

eorum, causa pacis, omne in futurum tempore scriptum erat cujus uterque suam partem haberet, sigillo beati Amandi facerent. roborari, adhibitis testibus infra notatis: Anselmus prior, Petrus, Galterus, Fulquinus et aliorum. Apud Machimont etiam hec actio renovata est, ubi soror Ansoii presens fuit, que et veritatem perhibuit et rem bene factam laudavit, et testes perinde isti Hainericus, Gaudinus frater ejus, Ebroinus, Fulbertus, Thiesce filius, Mathias Rex, Odo de hospicio. Actum anno Domini MCLXXX. In supra dictis locis, tempore paschali Amen.

XXXVII

1181.1.

Ansault, abbé de S. Corneil, condamne Haimard de Margny, à payer XXXVIII sous de cens annuel, qu'il devait à S. Amand, pour la culture de 72 mines de terre.

Cartul. S. Martin.

Cette pièce est sans date, la signature de l'abbé Ansault sur la charte de 1180.4, autorise à placer celle-ci en 1181.

Carta de XXXVIII solidis annuadim solvendis, Signum Ansoldi Compendiensis abbatis.

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod Haimardus de Marriniaco tenet ab ecclesia Sancti Amandi LX et XII minas terre sementis, subcensu XXXVI solidorum communis monete, in festo omnium sanctorum vel in crastinum solvendos, hanc conventionem sepe non tenuit, et succedenti tem. pore, coram domino Drogone et aliorum qui cum eo fuerunt ad ecclesiam reversus minam quesivit, et ad memoratum censum duos solidos proprie terre adjecit, ita quod in supradicto festo vei in crastinum XXXVIII solidos ecclesie solvat, tali conditione, quod si in predicto termino, predictum censum XXXVIII solidorum non solveret, ecelesia beati Amandi ad terram suam, et ad illius propriam, de qua duos adjecit solidos, omni columpnia remota, pacifice rediret et quiete possideret. Similiter hanc conventionem non tenuit, et iterum minam requisivit. Pactione autem cognita in presentia domni Ansoldi Compendiensis Abbatis, et Willehmi prioris, ac testium qui subscripti sunt, minam consecutus est eo tenore, quod supradictam conventionem fideliter teneret, Alioquin ad possessionem suam, sicut scriptum est, ecclesia remearet, et duo solidos duarum minarum terre illius proprie libere possideret, Testes de Monachis Clemens, Rainerus, de laicis, Gervasius de Josselis, Lambertus aurifaber, Milo faber, .... de Causiaco Wido de Bes..... Maras et Mulcheti, fulcardus de Bestiziaco.

VIDIMUS DE LA CHARTE DE 1181.

Copye du Procès-verbal d'extraction et interprétation du titre de 1181 relatif à la contestation des lods et ventes. An mil cinq cent septante-neuf le huitième jour du mois d'apvril.

En exécution de la sentence rendue et proférée es baillage de Tournay, le cinq février dernier contrôlée ledit jour :

Nous Jehan Michiel Onoderne, docteur en théologie et en droit canon et civil, maistre es art, conseiller du Roi notre sire, nommé pour ce fait par la susdite sentence;

Nous sommes transporté es abbaye de St-Martin de Tournay, pour y faire l'extraict et interprétation es langue française, d'un titre relatif à la contestation relatée es sentence sus-dicte.

Où estant il nous a été représenté un libvre de parchemin recouvert de cuyr roubge, avec un fermoir en cuipvre arrestant iceluy, contenant tous et chacun des tiltres d'accensement, inféodation, dations de foy et hommage et autres, relatifs à seigneurie suzeraine de la dicte abbaye, duquel nous avons extrait et interprété ce qui suit.

1181.2.

XXXVIII

Compiègne.

Charte donnée par l'abbé Ansault de S. Corneil, où il reconnait l'obligation pour son abbaye, de payer le cens annuel, de quatre muids de blé à S. Amand, à cause des terres de Màrest.

Cartul S. Mart. LVIII.

Cette rente a été l'objet d'un procès, qui a duré un demi-siècle, et s'est terminé au profit du bureau de bienfaisance de Ribécourt. Les vidimus qui accompagnent cette charte sont publiés, parce qu'ils ont figuré aux débats.

De concordia redditus compendii

In nomine Sancte et individue Trinitatis.

Ego Ansoldus, Dei gratia compendiensis ecclesiæ humilis minister, et capitulum nostrum, notum fieri volumus universis, quod redditus et possessiones, quas ecclesia Sancti Amandi, que spectat ad jus et dominium Sancti Martini Tornacensis monasterii, apud Compendium, in terrâ et justitia nostra, possi- * debat sub censu quatuor modiorum sani et mediocris tritici, ad publicam mensuram Compendii solvendi, nobis et ecclesie nostre retinuimus; quem censum, infra octo dies post festum

« AnteriorContinuar »