Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sola charitate compulsi facere studuimus, vobis in ruina vertatur perditionis, si vota aliena indiscrete judicantes substrahere voluerimus, ideo si propitiante divina pietate, supradictæ ecclesiæ vobis concessæ à prædecessoribus nostris regibus supradictis, sua receperint diocesalia jura, vel vobis, quod concedatis, restituatur observata charitaté: singulæ ecclesia sua recipiant dioecesalia jura canonicali sanctione, sicut vestrorum videtur continere series privilegiorum, serenissimorum principum supradictorum et aviorum nostrorum confirmata; robore nobis à vobis ostensa ita et nos manu valida confirmamus. Si quis tamen hoc nostrum factum, et devotionem in modico confringere voluerit, auferat Dominus memoriam ejus de libro vitæ, quisquis ille fuerit, et cum justis non scribatur, sed in inferno inferiori poenas substineat, et in præsenti vermis scaturiat totus, et amborum oculorum privetur luminibus et ea, quæ subtrahere conatur injuste, vel in duplo aut triplo restituat percussus anathemate, et hæc nostra definitio habeat firmam roborem. Facta series testamenti scriptura commutationis sub die, quod erit kalendas septembris, era DCCCCLIII.

Ordonius Christi servus hoc testamentum commutationis quam fieri elegimus, manu nostra confirmo. Geloira similiter in hoc testamentum manu mea. Sub Christi nomine Recaredus Dei gratia episcopus qui suscipiens fui, manu mea. Sub Christi nomine Nausti Dei gratia episcopus. Sub Christi nomine Sabaricus Dei gratia episcopus. Sub Christi nomine Froarengus Dei gratia episcopus. Sub Christi nomine Asuri Dei gratia episcopus. Sub Christi nomine Gennadius episcopus conf. Salba abbas. Segeredus abba. Nunus Gutierrez Fafilla. Sub Christi nomine Attilanus episcopus. Sub Christi nomine Frunimius episcopus. Sarracinus Nuniz. Assuri. Gondesindus Diaz testis.

ΝΟΤΑ.

El que copió esta escritura en el cartulario de la catedral de Lugo añadiría las palabras auctoritate communiti apostolica sedis, como lo hizo en la del rey Alonso segundo, caso de que la silla apostólica que se menciona deba entenderse por la romana; pues es bien digno de observacion que solo en las escrituras de Lugo haya esta cláusula cuando las otorgadas por los mismos reyes para otras iglesias, mandando cosas mayores, manifiestan un espíritu contrario, y plena potestad independiente para los objetos de su otorgamiento.,

*

Núm. 24.

Demarcacion del obispado de Leon por el rey Ordoño segundo en 16 de abril de 916, adjudicándole varios territorios de Galicia y del obispado de Palencia.

i.

Esp. Sag. tom. XXXIV. Apend. VII.

In nomine triplo, simplo, divino: Ego Ordonius nutu Dei rex:

nulli ambiguum esse videtur, sed pene omnibus patet sceptra paterna, quam nunc regimine nostro famulatur, divina cooperante clementia, expulsione propria agarenigarum, ubi christiculi divinis famulatur obtutibus sedium ecclesiarum, civitates, vicis atque oppida. Ob id malui eligere ut quæ avorum et parentum meorum habuerunt palatia intus civitas Legionensis, in honorem beatæ Mariæ semper virginis modo essent ecclesia, ad cujus honorem decernimus vel confirmamus stipendia pontificum, clericorum, hospitum pauperum et peregrinorum: ideo offero sacrosancto altario ecclesias diocesanas. In primis per terminum de Astorica, et inde per terminum de Zamora, quod est castrum Gunsalvo Ibem Muza, et per terminum de Tauro, et terminum Septemancas, quod est castrum de Aeiza Gutierriz in Ornisa, terminum de Domnas, terminum de Cabezone, terminum de Modra; et inde per Aseva de castro Vibester usque in castro viride: Bretavellos duos, Civicos duos, Tarego, Balneos, Palentina, Monteson, Sancta Maria de Carrion, Saldania et Sancto Romano de Pennas cum villulis suis, Cervaria, et Castellion, et Petras nigras cum villulis suis, simul et Liebana; et inde per pennas de illos portos usque in termino jam dicto de Astorica. Omnes ecclesias infra istos terminos ad ecclesiam beatæ Mariæ sedis Legionensis, vel episcoporum ibi commorantium concurrant et reddant canonicale censum et obsequium. Offero etiam sacrosancto altario jam dicto ex meo Regalengo commisso de Vermiga villas, et homines de calziata currente ad Astoricam usque in Cascantes ab omni integritate. In ribulo Torio ecclesiam beatorum Cosme et Damiani. În alveum Porma Paratella, villa Gaton S. Joannis, Toletanos, Marin, de Calzata ad sursum, In Payolo inter Estola et Ceja hæc sunt: S. Marta cum villulis suis, Castrofadoth et Veiga: ecclesiam S. Salvatoris de Mataplana cum villulis suis. In valle Salicis ecclesiam S. Cypriani cum villulis suis Belligos, Villamarco, Cornelios, Villacdam, Castro de Terra Valdasnarios cum villulis suis de Fresno usque in via antiqua juxta Populelos. Item alio commisso Valderatario cum vil

lulis suis, id sunt: Villa-Velasco, Villa-Rebel, S. Maria de Villaegas, Perales, Mahanutes ambas cum sua ecclesia, Galleguellos de Caitos. In campis Gothorum hæc sunt. In Berrot, Zancos quod est castrum viride cum villulis suis Carlon et Quintanella, Ratores, Romeses, S. Maria. In termino de Montemolion Capellas cum villulis suis, Bobata et Pozolos: Valle Auria, ecclesiam S. Maria de Abarca. In Aratoi alia S. Maria subtus castro de Azebal cum villulis. In ribulo Ceja subtus castro de Abatud monasterium S. Jacobi cum villulis suis, alia S. Stephani. Omnes has ecclesias desuper nominatas concedo ad ipsum sanctum locum jam dictum ab omni integritate, sine alio hærede, et sine ulla calumnia regum vel sajonis, per termina earum antiquarum, pascuis, pratis, terris, vineis, rivulis, montibus, et fontibus, et omnibus convenientibus rebus, sicut ego obtinui, parentes et avios meos olim tenuerunt. Adjicio etiam et in Gallecia ecclesias diœcesales, quas concurrant ad ipsam ecclesiam, hæc sunt: Valcarcel, Balbona, tria Castella, Cervantes, Navia, Virico, Arbosola, Soarna, Frabesas de Fraximo, Ibias ambas, Ausegos et Neiro. In marina plebe inter Ebe et Asma sive ecclesias offertionales hæc sunt: In Valebria ecclesia de Albito, S. Justo de Cabarcos, S. Juliano de Gulfari, S. Stephano de Utueli, S. Jacobo de Regnati, S. Eulalia de Camulfi, S. Maria de Palatio cum senris et pomiferis, S. Jacobo de Triobio, S. Martino de Sparantiani, S. Maria de Toro cum senris et pomiferis, S. Vincentio de Aslanza cum plebe et pomiferis, S. Petro de Alanti cum Villan Martino, etiam cum terris, pomiferis et montibus ab omni, integritate, S. Eulalia de Marzante, S. Joanne de Viseo. Omnia supra taxata post partem beatissima domine mex Maria concedo vel confirmo omni tempore, tam pro anima mea, quam, etiam pro avibus et parentibus meis; et nunc à modo ex præsenti, sint omnia mancipata, et juris ipsius ecclesiæ adstipulata, quæ superiùs jam mihi est recensita, et gratè confirmata. Si quis tamen hanc nostram devotionem neglecte aut sponte à quocumque tempore convellere maluerit, et non territus pro hoc sacrilegio poenituerit, anathema futuris Christi temporibus reperiatur; et cum sceleratis poenas lugeat tartareas baratro dimersus, et hanc seriem testamenti in cunctis obtineat firmitatis roborem.

[ocr errors]

Facta series testamenti XVI. kals: maii, era DCCCCLIIII. Ordonius serenissimus princeps in hac chartula testamenti manu mea confirmo. Urraca regina similiter confirmat. Sub Christi nomine Ornatus Lamecensis sedis episcopus confirmat. Sub auxilio Dei Arias Dumiense sedis episcopus conf. Sub Dei gratia Sisnandus Iriense sedis episcopus conf. Sub Christi nomine Recaredus Lucense sedis episcopus conf. Sub Domini virtute Jemnadius Astoricense sedis episcopus conf. Sub Christi nomine Amur Auriense sedis episcopus conf. Zixilanus episcopus ibidem ecclesiam jam dictam tum regente conf. Oveco

Ovetensis sedis episcopus conf. Sub divino auxilio Joannes Zamorensis sedis episcopus conf. Sub Dei gratia Salvatus Salamanticense sedis episcopus conf. Beremudus Munniz conf. Gundesindus Froylani conf. Fortis Justiz conf. Fortunius Garseanni conf. Munius Ruderici conf. Pigniolus Gundemariz conf. Ovecus Munniz conf. Fortunius Ataniz conf. Froyla Gundesindiz conf. Ledegias Gundesindiz conf. Gundesalvus Alenindiz conf. Didacus Menindiz conf. Garzésa Didaz conf. Rebelio Petriz conf. Zavadid Ibentebit conf. Zabaino Junior conf. Abozebar conf. Bello conf. Haleth conf. Alfalit conf. Abavil conf. Item Aleth conf. Adrianum conf. Salutem conf. Sisebutus conf. Abisandus conf. Gundisalvus presbyter conf. Daniel presbyter conf. Ambrosius presbyter conf. Adulfo presbyter conf. Abraham presbyter conf. Velascus presbyter conf. Froyla diaconus conf. Muninus testis. Fortunius testis. Abaimb testis. Salutem testis. Froyla testis. Sedegias testis. Merencius presbyter et scriptor regis conf.

NOTA.

El rey Ordoño segundo dispone por sí mismo sin consulta con el papa, sin concilio y sin otra solemnidad la demarcacion del obispado de Leon, sobre la cual puede verse á Risco en el tom. XXXIV de la España Sagrada.

Núm. 25.

Demarcacion del territorio del obispado Dumiense por el rey Ordoño segundo en 28 de setiembre

de 921.

Esp. Sagr. tom. XVIII. Apénd. IX.

In era DCCCCLVIIII. quarto kal. octobris facta est congregatio magna in locum prædictum Aliobris in præsentia domini Ordonio et collecti omnes episcopi, comites et capitanei territorio Galle ciensi et in ejusden præsentia fecit suggestionem dominus Sabaricus episcopus pro locum S. Martini episcopi Dumiensa sedis, territorio Bracharense, et ostendit eis testamentum ipsius loci quod dudum fecerat eidem bonæ memoriæ dominus Adephonsus princeps pater ipsius Ordonii princeps tempore domini Rodesindi episcopi per omnes suos antiquiores terminos. Et sic petivit idem dominus Sa

[ocr errors]

baricus episcopus provisores de ipso concilio, qui ipsos terminos providerent. Tunc ille motus misericordia ordinavit provisores, Nausti episcopum, Froarengum episcopum; Lucidus Vimarani, Nunusque Gutierris, Cresconius Migiti, Vermudus Lucidi; Vimara, Ermegildus Froylani; Spasandum, et Ordonium Egati, Pen, et Adephonsum Velune, Vermudum Arnotori, Fromaricus Sendoni, Tanoi Braoleoni, sive et alios plures abbates et presbyteros de homines bonos qui solent antiquatum comprobare, et. nos jam sæpe dicti provisores ad ipsum locum ascendimus in monte qui est inter ipsum locum, et villæ quæ dicunt Infidias, et invenimus ibidem characterem S. Vincenti, et exinde in alia petra invenimus crucem, et inde per petras fitas qui ab antiquo pro terminis fuerunt constitutas, et exinde in viam quam dicunt de Vereda, qui discurrit de Brachara, et invenimus ibidem congesta magna pristinia et inde per ageres, et petras fitas quousque ad arca qui sedet sculta in petra, et exinde ad alia congesta petrinia, et inde per agerem, et petras fitas quæ sunt secus viam de Vereda quousque in termino de Pitanes, et inde per agerem et arcas- principales qui dividunt inter Dumio et Palmaria, et exinde per agerem Cestuor qui dividet inter Dumió et Paratellas, et inde per totum agerem usque in termino de Lesmire, et inde per alia via de Vereda, que discurrit de Brachara, quousque in terrá Tumeda qui fuit manufacta, et exinde in ubi arca petrinia principiat ab antiquis constructa, qui dividet inter Dumio et villa Lesmire, et inde per agerem firmissimum qui dividet inter Dumio et villa de Froozos usque ad alia arca pritinia qui dividet inter Dumio et Colina, et inde per agerem et petras fitas usque ad congesta, usque invenimus petra scripta ubi dicet terminum, et exinde per agerem et petras fitas usque in termino de villa Pascasi, et invenimus ibidem petra scripta, ubi dicet S. Eulalia, ibi dividet Dumio, Colina et villa Pascasi, et sic exivimus per signas certas usque in monte, ubi prius inchoavimus, et invenimus in ea ipsos terminos parietes quos obtinuit Alamirus, seu ecclesia vocabulo S. Fructuosi, quod dicunt Montelios, et quod potuimus prævidere in virtute, sunt ipsi termini fortissimè ab antiquis constructi ipsius loci jam facti, et manibus nostris confirmamus. Sub Christi nomine Nausti episcopus quod prævidi confirmo. Sub Christi nomine Froarengus episcopus quod prævidi confirmo. Lucidus Vimarani quod prævidi, Nunus Gutierres quod prævidi. Cresconius Migiti quod prævidi. Vermudus Lucidi quod prævidi. Vimara Froylani quod prævidi. Spasandus Egani quod prævidi. Ermogius Cresconii. Petrus Velini quod prævidi. Adephonsus Velini quod prævidi. Ordonius Egani quod prævidi. Fromarigus Sendoni quod prævidi. Tanoi Braoleoni quod prævidi. Ordonius confirmans. Florinteus presbyter ab ipsos pon tifices ordinatus hunc colmelum manibus nostris conscriptum.

« AnteriorContinuar »